initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Rm. 3,1 
Quid ergo amplius Iudeo est,
interl.| secundum priorem statum||
interl.| de lege et legalibus observantiis||
marg.| Q uid ergo amplius . Obiicit quod videt posse obiici ut solvat. Quando quidem Iudeus fit gentilis, et e converso ergo quid est plus Iudeo, qui dicitur populus peculiaris Dei quam gentili qui dicitur canis immundus ? Aut quid consecutus est de circumcisione ? Ad hoc valuit quidem olim sed non ideo digniores in fide. Et hoc est multum plus est Iudeo secundum priorem statum et hoc per omnem modum. Omnis modus vel in administratione temporalium vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Iudeis Deus fecit que non gentibus, et ita secundum priorem statum digniores.||

1 Iudeo est] inv . Weber
aut que utilitas circumcisionis ?
Numérotation du verset Rm. 3,2 
Multum per omnem modum.
interl.| secundum priorem statum sed in fide Christi nihil||
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
interl.| lex et prophete||
marg.| Primum quidem . Quasi : ut alia minora de temporalibus pretermittam, hoc primum et precipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophete eis, ut amicis sunt credita per que intelligerent de futura redemptione. Sed dices : non ideo plus, quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod non ideo tamen minus profuit credentibus et hoc est. Nam si quidam non crediderunt, non ideo fides evacuata est.||
Numérotation du verset Rm. 3,3 
Quid enim
interl.| ideo plus||
si quidam illorum non crediderunt ? Numquid illorum incredulitas
marg.| N umquid incredulitas . Numquid quia aliquid credere noluerunt, preiudicabitur ceteris Iudeis, ne digni iudicentur accipere quod Deus promisit fidelibus quippe cum facta sit promissio ut credentibus proficeret.||

illorum incredulitas] inv . Weber
fidem Dei
interl.| non ideo minus factum credentibus||
marg.| Fidem Dei . Vel quidam crediderunt Deo, vel quod Deus hominibus promiserat.||
evacuavit?
interl.| inexpletam fecit||

evacuavit] evacuabit Weber
Absit.
interl.| quod evacuata sit||
interl.| sed potius||
Numérotation du verset Rm. 3,4 
Est autem
interl.| enim||
Deus verax,
interl.| implens promissa||
omnis autem homo mendax,
interl.| et ita indignus promissione||
interl.| inquantum a se ipso est||
interl.| sed||
marg.| O mnis autem homo mendax . Hoc addit ut appareat promissionem Dei factam esse et completam non propter aliquam hominis dignitatem sed propter misericordiam, ut gratia detur indignis et commendabilior sit gratia. Deus dicitur verax, id est invariabilis tam in essentia quam in promissione. Homo mendax nec verum esse habens et per peccata defluens.||
marg.| O mnis homo mendax qui negat Deum implesse promissa. Hoc maxime Iudeus quem vicit Deum non dat promissa.||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1060va ; facsim., p. 280a} [Rusch, f. 1060va ] O mnis homo mendax . Etiam Iudeus, ne dignior videatur in novo statu.||
sicut scriptum est,
interl.| verax Deus||
interl.| de promissione Filii vel venia ingemiscentis||
marg.| U t iustificeris . Quasi : peccavi ut mittendo Filium de stirpe mea sicut promisisti, iustus esse et ex sola iustitia promissionis complesse, non ex meritis meis comproberis, et vincas implendo promissa, cum iudicaris non debere implere propter mea peccata. Vel tibi tantum dico me peccasse ut dum ego et omnes peccamus, tu solus iustus appareas in omnibus promissis tuis, et superes omnes in iustitia cum aliis compararis. Vel vicit homo Deus quando iudicatus est quia propter illam humilitatem Deus : « Dedit ei nomen quod est super omne nomen ». Quod non pertinet ad superius argumentum, sed additum est ex abundanti.||

