initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<59. *Praefatio in epistolas Pauli*>

<59.1> Prefatio sancti Hieronymi in omnes epistolas sancti Pauli incipit

Numérotation du verset Paul. Prol.1,1 
prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1056ra ; facsim., p. 271a} [Rusch, f. 1056ra ]Primum queritur : quare post evangelia, que supplementum Legis sunt et in quibus nobis exempla et precepta vivendi plenissime digesta sunt, voluerit Apostolus has epistolas ad singulas Ecclesias destinare ? Hac autem causa factum videtur, ut scilicet initia nascentis Ecclesie novis causis existentibus preveniret, et ut presentia atque orientia resecaret vitia et post futuras excluderet questiones, exemplo prophetarum qui post editam legem Moysi, in qua omnia Dei mandata legebantur, nihilominus tamen doctrina sua rediviva semper populi compressere peccata et propter exemplum vivendi libros ad nostram etiam memoriam transmiserunt. Deinde queritur : cur non amplius quam decem epistolas ad Ecclesias scripserit ? Decem sunt enim cum illa que dicitur ad Hebreos. Nam relique quattuor ad discipulos specialiter sunt porrecte. Ut ostenderet novum non discrepare a Veteri Testamento et se contra legem non facere Moysi, ad numerum primorum decalogi mandatorum suas epistolas destinavit et, quot ille preceptis a Pharaone instituit liberatos, totidem hic epistolis a diaboli et idolatrie servitute edocet acquisitos. Nam et duas tabulas lapideas duorum Testamentorum figuram habuisse viri eruditissimi tradiderunt.
1 preveniret] premuniret Weber | 2 et ut] inv. Weber | 3 vivendi libros] libris Weber | 4 destinavit] ordinavit Weber |
Numérotation du verset Paul. Prol.1,2 
prol.| Epistolam sane que ad Hebreos scribitur quidam Pauli non esse contendunt, eo quod non sit eius nomine titulata, et propter sermonis stilique distantiam, sed aut Barnabe iuxta Tertullianum aut Luce iuxta quosdam, vel certe Clementis discipuli apostolorum et episcopi romane eclesie post apostolos ordinati. Quibus respondendum est : si propterea Pauli non erit, quia eius non habet nomen, ergo nec alicuius erit, quia nullius nomine titulatur. Quod si inconveniens absurdumque est, ipsius magis esse credenda est que tanto doctrine sue fulget eloquio. Sed quoniam apud Hebreorum Ecclesias quasi destructor Legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris Legis et veritate Christi reddere rationem, ne odium nominis in fronte pretitulati utilitatem excluderet lectionis. Non est sane mirum, si eloquentior videatur in proprio, id est hebreo quam in peregrino, id est in greco, quo cetere epistole sunt scripte sermone.
inconveniens] absurdum Weber | absurdumque] om. Weber | in] om. Weber | pretitulati] praelati Weber | in] om. Weber |
Numérotation du verset Paul. Prol.1,3 
prol.| Movet etiam quosdam quare Romanorum epistola in primo sit posita, cum eam non primam scriptam ratio manifestet. Nam hanc se proficiscentem Hierosolymam scripsisse testatur, cum Corinthios et alios iam ante10  ut ministerium quod secum portaturus erat colligerent, litteris adhortatus sit. Unde et11  intelligi quidam volunt ita omnes epistolas ordinatas, ut prima poneretur quamvis12  posterior fuerit13  destinata, ut per singulas epistolas gradibus ad perfectiora veniretur. Romanorum namque {t. 4 : Erfurt, f. 1056rb ; facsim., p. 271b} [Rusch, f. 1056rb ] plerique tam rudes erant, ut non intelligerent Dei se gratia et non suis meritis esse salvatos, et ob hoc duo inter se populi conflictarent. Idcirco illos indigere asserit corrigi14  , vitia gentilitatis priora commemorans. Conrinthiis autem iam dicit scientie gratiam esse concessam, et non tam omnes increpat quam cur peccantes non increpaverunt15  reprehendit, sicut ait : « Auditur inter vos fornicatio », et iterum : « Congregatis vobis cummeo spiritu tradere huiusmodi Satane ». In secunda vero laudantur et ut magis ac magis proficiant admonentur. Galate vero16  iam nullius criminis arguuntur, nisi hoc tantum17  quod callidissimis pseudo apostolis crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione sed multa laude sunt digni, quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses etiam multo magis collaudantur, qui nec audire quidem falsos apostolos voluerunt. Thessalonicenses nihilominus in duabus epistolis omni laude prosequitur, eo quod non solum fidem inconcussam servaverint veritatis, sed etiam in persecutione civium fuerint constantes inventi. Colosenses autem tales erant ut, cum ab Apostolo visi corporaliter non fuissent, hac laude digni haberentur : « Etsi corpore, inquit18  , absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum ». De Hebreis vero quid dicendum est, quorum Thessalonicenses qui plurimum laudati sunt imitatores facti esse dicuntur, sicut ipse ait : « Et vos fratres imitatores facti estis Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea, eadem enim passi estis et vos a contribulibus vestris que et illi a Iudeis ». Apud ipsos quoque Hebreos eadem commemorat dicens : « Nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam ».

1Cor. 5, 1.
1Cor. 5, 4.
Col. 2, 5.
1Th. 2, 14.
Hbr. 10, 34.
10  iam ante] inv. Weber | 11  et] om. Weber | 12  quamvis] quae Weber | 13  fuerit] fuerat Weber | 14  corrigi] confirmari Weber | 15  increpaverunt] increpaverint Weber | 16  vero] om. Weber | 17  hoc tantum] om. Weber | 18  inquit] om. Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Paul. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber59.xml&chapitre=59_Prol.1)