initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Rm. 5,1 
Iustificati igitur
marg.|  IUSTIFICATI. Quia ex fide est iustificatio, igitur pacem cum Deo habete. Quasi : hec dissensio est contra Deum.
ex fide
interl.|  non lege, non ex nobis
marg.|  EX  FIDE. Superius dixit iustificati gratis per gratiam ne ipsa fides superba sit quia : « Quid habes quod non accepisti ?»

1Cor. 4, 7.
pacem habeamus ad Deum
interl.|  quam non habetis dum invicem arrogatis
marg.|  PACE  AD  DEUM. Quia ei reconciliati per ministrum gratie Christum.
per Dominum nostrum Iesum Christum,
interl.|  per auxilium et gratiam eius
Numérotation du verset Rm. 5,2 
per quem
interl.|  cuius opera
marg.|  PER  QUEM. Enumerat beneficia que a Christo habentur.
et accessum habemus per fidem
interl.|  non modo ad Deum sed et in gratiam

et] om. Weber per fidem] fide Weber
in gratiam istam
interl.|  bonam vite observantiam
in qua stamus
interl.|  qui cecidimus in Adam
interl.|  spe superne claritatis erecti
et gloriamur in spe
interl.|  de eo quod speramus gloriam quam habent filii Dei
glorie filiorum Dei.
interl.|  angelorum vel sanctorum Dei
Numérotation du verset Rm. 5,3 
Non solum autem,
interl.|  gloriamur de spe glorie
sed et gloriamur
interl.|  per gratiam eius
in tribulationibus,
interl.|  quibus itur ad gloriam
interl.|  quas pro Christo patimur
scientes
interl.|  cur gloriamur ? Quia scimus
quod tribulatio patientiam operatur.
interl.|  per exercitium docetur strenuus
marg.|  TRIBULATIO  PATIENTIAM etc. Quod tribulatio non tollit patientiam, facit caritas que est donum Spiritus.
Numérotation du verset Rm. 5,4 
Patientia autem probationem,
interl.|  purificationem
probatio autem spem.
interl.|  non facit erubescere quia impletur
marg.|  SPEM. Id est certitudinem glorie future que humane rationi vana videtur, sed testimonio virtutis firmatur patientie, scilicet et miraculorum.

autem] vero Weber
Numérotation du verset Rm. 5,5 
Spes autem non confundit,
marg.|  SPES  AUTEM  NON etc. Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace cuius spei pignus est spiritus legitur : fons aque tue sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi, ipse est spiritus, quem non possunt accipere mali, et caritas est quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, et corpus Domini sumere et cetera sacramenta habere, et malus esse potest. Caritas ergo est proprium donum Spiritus et singularis fons.
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
interl.|  constat eam implendam ex eo quod iam Spiritum in arram habemus
marg.|  CARITAS  DEI  DIFFUSA etc. Vel Deus late nos diligit et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere caritatem Dei erga nos.
per Spiritum sanctum
interl.|  non a nobis est
qui datus est nobis.
interl.|  Deus est et Dei donum
Numérotation du verset Rm. 5,6 
Ut quid enim Christus
interl.|  nisi spes implenda sit
marg.|  UT  QUID  ENIM  CHRISTUS. Cum Deus nos diligat, vel nos eum per Spiritum, spes implebitur, quia nisi ita sit frustra est passus Christus. Et hoc est cur Christus pro impiis, id est pro dilectione impiorum vel pro vice eorum. Pro impiis non qui olim fuissent et non tunc, sed cum essemus infirmi in peccatis.
cum adhuc infirmi essemus secundum tempus,
interl.|  quasi indigentes medico
interl.|  in peccatis
marg.|  SECUNDUM  TEMPUS. Id est per triduum tantum, ne desperes de eius potentia cuius apparet in morte benevolentia, a quo tales arras accepimus qod donavit impiis mortem suam, qui servat iustis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo. Suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam accepit ex te unde moreretur pro te. Induit se ut pro te moreretur. Induet te ut cum illo vivas. Induit se carne mortali in virginitate matris. Induet te vita perenni in equalitate Patris.
pro impiis
interl.|  a Deo infirmi
interl.|  pro dilectione impiorum, vel pro vice illorum qui deberent mori
mortuus est ?
interl.|  tam magnum fecit
Numérotation du verset Rm. 5,7 
interl.|  et vere magnum nam raro aliquis pro iusto id est pro dilectione iusti et boni ne dum pro impio
interl.|  quasi difficile
marg.|  VIX dicit   pro iusto , forsitan pro bono ; ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius.
Nam
interl.|  raro dico
pro bono
interl.|  vel simplici et innocenti nam forsitan potest inveniri
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1062va ; facsim., p. 284a} [Rusch, f. 1062va ] PRO  IUSTO  PRO  BONO. Iustus pro exercitio qui et bonus. Sed est bonus qui non iustus id est qui natus est in simplicitate, innocens qui nondum laboravit ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati et licet iustus melior, causa tamen innocentie miserabilior quam iustitie, quia non est huiusmodi iustitia sine severitate.
forsitan quis audeat mori.
interl.|  quasi raro