Phil. 2, 9.
et vincas cum iudicaris.
interl.| vel Filium non misisse vel veniam non dare||
marg.| U t iustificeris et vincas . Iustus iudex a peccatoribus iudicatus est et in eo vidit, huic itaque nullum peccatum habenti David dicit : « Tibi soli peccavi », ut iustificeris qui superas omnes iudices qui solus iniuste iudicaris.||

Ps. 50, 7.
Numérotation du verset Rm. 3,5 
Si autem iniquitas nostra
interl.| hic sensus de David verbis iniuste trahebatur||
marg.| SI  AUTEM  INIQUITAS etc. Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet eius iustitia et gratia, unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata qua sibi prosunt. Quod removet dicens :   Numquid iniquus est Deus qui infert iram ?   ||
iustitiam Dei
interl.| et sanctitatem Dei||
commendat quid dicemus ? Numquid iniquus Deus qui infert
interl.| propter peccata||
marg.| N umquid iniquus . Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid sequi videtur ? Quod Deus iniquus est. Sed numquid iniquus Deus qui infert mala.||
iram ?
interl.| vindictam et damnationem||
Secundum hominem dico.
interl.| quasi hec questio est carnalium||
interl.| sed||
Numérotation du verset Rm. 3,6 
Absit.
interl.| ut sit iniquus||
Alioquin
interl.| nisi hoc est quod non est iniquus non potest esse iusius iudex||
interl.| si iniquus||
quomodo iudicabit Deus hunc mundum ?
interl.| quasi : male bonis scilicet dans mala et malis dans bona||

hunc] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 3,7 
Si enim
interl.| quia||
veritas Dei
interl.| iustitia||
interl.| hic quod supra iustitiam||
marg.| S i enim veritas . Interiecta remotione redit ad probationem carnalis quod sit iniquus si punit quia si inde gloriosior quid etiam nunc non solum in futuro iudicor quasi peccator quod non sum. Vel 'adhuc', id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Ante enim ex meis non erat gloriosior ac si diceret : quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator iudicandus sim quia, nunc certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem. Subdit : Et non sicut blasphemamur etc. Quasi : et si istud est cur scilicet non facimus mala ut veniant bona ? Sicut imponitur nobis hoc sentire quod est blasphemia, et etiam predicare occasione huiusmodi verborum : « Ubi abundavit delictum superabundavit gratia ». Vel 'si enim'. Propius iungatur quomodo iudicabit si iniquas ? Quasi : non recte, quia nec modo iuste iudicaret me quasi peccatorem, quod non sum.||

Rm. 5, 20.
in meo mendacio
interl.| per peccatum meum||
interl.| quod supra iniquitas||
abundavit
interl.| crevit||
in gloriam ipsius,
interl.| id est si ex peccato meo gloriosior est||
quid et adhuc ego tamquam peccator iudicor ?

et adhuc] inv . Weber
Numérotation du verset Rm. 3,8 
Et
interl.| quid||
non sicut blasphemamur,
interl.| nos apostoli||
et sicut aiunt nos quidam
interl.| blasphematores||
dicere,
interl.| sentire et predicare||
faciamus mala
interl.| hoc scilicet||
ut veniant bona,
interl.| id est ut crescat iustitia et gloria Dei||
quorum damnatio iusta est.
interl.| ideo non credendum est eis||
interl.| et ideo iuste puniuntur||
Numérotation du verset Rm. 3,9 
Quid igitur precellimus
interl.| nos Iudei||
interl.| in hac gratia||
marg.| QUID  IGITUR. Quia plus fecit Iudeo in priore statu et quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito est : Quid igitur precellimus ? etc.||
marg.| Vel cum omnis homo sit mendax ergo non precellimus gentiles in hoc statu quamvis precellentiores in priori statu.||
eos ?
interl.| gentiles||
Nequaquam.
marg.| NEQUAQUAM. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed : 'In omni gente qui timet Deum acceptus est illi'.||

