initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Rm. 13,1 
Omnis anima potestatibus
interl.| secularibus bonis vel malis
marg.| OMNIS  ANIMA. Et si ita perfecti in corpore Christi, tamen omnis anima, id est omnis homo, a parte totum quasi non solum corpore sed et voluntate serviatis. Videbatur enim quod infideles Domini fidelibus non deberent dominari etsi fideles deberent esse equales quam etiam superbiam Apostolus removet.
sublimioribus
interl.| in hoc quod sublimes, id est in mundanis vel causa notatur, id est quia sublimiores sunt
subdita sit.
interl.| et ideo debet subiici
interl.| unde : 'Non haberes in me potestatem nisi de super data tibi fuisset'
marg.| NON  ENIM  POTESTAS. Potestas est a Deo, sed que a Deo ordinata sunt ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati Dei, ordinationi resistit, de bona potestate patet quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest dum et boni per eam purgantur et mali damnantur et ipsa in deterius precipitatur. Et scias quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa que datur alicui a Deo aliquando ipse homo habens potestatem, quod diligens lector distinguat. {t. 4 : Erfurt, f. 1071ra ; facsim., p. 301a} [Rusch, f. 1071ra ] Malitia hominum cupiditatem nocendi per se habet, potestatem autem si Deus non dat non habet, ideoque diabolus antequam aliquid tolleret Iob, dicebat Domino : 'Mitte manum tuam’, id est da potestatem. Quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sicut scriptum est loquente sapientia : « Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram ». Unde et Iob de Domino ait : « Qui facit regnare hypocritam propter perversitatem populi ». Et de populo Israel dicit Dominus : « Dedi eis regem in ira mea ». Datur, inquam, improbis nocendi potestas bonorum ut patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. Nam per potestatem diabolo datam et Iob probatus est ut iustus appareret. Et Petrus temptatus est ne de se presumet, et Paulus collaphizatus ne se extolleret, et Iudas damnatur ut se suspenderet.

Cf. Io. 19, 11 : « Respondit Iesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet ».
Cf. Iob. 2, 5 : « Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi ».
Prv. 8, 15-16.
Iob. 34, 30.
Os. 13, 11.
Que autem sunt a Deo ordinate sunt.
interl.| rationabiliter disposita
marg.| QUE  AUTEM A  DEO etc. Id est rationabiliter a Deo disposita. Iob ait : « Deus potentes non abiicit cum et ipse potens sit ».
marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Deum quippe imitari desiderat qui fastigium potentie alienis intentus, utilitatibus et non suis laudibus administrat. Qui prelatis ceteris prodesse appetit, non preesse. Tumoris namque elatio, non ordo potestatis in crimine est. Potentiam Deus distribuit, elationem potentie malitia nostre mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro contulimus, et bona sunt que Domino largiente possidemus, quia nequaquam iusta potentia sed actio prava damnatur.

Iob. 36, 5.
Numérotation du verset Rm. 13,2 
Itaque qui resistit
interl.| vi vel dolo
potestati
interl.| in his que ad potestatem pertinent
interl.| id est tributis et huiusmodi
ordinationi Dei resistit.
interl.| id est habenti potestatem Dei ordinatione

Dei] post potestati Weber
Qui autem resistunt
interl.| quod tam grave est
marg.| QUI  AUTEM  RESISTUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si iubeat quod non licet, hic sane contemne potestatem timendo potestatem maiorem, ergo si aliud imperator aliud Deus iubeat contempto illo obtemporandum est Deo.
ipsi sibi damnationem acquirunt.
interl.| et ideo non debet quis resistere sed subiici
interl.| merito acquirent damnationem
Numérotation du verset Rm. 13,3 
Nam principes
interl.| boni vel mali
marg.| PRINCIPES. Dicit qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem ut sub uno ceteri.
non sunt timori boni operis sed mali.
interl.| ad timorem his qui bene operantur
marg.| NON  SUNT  TIMORI etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Si malus non nocet bono sed purgat eum. Malus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant.
Vis autem non timere
interl.| quasi : male operantibus sunt timori, tu autem etc.
potestatem.
interl.| quecumque sit
Bonum fac
interl.| et non est unde timeas
et habebis laudem ex illa.
interl.| etiam si mala dum tibi est causa maioris corone
marg.| HABEBIS  LAUDEM. Si iusta est ipsa laudante, si iniqua ipsa tibi laudis occasionem prebente.
Numérotation du verset Rm. 13,4 
Dei enim minister est tibi in bonum.
interl.| vere ex illa habebis laudem, quia Dei minister est tibi faciens bonum sive bonus sive malus
interl.| bono non est timendum
marg.| DEI  ENIM  MINISTER. Ideo dati sunt rectores, ne mala fiant.
Si autem male feceris time.
interl.| timendum est quia habet gladium iudiciariam potestatem non sine causa, sed ut malos puniat et hoc est Dei enim minister loco Dei vindicat
Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei,
interl.| id est ad damnum eius
marg.| VINDEX IN  IRAM. Id est propter iram Dei vindicandam, vel vindex in iram Dei ostendendam, quia hec punitio indicat persistentes in malo gravius puniendos.
qui male agit.
interl.| quia minister Dei