quis] + et Weber
Numérotation du verset Rm. 5,8 
Commendat autem caritatem suam Deus
interl.|  scilicet Christi pro peccatoribus in quo laudabilior caritas

caritatem suam] inv. Weber
in nobis,
interl.|  qui indigni fuimus

nobis] nos Weber
quoniam
interl.|  ita commendat quod pro peccatoribus et si hoc est tunc iustos salvabit quod est spes non confundit
si
interl.|  vel sine 'si'

si] om. Weber
cum adhuc
marg.|  CUM  ADHUC. Ecce dum oderat secundum peccata, amabat secundum quod opus eius, quod et fecit ante mundi constitutionem. Dicendum erat quantum nos dilexit ne desperemus. Et quales ne superbiremus. Fuit et alius modus possibilis Deo qui omnia potest sed nullus nostre miserie sanande convenientior. Quid enim nos tantum erigit et a desperatione in mortalitatis liberat quam quod tanti nos fecit ut homo pro nobis moreretur ?
peccatores essemus secundum tempus

secundum tempus] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 5,9 
Christus pro nobis
interl.|  sicut
mortuus est, multo magis igitur
marg.|  MULTO  MAGIS. Gravius est pro peccato mori at peccatum tollere, quam iam iustos etiam cooperantes salvare.

magis igitur] inv. Weber
iustificati nunc in sanguine ipsius,
marg.|  IN  SANGUINE. Quia sic superatur iustitia diabolus non potentia. Iustitia, quia immeritum scilicet Christum diabolus occidit, unde et alios iure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentie desertor iustitie est in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed iustitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur, postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus numquam postea moriturus.
salvi erimus ab ira
interl.|  cuius causa non est nisi peccatum quod abstulit
per ipsum.
interl.|  vivum
Numérotation du verset Rm. 5,10 
Si enim cum inimici
marg.|  INIMICI. Non quoquo modo peccatores.
essemus reconciliati sumus Deo
interl.|  inde certum est quod ipse iam vivens poterit amicos factos salvare, quia mortuus potuit iustificare quo facto inimici ex peccato sunt reconciliati et iam amici Dei
marg.|  RECONCILIATI. Qui prius iuste eramus sub potestate diaboli, natura depravata peccato.
per mortem Filii eius,
interl.|  idem quod supra in sanguine
multo magis reconciliati salvi erimus
interl.|  non modo ab ira liberi sed etiam
in vita ipsius.
interl.|  per vitam qua scilicet resurrexit a mortuis
Numérotation du verset Rm. 5,11 
Non solum autem,
interl.|   salvi erimus
sed et gloriamur
interl.|  iam spe de hoc quod erimus
in Deo
interl.|  quod idem cum eo erimus non per naturam sed dilectionem et voluntatem, vel in Deo in presenti scilicet non in nobis
per Dominum nostrum Iesum Christum
interl.|  nec per nos sed per Christum
reconciliationem accepimus.
interl.|  ad Deum
interl.|  quia a Deo peccante Adam discessimus
Numérotation du verset Rm. 5,12 
Propterea
interl.|  per Christum iustitia et vita in omnes per eius gratiam regeneratos
marg.|  PROPTEREA. Dixit per Christum esse iustitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Sicut enim per Adam peccatum et mors etc.
sicut per unum
interl.|  per unum vita sicut per unum mors
marg.|  PER  UNUM. Adam, scilicet non unam Evam dixit Apostolus. Consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humane que peccato et morti ex eo venienti succubuit, non mulieri sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas sed ex viro nominari solet. Vel quia mulier de viro est et utriusque una caro sive ergo ab Eva sive ab Adam dicatur utrumque ad primum hominem pertinet, et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit, cuius princeps. Adam, non imitationis cuius princeps. diabolus. Unde : « Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum ».

