initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Rm. 10,1 
Fratres,
interl.| tamen||
marg.| FRATRES. Ne ex odio videatur loqui, vel ne gentes eos ex toto abiicerent subdit : Tamen fratres voluntas quidem cordis etc.||
voluntas quidem cordis mei
interl.| non ficta||
et obsecratio ad Deum
interl.| hic innuit quod ex gratia detur||
marg.| ET  OBSECRATIO  AD  DEUM. Voluntas enim ut ad vera credenda moveatur, non sibi sufficit nisi per gratiam Deus sibi opituletur. Unde : « Nemo venit ad me nisi cui datum fuerit a Patre meo ».||

Io. 6, 6.
fit
interl.| a me||
pro illis
interl.| offendentibus||
in salutem.
interl.| ut Deus illis det fidem per quam salventur||
Numérotation du verset Rm. 10,2 
Testimonium enim
interl.| iustum est ut obsecrem, quia emulationem Dei habent necesse est quia non secundum scientiam qui olim similis illis fui||
perhibeo illis
interl.| ego||
interl.| TESTIMONIUM ILLIS PERHIBEO. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. De his dicit qui non invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus scio quod per ignorantiam hoc egistis.||
quod emulationem Dei
interl.| zelum Dei||
interl.| predilectione Dei putant se facere||
habent sed non secundum scientiam.
interl.| diligendi||
marg.| NON  SECUNDUM  SCIENTIAM. Stultum enim est lege venerari, et Deum legis persequi.||
Numérotation du verset Rm. 10,3 
Ignorantes enim
interl.| vere non secundum scientiam||
Dei iustitiam
interl.| que est per fidem Christi qua est a Deo||
marg.| IGNORANTES  DEI  IUSTITIAM. Non qua Deus iustus sed que homini est ex Deo.||
et suam
interl.| que est per carnis observantias||
querentes
interl.| vel 'volentes'||
statuere,
interl.| ut superbi||
iustitie Dei non sunt subiecti.
interl.| qua Deus iustificat credentes||
marg.| IUSTITIE  DEI  NON  SUBIECTI etc. Hec est iustitia Dei que non in precepto legis quo timor incutitur, sed in adiutorio gratie Christi constituta est.||
Numérotation du verset Rm. 10,4 
Finis enim legis Christus
interl.| ignorant iustitiam Dei quia Christum qui est dator iustitie qui adimplet quod lex predixit||
interl.| qui etiam valet||
marg.| FINIS. Non consumens sed perficiens. Perficit ergo iustitiam per fidem sine operibus legis.||
ad iustitiam omni credenti.
interl.| Christus tantum est iustitia ad salutem quia iustitia legis ad presentem vitam tantum valet||
marg.| CHRISTUS  AD  IUSTITIAM. Ex Christo est iustitia, quia si per legem scriptam vel naturalem esset, si non fide Christi ergo Christus gratis moreretur.||
marg.| AD  IUSTITIAM. Non humanam sed divinam. Est enim humana et divina de humana ibi : Moyses, de divina ibi : que autem est.||
Numérotation du verset Rm. 10,5 
Moyses enim dixit
interl.| alias 'scripsit'||
marg.| SCRIPSIT . In Numeris et Levitico ubi ita habetur : « Qui fecerit ea vivet in illis ».||

Gal. 3, 12.

dixit] scripsit Weber
quoniam iustitiam que ex lege est
interl.| que est ex timore non amore||
qui fecerit homo
interl.| quasi sine gratia adiuvante||
vivet in ea.
interl.| non punietur legali pena||
marg.| VIVET  IN  EA. Habet istud premium ne ista morte puniatur. Non enim magna iustitia timere, nec habet meritum apud Deum.||
Numérotation du verset Rm. 10,6 
Que autem ex fide est iustitia sic dicit :
interl.| de illa ita sed de iustitia fidei sic Moyses dicit, vel ipsa sic dicit in corde hominis quod observata ducit ad celum non observata ducit ad abyssum||
ne dixeris in corde tuo quis ascendet {t. 4 : Erfurt, f. 1069ra ; facsim., p. 296a} [Rusch, f. 1069ra ] in celum id est
interl.| quia||
interl.| cogitare||
marg.| NE  DIXERIS. Iustitia fidei est ne dubitetur de spe Dei, que in Christo est ne diffidat Christum spoliasse infernum, et cum animabus celum ascendisse, unde iustus efficitur.||
marg.| NE  DIXERIS  IN  CORDE  TUO. Id est ne saltem cogites quis ascendet, id est nullus homo ascendet, quia qui hoc cogitat negat Christum ascendisse. Aut ne cogites quis descendet, id est nullus descendet quod est pro non observata lege, quia hoc cogitare est Christum a mortuis revocare, id est credere quod Christus non descendit in infernum, quia si illi qui iustitiam non observant non descendunt, Abraham et antiqui patres multo minus descenderunt. Si autem illi non descenderunt tunc nec Christus qui non nisi pro illis liberandis descendit. Vel ita cum audieris, inquit, predicari Christum post resurrectionem ascendisse in celum, noli dicere in corde tuo mendacium est.   Quis enim ascendet ? Quia hec infidelitas quantum {t. 4 : Erfurt, f. 1069ra ; facsim., p. 296a} [Rusch, f. 1069ra ] in te est, Christum de celo ad terram deducitur. Similiter cum et tu audis predicari quod Christus ad infernum descendit. Noli dicere mendacium est : quis enim descendit in abyssum ? Ideo ne hoc dicas, quia hoc dicere est Christum revocare ex mortuis, quantum in te est.||