male] malum Weber
Numérotation du verset Rm. 13,5 
Ideo necessitate subditi estote,
interl.| vel necessitati necessarie ordinationi
interl.| quasi ex necessitate
non solum propter iram,
interl.| principis vitandam vel Dei
sed et propter conscientiam.
interl.| ut munda sit mens vestra diligendo prelatum
Numérotation du verset Rm. 13,6 
Ideo enim et tributa prestatis.
interl.| hec est probatio subiectionis
marg.| IDEO  ENIM. Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subiectionem prestatis quasi reddituris quia reddent dum pugnant pro patria et dum agunt iudicia vos prestatis servientes Deo. Per hoc enim quod illis tributa datis Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel prestatis tributa, quia ministri Dei sunt ut boni laudentur mali puniantur. Illi dico servientes vobis propter hoc dum patriam defendunt.
Ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes :
interl.| propter hoc ipsum tributum serviunt vobis in defensione patrie
Numérotation du verset Rm. 13,7 
reddite ergo omnibus debita.
interl.| quia ministri Dei
interl.| ut scilicet laudetur disciplina evangelica

ergo] om. Weber
interl.| debetis
interl.| quod regiones solvunt
tributum,
interl.| reddite
cui vectigal
interl.| debetis
interl.| stipendium quod datur Dominis quando per patriam vehuntur
vectigal,
interl.| reddite
marg.| TRIBUTUM.  VECTIGAL. Vel tributum quod domi solvitur. Vectigal quod ad domum Domini vehitur.
cui honorem
interl.| debetis
interl.| ut assurgere
honorem,
interl.| reddite
cui timorem timorem.
interl.| ut dominium timeamus et vereamur personas

cui honorem...timorem] inv. Weber
Numérotation du verset Rm. 13,8 
Nemini quicquam debeatis,
interl.| cetera ita solvite ut non debeatis aliquid
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1071rb ; facsim., p. 301b} [Rusch, f. 1071rb ] NEMINI  QUICQUAM etc. Pax ad omnes, dilectio inter fratres. Aliter enim vere fratres non sunt.
nisi ut invicem diligatis.
interl.| caritatem ita solvite ut semper debeatis
marg.| DILIGATIS. Mentio fit hic de caritate, quia valet ad hanc humilitatem. Sola enim caritas, est que etiam reddita semper retinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo impendenda non sit. Nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur, habendo enim redditur, non carendo ut pecunia que reddi non potest, nisi habeatur nec haberi nisi reddatur, immo cum redditur ab homine, crescit in homine et tanto maior acquiritur, quanto pluribus redditur.
Qui enim diligit proximum legem implevit.
interl.| et hoc per partes ostendit
interl.| DILIGIT PROXIMUM. Cum duo precepta sint caritatis pro utroque unum sepe ponitur, quia nec Deus sine proximo nec sine Deo proximus diligitur vel potest diligi. Dilectio proximi in factis apparet dilectio Dei amplius latet. Ideo hanc specialius ponit de qua Dominus ait : « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem», ubi illud mandatum maius dilectionis Dei videtur esse pretermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis, quia qui diligit Deum nec potest ipsum contemnere quem Deus precipit diligi, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum quid in illo diligit nisi Deum.
marg.| PROXIMUM. Omnem hominem intelligi oportet, quia nemo est cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines aut quia iusti sunt aut quia iniusti sunt amare debet. Sic enim et se ipsum amare debet, scilicet vel quia iustus est vel ut iustus sit. Qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit, quia ad hoc se diligit, ut sit iniustus ad hoc ergo ut sit malus ergo iam se non diligit : « Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam ».