Cf. Act. 10, 35 : « Sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi ».
Causati enim sumus
interl.| rationibus ostendimus||
Iudeos et Grecos omnes sub peccato esse,
interl.| ante gratiam et ideo nullus precellit alterum||
Numérotation du verset Rm. 3,10 
sicut scriptum est :
interl.| de Iudeis de quibus minus videtur||
quia non est iustus quisquam,
interl.| qui non venit per fidem ad Christum||
Numérotation du verset Rm. 3,11 
non est intelligens, non est requirens Deum.
interl.| non est iustus quia non intelligit Christum esse Deum. Non intelligit ex culpa quia non requirit sed declinat ab eo||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1060vb ; facsim., p. 280b} [Rusch, f. 1060vb ] NON  EST  REQUIRENS. Ex operibus poterant querere et invenire quod Christus erat Deus.||
Numérotation du verset Rm. 3,12 
Omnes declinaverunt,
interl.| ab eo ad malum||
marg.| OMNES  DECLINAVERUNT. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe. Unde Ieremias : 'Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini volentes eum occidere' . Et subiecit : 'Omnis autem populus non permisit illos'. Omnes dicit insurrexisse, id est malos omnem populum non permisisse scilicet bonos.||

Cf. Ier. 26, 8 : «Cumque complesset Ieremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens : Morte moriatur ».
Cf. Ier. 26, 16 : «Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas : Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos ».
inutiles facti sunt,
interl.| quia et alios declinare fecerunt||
interl.| declinaverunt quia||
non est
interl.| adeo quia||
interl.| quia de illis||
qui faciat bonum,
interl.| preter Christum||
non est usque ad unum.
interl.| id est nec unus quia nullus nisi Christus||
marg.| NON  EST  USQUE  AD etc.Christus tantum facit bonum in se et in suis.||
Numérotation du verset Rm. 3,13 
Sepulcrum patens est guttur eorum,
interl.| quia fetor verborum et operum eorum corrumpit alios||
interl.| quia hiat recipere mortuos hoc fit ubi audent aperte||
linguis
interl.| ubi non audent apertis malis||
suis
interl.| malis||
dolose agebant,
interl.| verbis bona dicentes sed malum in corde cogitantes||
venenum
interl.| odium insanabile||
aspidum
interl.| erat||
sub labiis eorum.
interl.| id est sub corde||
Numérotation du verset Rm. 3,14 
Quorum
interl.| etiam||
os maledictione
interl.| id est maledicis verbis ut demonium habes et huiusmodi||
et amaritudine
interl.| id est amaris minis||
plenum
interl.| abundanter||
est,
interl.| etiam||
Numérotation du verset Rm. 3,15 
veloces pedes eorum
interl.| affectus||
marg.| Veloces pedes eorum . De quibus Dominus : « Hierusalem Hierusalem que occidis prophetas ». Et item : « Generatio mala et adultera ». Et de quibus Isaias : 'Ve genti peccatrici semini nequam' etc.||

Mt. 23, 37.
Mt. 16, 4.
Is. 1, 4 : « Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt
Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum ».
ad effundendum
interl.| Quasi homicide ex deliberatione||
sanguinem.
interl.| Christi et suorum||
Numérotation du verset Rm. 3,16 
Contritio
interl.| temporalis pena||
et infelicitas
interl.| eterna damnatio||
marg.| CONTRITIO  ET  INFELICITAS. Talia faciunt unde conterantur in hoc seculo, per Titum et Vespasianum, erunt infelices puniti in anima et corpore.||
in viis eorum,
interl.| operibus
Numérotation du verset Rm. 3,17 
et viam pacis non cognoverunt,
interl.| id est Christum. Unde : 'Pax multam diligentibus nomen tuum, Domine' ||

Cf. Ps. 118, 165 : « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum ».
Numérotation du verset Rm. 3,18 
non est timor Dei
interl.| nec saltem timor Dei inflexit eos a malo||
interl.| qui est « initium sapitentie » ||

Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10 : « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
ante oculos eorum.
19
Scimus autem
interl.| hec David||
interl.| nos autem apostoli||
interl.| ne alio distorquerent hoc Iudei||
quoniam quecumque lex loquitur,
interl.| psalmi dicuntur lex, quia informant||
his qui
interl.| ad emendationem illorum||
interl.| supple : et de his||
in lege sunt loquitur,
interl.| ita||
marg.| IN  LEGE. Lex aliquando appellatur generaliter vetus Testamentum ut ibi : 'Aperuit Dominus discipulis sensum ut intelligerent de eo que scripta erant in lege et prophetis et psalmis'. Non numquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait : ‘In lege vestra scriptum est : Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes'. Et alibi : 'Ut impleatur sermo qui in lege eroum scriptus est quia odio habuerunt me gratis'.||

Cf. Lc. 24, 44-45 : « Et dixit ad eos : Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas ».
Cf. Io. 10, 34 : « Respondit eis Iesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ? ».
Cf. Io. 15, 20 : « Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis ».
ut omne os
interl.| etiam Iudeorum||
obstruatur
interl.| a sua gloria||
marg.| UT  OMNE  OS  OBSTRUATUR. Etiam Iudeorum a sua gloria iactantium se promeritis suis ad fidem venisse, vel ita obstruatur os Iudeorum sicut superius gentilium qui de bona natura se iactabant.||
et subditus fiat
interl.| totum Deo tribuens||
omnis mundus Deo,
interl.| omnis homo non tantum gentilis sine lege scripta reus de impietate sed etiam Iudeus reus de legis transgressione||
interl.| quod debet||
Numérotation du verset Rm. 3,20 
quia ex operibus legis
marg.| QUIA  EX  OPERIBUS. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de ceteris operibus legis vult facere et est nous sententia, quamvis iungatur precedentibus, per quia : Ex <operisbus legis>.||
marg.| EX  OPERIBUS  LEGIS. Opera legis dicuntur que cum lege instituta et terminata sunt, ut erant cerimonialia et figurativa que numquam valuerunt conscientiam mundare, etiam si cum caritate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in iustificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere sed ostendere et punire.||
non iustificabitur
marg.| NON  IUSTIFICABITUR. Secundum cerimonialia intellige non moralia, que utique iustificant et in evangelio consummantur.||
omnis
interl.| ens||
caro
interl.| carnalis||
coram illo.
interl.| Deo||
interl.| etsi coram hominibus||
marg.| CORAM  ILLO. Qui intima videt, utrum ex amore iustitie quid agatur vel timore pene quod non vident homines.||
interl.| ex lege non est iustitia quia tantum cognitio peccati non consumptio||
marg.| PER  LEGEM  ENIM. Hic incipit de lege ut ostendat iustitiam non esse ex ea.||
marg.| PER  LEGEM  ENIM  COGNITIO  PECCATI. Non quod prius prorsus nescirentur, sed quod non impune futura apud Deum peccata. Quedam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Ioseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres eius dixerunt : « Merito hec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum». Quedam autem cognita sunt per legem que ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quedam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.||
marg.| COGNITIO  PECCATI. Si cognoscunt et non cavent prevaricatio est, et ita ira.||

Gn. 42, 21.
Numérotation du verset Rm. 3,21 
Nunc autem
interl.| in adventu Christi||
interl.| id est in hac gratia||
sine lege,
interl.| sine legis imperio vel auxilio||
iustitia Dei
interl.| non hominis||
manifestata est,
interl.| non solum data||
interl.| non dubie sed miraculis||
interl.| Domino cooperante et sermonem confirmante||
testificata a lege et prophetis.
interl.| ut certius credat ceteri addit||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1061ra ; facsim., p. 281a} [Rusch, f. 1061ra ] TESTIFICATA A  LEGE  ET  PROPHETIS. Quia lex eam multis sacramentis figuravit. Vel in hoc lex perhibet testimonium iusticei Dei, quia in ea nemo iustificatur. Prophete, id prenuntiando quod Christi implevit adventus.||
Numérotation du verset Rm. 3,22 
Iustitia autem
interl.| dixi iustitiam ex Deo esse||
interl.| hec qua iustificamur||
Dei
interl.| a Deo||
marg.| IUSTITIA  DEI. Non qua ipse iustus essentialiter, sed qua induit impium, quando misericorditer de infideli facit fidelem.||
marg.| IUSTITIA  AUTEM etc. Iustitia dixit non misericordia, utcumque quod promiserat Deus in lege et prophetis scilicet adventum Christi reddidit.||
per fidem
interl.| fides impetrat que lex imperat ||