ascendet] ascendit Weber
Christum
interl.| verba apostoli quibus aperit sensum premissorum verborum Moysi||
deducere ?
interl.| quantum ad te||
marg.| Id est Christum deducere , id est negare Christum ascendisse.||
Numérotation du verset Rm. 10,7 
Aut quis descendet in abyssum ? Hoc est Christum ex mortuis revocare.
interl.| verba apostoli||
interl.| hoc ne dixeris sed potius hoc crede verbo quod dicit Scriptura||

descendet] descendit Weber
Numérotation du verset Rm. 10,8 
Sed quid dicit Scriptura?
interl.| in Deuteronomio||

scriptura] om. Weber
Prope
interl.| utile quia iustificat et salvat||
est verbum
interl.| Christus vel eius predicatio||
interl.| Christus qui est Verbum in principio apud Patrem ||
marg.| Prope est verbum , id est utile est vel non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere.   Prope , non longe a natura animorum et loquendi ratione quod nobis dicitur ut credamus.

Cf. Io. 1, 2 : « Hoc erat in principio apud Deum ».
in ore tuo
interl.| ad confitendum||
et in corde tuo,
interl.| ad credendum||
hoc est
interl.| exponit Scripturam Moysi||
verbum fidei quod predicamus,
interl.| quo et baptisma consecratur||
interl.| prope debet esse||
marg.| HOC  EST  VERBUM. De quo Dominus ait : « Nam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis». Non ait per baptismum. Quare ? Nisi quia et in aqua verbum mundat, detrahe verbum et quid est aqua nisi aqua. Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, unde est ista tanta virtus aque, ut corpus tangat et cor abluat nisi faciente verbo, non quia dicitur sed quia creditur. Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus remanens.||

Io. 15, 3.
Numérotation du verset Rm. 10,9 
quia si confitearis in ore tuo
interl.| cum aliquis impugnat||
marg.| QUIA  SI  CONFITEARIS etc. Ecce laus fidei et merces. Laus fidei est si credideris, quia Dominus est Iesus, id est salvator et quia resurrexit. Merces vero salus eterna.||
Dominum Iesum
interl.| non opera legis||
interl.| resurrexisse vel quod ipse est Dominus et Iesus id est salvator||
et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit
interl.| vel 'suscitavit'||
a mortuis salvus eris.

a] ex Weber
Corde enim creditur ad iustitiam
interl.| credere dat salutem quia iustitiam que est causa salutis||
interl.| id est per fidem cordis iustificatur aliquis, id est de impio fit pius||
marg.| CORDE  CREDITUR. Cetera potest nolens, sed credere non potest nisi volens.||
ore autem
interl.| post cordis fidem aliter non valet||
confessio fit
interl.| que superadditur fidei ut in martyribus||
marg.| CONFESSIO. Confiteri est dicere, quid sit in corde aliter loqui est non confiteri. Quod est in corde debet esse in ore, quia in fronte, id est in sede pudoris non sine causa fit signum crucis, ne Christi opprobria christianus erubescat. Peccatum fuit Petro ore negare, cum crederet corde. Cum enim lacrimis diluit quod ore negaverat, si saluti faciebat quod corde tenebat. Veritas enim et credenda est et loquenda.||
ad salutem.
interl.| non modo ad iustitiam||