Io. 13, 34-35.
Ps. 10, 6.
Numérotation du verset Rm. 13,9 
Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces et si quod est aliud mandatum,
interl.| per Moysen

non falsum...dices] om. Weber
in hoc verbo
interl.| quod Moyses fecit in Levetico
instauratur.
interl.| continetur impletur
Diliges proximum tuum sicut te ipsum.
interl.| in bono quoniam qui diligit iniquitatem odit animam suam

sicut] tamquam Weber
Numérotation du verset Rm. 13,10 
Dilectio proximi malum non operatur.
interl.| qui diligit bene facit quia nullum malum et ideo plenitudo legis

proximi] proximo Weber
Plenitudo ergo legis est dilectio.
interl.| plene legem implet qui diligit
Numérotation du verset Rm. 13,11 
Et hoc scientes tempus
interl.| scimus quia dilectio malum non operatur
marg.| ET HOC  SCIENTES. Alia commendatio caritatis. Nam malum non facit et opportunitatem parat bene operandi.
marg.| HOC  SCIENTES. Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent, hoc tempus, scilicet gratie scientes. Iam exquo dilectionem habuimus, est hora, id est opportunitas sed brevis.
quia hora est iam nos de somno
interl.| de torpore
marg.| SOMNO. Somnus est negligentia vel ignorantia.
surgere.
interl.| bene operando
Nunc enim
interl.| surgere debemus
marg.| NUNC  AUTEM. Cause interposite quare surgere debeamus.
propior est
interl.| magis debita per opera bona
marg.| PROPIOR. Bene operans vicinus est eterne vite. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam.
marg.| Vel PROPIOR, quia plus morti proximi sumus.
nostra salus
interl.| eterna que nobis promittitur
quam cum
interl.| tunc
credidimus.
interl.| quia credidimus et operati sumus, turpius est nisi surgamus
interl.| tamen
Numérotation du verset Rm. 13,12 
Nox precessit, dies autem appropinquavit
marg.| NOX  PRECESSIT. Item quare surgere debent ostenditur, quia nox infidelitatis et ignorantie
marg.| PRECESSIT. Id est fuit, sed modo non est cuius memoria monet ut caveatis. Dies, eterna beatitudo.
marg.| APPROPINQUAVIT, dum peccata remissa, dum iusti per gratiam.
marg.| NOX. Vetus homo qui in baptismo preteriit. Dies, sol iustitie cuius luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit.

appropinquavit] appropiavit Weber
Abiciamus ergo opera tenebrarum
interl.| propter interfertas causas
marg.| OPERA  TENEBRARUM. Opera mala que ex tenebris ignorantie venerunt, vel {t. 4 : Erfurt, f. 1071va ; facsim., p. 302a} [Rusch, f. 1071va ] tenebras amant et ad tenebras ducunt.
et induamur
interl.| ut ornamento
arma
interl.| virtutes
lucis,
interl.| que lux id est fides exigit
Numérotation du verset Rm. 13,13 
sicut in die honeste ambulemus.
interl.| acceptis virtutibus in actu earum exerceamus nos sicut decet in die fidei
interl.| hec sunt opera tenebrarum
interl.| luxuriosis conviviis
marg.| NON IN  COMESSATIONIBUS. Nota in his Romanis tangi, et ideo non est eis ius gloriandi. Horum autem morborum superbia est mater, et humane laudis aviditas que etiam hypocrisin sepe generat, huic non resistit, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas.
non in cubilibus
interl.| prigritie dormiendi
et impudicitiis,
interl.| et luxuria que de cibo et potu nimio
non in contentione et emulatione,
interl.| ut solebant seinvicem preferendo in quo minor invidebat maiori
Numérotation du verset Rm. 13,14 
sed induimini10 
interl.| quasi : predicta ne faciatis

10  induimini] induite Weber
Dominum Iesum Christum
interl.| id est formam Christi
interl.| quem induti non cogemini servire carni
et carnis curam ne feceritis in desideriis.
interl.| illicitis
interl.| non in necessariis ad sustentationem




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_13)