Cf. Augustinus Hipponensis , Enchiridion de fide, spe et caritate, c. 31, CCSL 46, lin. 17 : « Ipsa est autem fides christi, quam commendat apostolus, quae per dilectionem operatur, et quod in dilectione nondum habet petit ut accipiat, quaerit ut inueniat, pulsat ut aperiatur ei. fides namque impetrat quod lex imperat. nam sine dei dono, id est, sine spiritu sancto, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, iubere lex poterit, non iuuare, et praeuaricatorem insuper facere qui de ignorantia se excusare non possit ».
Iesu Christi
interl.| qua creditur in Christum iustificatorem impiorum||
in omnes et
interl.| ut magis proprie dicatur||

in...et] om. Weber
super omnes
interl.| Iudeos et gentiles||
qui credunt in eum
interl.| celitus data||
interl.| vere in omnes||

in eum] om. Weber
Non enim est distinctio.
interl.| Iudei et gentilis||
Numérotation du verset Rm. 3,23 
Omnes enim
interl.| tam Iudei quam gentiles||
peccaverunt
interl.| vel in se vel in Adam||
interl.| ante||
et egent
interl.| adhuc quotidie||
gloriam
interl.| iustitia que est gloria Dei, quia per hoc gloriosus apparet Deus||
marg.| Egent gratia, id est indulgentia et venia peccatorum.||
Dei.
interl.| non sua||
interl.| quia omnes peccaverunt ergo||
Numérotation du verset Rm. 3,24 
Iustificati gratis
interl.| sine meritis||
marg.| GRATIS. Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi que donum Dei est. Donum autem maximum Spiritus sanctus est. Non tamen quod omnino sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege, nec indigens lege huius gratie percipiende nulla precedunt merita, quia meritis impii non gratia, sed pena debetur, nec ista esset gratia si non daretur gratuita.||
per gratiam ipsius,
interl.| per gratuita dona||
per redemptionem
interl.| unde non corruptibilibus auro et argento sed pretioso sanguine unigeniti Filii Dei ||
interl.| id est pretium datum pro nobis||

Cf. 1 Pt. 1, 18-19 : « Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis : sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati ».
que est in Christo Iesu,
interl.| nusquam alibi||
Numérotation du verset Rm. 3,25 
quem
interl.| Christum||
proposuit Deus
interl.| longe ante predixit vel palam omnibus posuit||
propitiatorem
interl.| misericordem||
marg.| PROPOSUIT  PROPITIATOREM. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, que ostensio necessario fuit non solum pro remissione presentium, sed et eorum que precesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tunc ut ostenderet in hoc tempore Christi, quod nullo alio tempore fieri potuit, quod ipse scilicet iustificat et salvat.||

propitiatorem] propitiationem Weber
per fidem
interl.| sine qua nihil placet Deo||
in sanguine ipsius,
interl.| passionis||
marg.| FIDEM  IN  SANGUINE. Id est fidem passionis, vel per fidem et per passionem neutrum enim sine altero valet.||
ad ostensionem iustitcie sue
interl.| ut esset iustus in promissis||
propter remissionem
interl.| non tantum presentium sed et||
marg.| PROPTER  REMISSIONEM. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pena et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem iusti, quia penam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divine visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.||
precedentium
interl.| Christi adventum||
delictorum,
interl.| que erant||
Numérotation du verset Rm. 3,26 
in sustentatione Dei,
interl.| supportavit peccata, non abstulit tunc reservavit usque ad adventum scilicet||
marg.| IN  SUSTENTATIONE etc. Patienter sustinuit Deus peccata eorum, qui fuerunt ante legem et sub lege, non punivit neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec veniret qui delicta tam precedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret.||
ad ostensionem iustitie eius
interl.| ut iustificet||
in hoc tempore,
interl.| salvationis||
interl.| mortis Christi||
ut sit ipse iustus
interl.| aliter non posset ipse iuvare||
interl.| in promissis||
et iustificans eum
interl.| qui credit in ipsum||
qui ex fide
interl.| non ex lege||
est Iesu Christi10  .