Sap. 2, 24.
hominem
interl.|  Adam a quo propagati
in hunc mundum
interl.|  miserum pro peccato
interl.|  id est in omnes homines
peccatum
interl.|  originale
intravit, et per peccatum mors,
interl.|  in ipsum Adam
interl.|  id est dissolutio anime et corporis
et ita in omnes homines mors pertransiit,
interl.|  per eius vitiatam carnem genitos
marg.|  IN  OMNES. Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente imputabatur quidem peccatum apud homines, sed apud Deum apud quem putebatur impune futurum, cum nesciretur iudicaturus, sed ubi lex data est noverunt Deum curare humana et iudicare ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen, per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit non mors - et sic non legitur etiam - sed in similes prevaricatori Ade, qui neglecto Deo creature servierunt sicut ille loco Dei diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors qui sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi. Libros qui aliter habent dicit Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS corruptos qui dicunt mortem corporum etiam in cultores unius Dei regnasse usque ad Moysen sed cur non usque ad finem ?
in quo omnes peccaverunt.
interl.|  merito per eum in omnes mors quia causa mortis per eum in omnes
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1062vb ; facsim., p. 284b} [Rusch, f. 1062vb ] IN  QUO  OMNES etc. Usque ad legem enim, id est quia nec lex potuit auferre peccatum, sed auxit sive naturalis sive scripta sed non imputabatur, id est ignorabatur regnavit tamen usque ad Moysen, id est legem, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre que regnat dum non sinit reatus ad vitam eternam venire sed ad gehennam trahit, hoc regnum sola gratia Christi destruxit etiam in antiquis, preter quos in omnes regnavit etiam in eos qui non sua propria voluntate peccaverunt, sicut Adam sed originali tenebantur ut pueri.
marg.|  IN  QUO  OMNES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut in materia non solum eius exemplo, et omnes ille unus homo fuerunt. Vel in quo peccato. Alia enim sunt peccata propria.
Numérotation du verset Rm. 5,13 
Usque
interl.|  etiam sub lege
ad legem enim
interl.|  scriptam vel naturalem
interl.|  id est ante legem
marg.|  USQUE  AD  LEGEM. Vel Moysen includit, quia et tunc peccatum et mors, id est damnatio. Et sic non est usque exclusivum sicut in ceteris.
marg.|  USQUE  AD  LEGEM. Quia iam tunc datum est hominibus remedium quo possent liberari, sub qua tamen si essent similes prevaricationi Ade, in eos mors regnaret sed lex data est initio egressionis de Egypto docens de uno Deo, ne regnaret mors et cepit in Iudea primum destrui regnum mortis nunc ubique.
peccatum erat
interl.|  quamvis non ita videretur
in mundo.
interl.|  id est in homine
Peccatum autem non imputabatur10 
interl.|  apud homines quia ceci erant. Non apud Deum cuius iudicio qui sine lege peccaverunt sine lege peribunt
interl.|  apud Deum sicut malis videbatur