ad] in Weber
Numérotation du verset Rm. 10,11 
Dicit enim
interl.| vere corde creditur ad iustitiam||
Scriptura :
interl.| per Isaiam||
omnis qui credit in illum
interl.| non tantum Iudeus sed et gentilis||
non confundetur.
interl.| erubescet in futuro et si hic confundi videatur||
Numérotation du verset Rm. 10,12 
Non
interl.| omnis||
interl.| sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi||
enim
interl.| quia||
est distinctio Iudei et Greci.
interl.| non est distinctio||
Nam idem Dominus
interl.| creator||
omnium dives in omnes
interl.| sufficiens ditare omnes||
qui invocant
interl.| invocant fide et opere||
marg.| QUI  INVOCANT. Orans invocat sed hoc vere non potest nisi prius credat.||
marg.| QUI  ERGO  INVOCANT, non modo credunt sed etiam orant, ut postquam crediderit alicuius animus non desinat, id postulare quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare impetrat promissa Dei.||
illum.
interl.| aliis non dives||
Numérotation du verset Rm. 10,13 
Omnis enim
interl.| ab auctoritate Isaie probat quod dixerat||
quicumque
interl.| Iudeus vel gentilis||
invocaverit nomen Domini
interl.| bene se subiiciendo||
salvus erit,
interl.| in eterna beatitudine||
Numérotation du verset Rm. 10,14 
quomodo
interl.| sed hoc non potest aversus||
ergo
interl.| vel 'autem'||
invocabunt in quem non crediderunt ?
interl.| quasi : non invocabunt nisi credent||
marg.| QUOMODO  INVOCABUNT etc. Probato, quia de utroque assumuntur populo, ostendit per quid, scilicet per remissionem utrisque factam, quam qui non receperit inexcusabilis.||
marg.| QUOMODO  ERGO etc. Invocatio salvat, ergo oportet credere quia : Quomodo invocabunt etc. Credere est ex auditu, audire ex predicatione, predicare ex missione Dei, ut ita totum descendat ex fonte gratie. Predicatio ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes Deus mittit qui in bonum malo {t. 4 : Erfurt, f. 1068vb ; facsim. p. 296b} [Rusch, f. 1068vb ] novit uti. Aliquando et malos malis mittit ex ira, ut vicissim per se sicut iustum est pereant.||
Aut quomodo
interl.| non creditur illi cui obedientia negatur||
interl.| nec olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit||
interl.| non credent nisi audiant||
Quomodo autem
interl.| non audient nisi predicetur eis||
audient sine predicante ?
interl.| qui predicanti resistit auctorem non recipit||
Numérotation du verset Rm. 10,15 
Quomodo vero predicabunt nisi mittantur ?
interl.| non predicabunt nisi mittantur||
interl.| non sunt veri apostoli nisi missi||
marg.| QUOMODO  VERO  PREDICABUNT  NISI  MITTANTUR. Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt predicatores, et sic refellit eos Apostolus qui putabant Iudeis tantum predicandum esse evangelium.||
Sicut scriptum est
interl.| in Isaia vel in Naum propheta||
interl.| sed missi quia||
quam speciosi pedes
interl.| adventus apostolorum qui illuminant mundum||
marg.| QUAM  SPECIOSI  PEDES. Quia mundum illuminant in quo apparet a Deo missos alioquin hoc non poterant.||
evangelizantium
interl.| annuntiantium||
pacem
interl.| reconciliationem||
marg.| PACEM. Reconciliationem inter populum, et populum diruta maceria legalis ritus in Iudeis et idolatrie in gentibus. Et inter Deum impios per fidem iustificantem et homines in eum credentes.||
evangelizantium
interl.| bene nuntiat qui quod ore predicat opere implet||
bona.
interl.| futura||
marg.| EVANGELIZANTIUM  BONA. Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.||
Numérotation du verset Rm. 10,16 
Sed non omnes obedierunt evangelio.
interl.| quasi : omnes audierunt per apostolos||
interl.| cum enim ex gratia auditus, necessaria est et alia gratia que cor moveat||
Isaias enim dicit :
interl.| aliquos obedire non omnes||
Domine, quis
interl.| quasi : aliquis non omnibus||
credidit auditui nostro ?
interl.| his que a nobis audiunt vel qua nos audimus a te||
marg.| Isaie enim dicit domine quis credit. Prescius Deus predixit infidelitatem Iudeorum, sed non fecit neque prescisset mala eorum nisi ea haberent. Sic etiam excecat quod est deserendo non faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Iudei credere, quia Isaias predixit dico non possunt, quia nolunt quod Deus prescivit predixit, sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, ut negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.||
Numérotation du verset Rm. 10,17 
Ergo fides
interl.| quia aliquis credit ex auditu etsi non omnis||
ex auditu,
interl.| aliquando etsi non ubique||
marg.| FIDES  EX  AUDITU. Etsi Deus intus doceat, tamen preco exterius annuntiat.||
auditus autem per verbum
interl.| non nostra merita||
Dei
interl.| alias 'Christi'||
marg.| PER  VERBUM etc. Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest, nec credi.||