10  Christi] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 3,27 
interl.| quia ex fide sine lege est iustitia ergo non potes gloriari, o Iudee||

11  tua] om. Weber
Exclusa est.
interl.| ablata est et attende per quid non per laborem operum sed per facilitatem fidei||
marg.| EXCLUSA  EST. Vel exclusum, id est manifestum est in quo debes gloriari, sed non in lege factorum, sed fidei ut de gloriatione laudabili dicat que est in Domino. Et eam exclusam dicit, id est ut emineret expressam. Unde et exclusores dicuntur, quidam artifices argentarii. In qua significatione accipitur etiam illud in psalmo ut excludantur, id est emineant qui probati sunt argento, id est eloquio Domini.||
Per quam legem ? factorum ? Non. Sed per legem fidei.
interl.| quia fides iustificat||
Numérotation du verset Rm. 3,28 
Arbitramur enim
interl.| ab auctoritate sua hoc ostendit||
interl.| nos apostoli||
iustificari hominem
interl.| quemcumque, etiam gentilem||
marg.| IUSTIFICARI  HOMINEM. Non quin credens post per dilectionem debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur etiam opera iustificatum, non precedunt iustificandum, sed sola fide sine operibus precedentibus homo fit iustus, {t. 4 : Erfurt, f. 1061rb ; facsim., p. 281b} [Rusch, f. 1061rb ] ut non magis sint iusti qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde etiam si foris, non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad iustitiam fidei venitur, in quo Iudei se preferebant. Bona opera etiam ante fidem inania sunt, ita ut videantur esse magne vires, et cursus celerrimus propter viam. Bonum enim opus intentio facit intentionem fides dirigit.||
per fidem sine operibus legis.
interl.| carnalibus||
marg.| SINE  OPERIBUS. Precedentibus non sequentibus, sine quibus est inanis fide ut Iacobus ait : « Fides sine operibus mortua est ». Et ipse Paulus : 'Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum'.||

Iac. 2, 20.
Cf. 1Cor. 13, 2 : « Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum ».
Numérotation du verset Rm. 3,29 
An Iudeorum Deus tantum ?
interl.| arbitramur quecumque homo iustificatur per fidem quod credendum quia et gentium creator||
Nonne et gentium ?
interl.| ut Iudeorum||
Immo et gentium.
interl.| et vere utrorumque||
Numérotation du verset Rm. 3,30 
Quoniam quidem unus est12  Deus,
interl.| quasi : cum aliis modis possem probare hoc solum pono||

12  est] om. Weber
qui iustificat13  circumcisionem
interl.| cum unus omnium iustificat omnes per eandem causam||

13  iustificat] iustificabit Weber
ex fide
interl.| idem est ex fide et per fidem||
et preputium per fidem.
interl.| immundos gentiles||
Numérotation du verset Rm. 3,31 
Legem ergo destruimus per fidem ?
interl.| quia dicimus omnes iustificari per fidem||
Absit !
marg.| ABSIT. Lex non destruitur, cum impleta secundum spiritum cessat secundum litteram.||
Sed legem statuimus.
interl.| id est moralia precepta legis||
marg.| STATUIMUS. Quia ostendimus completum, quid lex dicit vel statuimus, id est firmamus cum sine fide infirma esset, quia hic est gratia fidei qua lex impletur. Legis enim status firmatur quia mystica et cerimonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus continebat, in evangelio additur et quod lex venturum promittebat, fides evangelii iam advenisse testatur. Mystica ergo et promittentia in evangelio impleta sunt, secundum spiritualem intelligentiam littera autem occidens tollitur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_3)