10  imputabatur] imputatur Weber
cum lex non esset11  ,
interl.|  que peccatum prohibet
interl.|  rationis in parvulo sine littere in populo qua arguente demonstraretur peccatum

11  esset] est Weber
Numérotation du verset Rm. 5,14 
sed regnavit mors
interl.|  corporalis
interl.|  anime
marg.|  SED  REGNAVIT. Non imputabatur sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones, tandem dissolvendo usque ad Moysen cum minus videretur.
marg.|  SED  REGNAVIT. Sciendum plerosque codices latinos sic habere. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade, ut in similitudinem prevaricationis Ade peccasse accipiant illos qui in illo peccaverunt, ut ei similes crearentur, scilicet sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri, damnatoque damnandi.
ab Adam usque ad Moysen,
interl.|  id est usque ad legem per Moysen divinitus promulgatam
interl.|  per quem rediit cognitio Dei
etiam in eos qui non peccaverunt
interl.|  non solum in eos qui per se prevaricando mortem meruisse viderentur, sed etiam in pueros qui nihil a se meruerunt prevaricando contra aliquam legem
in similitudinem prevaricationis Ade
interl.|  id est similes prevaricatori Ade
qui est forma
interl.|  similitudo
marg.|  QUI  EST  FORMA. Adam est forma Christi, quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem et sicut ex latere illius fomata est Eva, sic ex illius latere profluxerunt sacramenta, per que salvatur Ecclesia ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis iustitiam suam et vitam et etiam iste plus boni suis confert quam ille mali et ideo magis potest salvare quam ille perdere, hoc est similes sunt Christi et Adam sed non delictum, id est non sic est efficax peccatum Ade ad damnationem ut gratia Christi ad salvationem. Quod est non pares sunt cause eorum, nec pares effectus causarum. Quod est ibi et non sicut per unum peccatum. Causa Christi est gratia abundans, ex quo omnia bona homni sine qua nihil habet boni. Causa Ade est peccatum illud, cuius rei sunt omnes carnaliter geniti. Cetera peccata habent ex se multa, et si ex illo originali sunt ad peccandum magis proni et bene hec causa Christi omnibus suis prodest, quia si causa Ade omnibus suis nocuit tunc et hec potuit suis et hoc est : Si enim in unius delicto multi mortui sunt. Effectus enim cause Ade, id est peccati quod intulit est non omnis damnatio sed que pro illo uno debetur, sunt enim et ex nostris additis alie damnationes. Effectus donorum Christi est remotis omnibus peccatis originalibus et actualibus, omnis iustificatio et vita eterna et bene hoc suis per unum Christum, quia si illa per unum Adam suis tunc et hoc potuit.
marg.|  Adam dicitur futuri forma, quia iam tunc decrevit Deus mysterio per unum Christum enim dare quod per unum Adam peccatum erat. Unde dicitur in Apocalypsi : « Agnus occisus est ab origine mundi ».

Apc. 13, 8.
futuri.
interl.|  quantum ad Adam
interl.|  Christi
Sed non sicut delictum ita et donum.
interl.|  forma est sed maius est donum Christi qua delictum Ade
marg.|  SED  NON  SICUT. Forma in hoc quod unus emendat unus peccavit, sed causa Ade {t. 4 : Erfurt, f. 1063ra ; facsim., p. 285a} [Rusch, f. 1063ra ] non talis vel qualis Christi, quia unum est delictum Ade quo multi, id est similiter prevaricantes mortui sunt, sed Christi gratia in plures, quia et in hos et in non similiter prevaricantes.
interl.|  hominis Ade
marg.|  SI  ENIM  UNIUS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Mors regnavit non regnat, quia qui per legem iudicio Dei noto timorem eius habuerunt, sublati sunt de mortis imperio ante vero in similes Ade prevaluit, et si ibi regnavit mors, multo magis gratia regnare debet que in plures transit et que vitam confert. Quod post dicit omnes similiter peccantes accipit. Item omnes credentes dicit. Non enim generalis damnatio vel iustificatio in omnibus. Unde postea ait :  MULTI.
delicto
interl.|  uno quidem
multi
interl.|  scilicet omnes filii sui
interl.|  eius prevaricationem imitantes
mortui sunt,
interl.|  peccatores constituti
multo magis gratia Dei
interl.|  gratuitum donum vel gratia id est remissio peccatorum
interl.|  abundans et maior est et omnibus suis magis prodest
et donum
interl.|  alia dona sancti Spiritus
in
interl.|  id est per
gratia12 
marg.|  IN  GRATIA. Gratiam dicit perfectionem virtutum que in homine Christo.