Dei] Christi Weber
Numérotation du verset Rm. 10,18 
Sed dico : numquid non audierunt ?
interl.| ex auditu crediderunt sed qui non crediderunt numquid non audierunt ? Quasi per hoc excusabiles||
Et quidem in omnem terram exivit
interl.| id est non modo proximi sed et ultimi audierunt||
marg.| ET  QUIDEM Vel 'equidem', id est certe, et ita inexcusabiles sicut in Psalmo ostendit David dicens : « In omnem terram exivit » etc.||
marg.| IN  OMNEM  TERRAM etc. Nec hoc tempore apostoli impletum est. Sed Spiritu sancto revelante videt implendum in posteris. Locutus est igitur preteritive propter certitudinem prophetie. Dicendo igitur 'eorum', non solum de apostolis sed et de eorum posteris intelligi voluit. Sic et illud : 'Testes mihi eritis usque ad ultimum terre'.||

Ps. 18, 5.
Cf. Act. 1, 8 : « Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae ».
sonus
interl.| fama||
eorum, et in fines orbis terre
interl.| ex omni parte||
verba
interl.| ipsa||
eorum.
Numérotation du verset Rm. 10,19 
Sed dico :
interl.| omnes audierunt. Sed de Iudeis specialiter dico : NUMQUID etc.||
numquid Israel non cognovit ?
interl.| cognovit utique quia Moyses qui primus id est maximus et alii post eum||
marg.| SED  DICO  NUMQUID. Quia possent et audisse et non cognovisse, affirmat eos et cognovisse.||
marg.| COGNOVIT. Quia contradicere non potuit ratione vel auctoritate, sed non vere cognovit ut menti eorum bene sederet.||
Primus Moyses dicit : Ego ad emulationem
interl.| ad invidiam de conversione gentium||
marg.| AD  EMULATIONEM. Invidiam Iudeis, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere.||
vos adducam
interl.| permittam adduci||
in non gentem,
interl.| id est gentiles qui prius non gens vel modo non gens||
marg.| IN  NON  GENTEM. Gentiles non prius dicebantur gens sancta, vel modo non gens quia non quales geniti.||
in gentem insipientem,
interl.| que Deum non noverat||
marg.| IN  GENTEM  INSIPIENTEM. 'In', id est contra gentem insipientem, id est contra gentiles que Deum {t. 4 : Erfurt, f. 1069ra ; facsim., p. 297a} [Rusch, f. 1069ra ] verum non noverant.||
in iram vos mittam,
interl.| permittam in vos irasci et persequi et cum hoc factum videant attendant quod venerit||
Numérotation du verset Rm. 10,20 
Isaias autem audet
interl.| etsi previderet penam imminere tamen audet||
interl.| non tantum Moyses hoc dicit sed et Isaias||
et dicit :
interl.| ex persona Christi||
inventus sum
interl.| sponte me obtuli||
interl.| et inde invidia Iudeorum||
interl.| per se||

10  a] om. Weber
palam apparui
interl.| in manifesto||
his qui me non interrogabant.
interl.| ab aliis||
Numérotation du verset Rm. 10,21 
Ad Israel autem dicit :
interl.| ita ad gentes||
tota die expandi manus meas
interl.| opera et affectus||
marg.| TOTA  DIE. Toto tempore quo cum eis commoratus sum et mundum illuminavi. Vel manus in cruce, vel opera et affectus ampliavi.||
marg.| EXPANDI  MANUS  MEAS. Quasi : ampliora ostendi Iudeis, quia nullum eis beneficium negavit. Nam mortuos illorum suscitavit, diversas eorum infirmitates curavit. Ille enim dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit.||
marg.| MANUS  MEAS. Hoc non de manibus in cruce extensis sed de operibus que illi populo exhibuit.||
marg.| Vel de manibus in cruce extensis potest hoc accipi, ut positum sit totum pro parte. Tota die ergo, id est diei parte totius. Expandi, in cruce. Manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem quod peius est.||
ad populum
interl.| Iudeorum||
non credentem sed11  et contradicentem mihi12  .
interl.| quod peius est||

11  sed] om. Weber 12  mihi] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_10)