12  gratia] gratiam Weber
unius hominis Iesu Christi in plures homines13 
interl.|  non comparative sed absolute tamquam diceret multos
interl.|  abundans in plures, id est in omnes filios transit

13  homines] om. Weber
abundavit.
interl.|  quia et addita solvit
Numérotation du verset Rm. 5,16 
Et non sicut per unum
interl.|  fit
interl.|  quia in uno Ade similes ei damnati sunt
delictum14  ,
interl.|  vel 'peccatum'

14  delictum] peccantem Weber
ita et donum.
interl.|  fit
interl.|  sed plus
Nam iudicium
interl.|  Dei
ex uno
interl.|  procedens
interl.|  est
interl.|  originali
in condemnationem,
interl.|  corporalis et eterne mortis si non remittitur
gratia
interl.|  Christi
autem ex multis delictis
interl.|  non ex uno
interl.|  procedit
in iustificationem.
interl.|  non solum ignoscit sed et iustificat
interl.|  hic
interl.|  et hoc potest quia etiam in vitam eternam ducit
Numérotation du verset Rm. 5,17 
Si enim
interl.|  quia
in unius delicto
interl.|  etiam si propria non adderentur
mors
interl.|  dissolutio anime et corporis
regnavit
interl.|  etiam ante mortem passiones inferens
per unum
interl.|  Adam
marg.|  PER  UNUM  REGNAVIT 15  . Quia quas vires in illo habuit, in omnes posteriores exercuit, quorum materia fuit sicut et culpa eius solius fuit que in omnes transfusa est.
15  sic Rusch
multo magis
interl.|  quia maior vis est hic quam sit in regno mortis
marg.|  MULTO  MAGIS. In vita regnabunt, quia eternaliter quam in eis regnavit mors, quia temporaliter et cum fine.
abundantiam
interl.|  quia etiam propria solvuntur
gratie
interl.|  remissionis
et donationis
interl.|  charismatum
et iustitie
interl.|  bone operationis
accipientes
interl.|  a Deo non a se habentes
in vita
interl.|  eterna
regnabunt per unum Iesum Christum.
interl.|  eternaliter in incorruptione
Numérotation du verset Rm. 5,18 
Igitur
interl.|  quandoquidem Adam est forma Christi igitur et quia maius est donum Christi et plus confert
sicut
interl.|  quam digne
per unius delictum in omnes homines
interl.|  similiter peccantes
interl.|  transiens non imitatione sed propagatione
in condemnationem,
interl.|  itum est ab homine
interl.|  vel processit sententia Dei
interl.|  corporis et anime
sic et per unius iustitiam
interl.|  valentem
in omnes homines
interl.|  si ipsi velint
marg.|  PER  UNIUS  IUSTITIAM  IN  OMNES. Non quod omnes geniti ab Adam regenerentur per Christum, sed sicut nullius carnalis generatio est nisi per Adam, sic spiritalis nullius nisi per Christum. Si qui essent preter Adam generati et si qui preter Christum regenerati non diceret omnes et omnes. Sicut autem nullus homo preter illam generationem, sic nullus iustus preter istam eosdem post dicit multos.
in iustificationem
interl.|  itum est ab homine
interl.|  vel processit sententia Dei ut prius
vite.
interl.|  que est causa
Numérotation du verset Rm. 5,19 
Sicut enim per inobedientiam unius hominis
interl.|  Ade
marg.|  SICUT  ENIM. Determinat delictum unius et iustitiam unius, ut sicut ille merito peccati perdidit, ita iste merito iustitie nos liberasse videatur.
peccatores constituti sunt multi,
interl.|  id est omnes sui qui non Christi sunt
ita
interl.|  merito
et per unius hominis16 
interl.|  id est Christi

16  hominis] om. Weber
interl.|  omnes sui
marg.|  ITA  ET  PER  UNIUS  HOMINIS  OBEDIENTIAM. Hominis ait, non Dei vel Verbi fidem. Ne putes antiquos iustos in solo Verbo Dei, id est solius Verbi fide sine fide incarnationis liberari.

17  obedientiam] obeditionem Weber
Numérotation du verset Rm. 5,20 
Lex autem
interl.|  per Christum est iustificatio
marg.|  LEX  AUTEM. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia, hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prevaricatione ut Iudei Christo magis sint obnoxii.
subintravit
interl.|  post culpam vel naturalem legem intravit latenter
marg.|  LEX  SUBINTRAVIT. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege non quid fecerit lex. Data enim erat in adiutorium nature, utcumque nature inserta sunt iustitie semina, ut sic exinde magis proficeret, sed populus usum sequens plus peccavit, diabolo invertente legem bonam in malum contra quod Deus omnia dimisit.
marg.|  LEX  AUTEM  SUBINTRAVIT. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam. Quasi : non deest qui iubeat sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere {t. 4 : Erfurt, f. 1063rb ; facsim., p. 285b} [Rusch, f. 1063rb ] non potest ideo natus est Christus, id est gratia que sanaret.
ut abundaret delictum.
interl.|  si abundantius cognosceretur
marg.|  UT  ABUNDARET  DELICTUM. Ut scilicet qui in sordibus erat prevaricando magis sordesceret ut mediocris pedagogum haberet, perfectus signum et durus sentiret flagellum.
marg.|  UT  ABUNDARET  DELICTUM. Magnum Dei consilium fuit ut per legem abundaret delictum ut in austeritate legis suam intelligentes infirmitatem, infirmi ad medicum confugerent et auxilium gratie quererent.
Ubi autem abundavit delictum
interl.|  sed non ideo despiciatur Iudeus sed et hoc sanat Christus
interl.|  vel delictum abundavit per legem
marg.|  UBI  AUTEM  ABUNDAVIT. Agit hic de virtute gratie et quanta efficit.
superabundavit et18  gratia.
interl.|  omnia condonans
marg.|  SUPERABUNDAVIT. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit et quia peccatum ad tempus regnavit gratia in eternum.

18  et] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 5,21 
Ut sicut
interl.|  eo tenore nequis confisus gratie securius peccet, sed vigeat gratia et per iustitiam ducat ad vitam sicut viguerat peccatum ducens in mortem
regnavit
interl.|  ducens
peccatum
interl.|  quod et preter Adam est
in mortem19 
interl.|  eternam
marg.|  SICUT  REGNAVIT  PECCATUM  IN  MORTEM. Non addit per unum vel per Adam, quia non de illo solum agit quod ex Adam traxerunt homines, sed et de eo quod sua voluntate addiderunt. Sed cum dicit : gratia regnet addit per Iesum Christum etc. Quia per eum non tantum originalis sed et voluntariorum fit remissio peccatorum.

19  mortem] morte Weber
ita et gratia
interl.|  remissionis peccatorum
regnet
in electis
per iustitiam
interl.|  bonorum operii
in vitam eternam,
interl.|  perducens eos
interl.|  et hoc
per Iesum Christum Dominum nostrum.
interl.|  sine quo nulla iustitia




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_5)