initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Rm. 8,1 
Nihil igitur
interl.| quia mente servio legi Dei||
marg.| NIHIL  ERGO . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut bona quedam malis non proficiunt, sic quedam macule si sunt leves, sine quibus humana vita non dicitur, nihil impediunt ad coronam.||

1 igitur] ergo Weber
nunc
interl.| tempore gratie||
marg.| NIHIL  NUNC. Etsi ante, non nunc cum in Christo.||
damnationis est his qui sunt
interl.| quia macule ex carne non obsunt||
marg.| NIHIL  DAMNATIONIS. Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est, et ipse reatus cum quo eras natus et quidquid ante commisisti.||
in Christo Iesu
interl.| in quo omnia peccata solvuntur||
qui non secundum carnem
interl.| quasi : his nihil damnationis||
ambulant.
interl.| etsi quandoque cadunt||
interl.| obediunt||
Numérotation du verset Rm. 8,2 
Lex enim Spiritus vite in Christo Iesu,
interl.| quasi diceret quis potes ne non secundum carnem ambulare possum quia||
interl.| vel ideo nihil damnationis est quia lex liberat a peccato||
marg.| LEX  ENIM  SPIRITUS. Hic ostendit per quid gratia liberet, per Spiritum sanctum. Lex spiritus est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum et quid non, qui est dator vite, et hoc per Christum qui dat Spiritum et quomodo in Christo exponit.||
marg.| Vel LEX  SPIRITUS. Lex fidei que dicitur Spiritus, quia Deus cuius fides est Spiritus est. Vel lex fidei per quam vivificamur quam Spiritus ponit in corde. Vel lex Spiritus vite quia et peccare non vult et a morte revocat et quia spiritu, id est mente creditur, et spiritus est quod creditur et spiritus est cuius fides est.||
marg.| LEX  ENIM  SPIRITUS. Lex Moysi lex Spiritus, id est spiritualis, quia prohibet peccare sed non vite, quia non vivificavit remissis peccatis.||
marg.| Distinctio ista satis est necessaria. Lex inquit Spiritus vite, ecce una lex. A lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur quod impossibile erat legi, {t. 4 : Erfurt, f. 1065va ; facsim., p. 290a} [Rusch, f. 1065va ] ecce tertia lex. Hec est lex per Moysen data in Monte Sina. Due ergo leges hic bone sunt, scilicet lex fidei que peccatum tollit et lex Moysi que peccatum ostendit et prohibet. Lex vero peccati mala, quia reos facit.||
marg.| Lex quam ponit Spiritus liberat a lege carnis, quod non potuit facere tertia lex Moysi. Lex carnis non est Dei sed peccati et mortis hec reos facit. Lex Moysi sancta et Dei est que ostendit malum, sed non tollit. Lex Spiritus que est lex fidei et gratie malum tollit.||
liberabit
interl.| vel <libera>vit||
interl.| lege Moysi que prevaricationis est causa et mortis||
interl.| a consensu et opere||
Numérotation du verset Rm. 8,3 
Nam
interl.| quia||
interl.| damnavit peccatum||
quod impossibile erat
interl.| damnare peccatum||
marg.| NAM  QUOD  IMPOSSIBILE. Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit.||
legi,
interl.| naturali||
interl.| vel scripte||

legi] legis Weber
in quo infirmabatur
interl.| in qua re scilicet in iustificatione implenda||
interl.| lex||
per carnem,
interl.| per carnales observantias non poterant iustificare||
interl.| per fomitem peccati, per carnalitatem que||
marg.| PER  CARNEM. Per carnalitatem que rebellabat et audita lege amplius est incitata, sic infirmata est lex littere per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis.||
Deus Filium suum
interl.| consubstantialem||
mittens
interl.| per hominem cognoscibilem faciens||
marg.| MITTENS  FILIUM . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ubi non erat qui ubique est, venit in virginem qui ante in virgine erat, quam creavit elegit, quam elegit creavit, attulit virgini fecunditatem, non abstulit virginitatem veniens in uterum virginis. Fuit enim ibi per unionem nature qualiter ante non erat. Ita et in mundo erat et in mundum venisse dicitur quia visibilis mundo apparuit.||
in similitudinem carnis peccati,
interl.| non in carnem peccatricem sed ei similem per passibilitatem et mortalitatem||
marg.| IN  SIMILITUDINEM  PECCATI, non in carnem peccatricem, quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In pena ergo similis nostre, non in qualitate peccati.||
et de peccato
interl.| id est eo quod factus est hostia pro peccato||
damnavit
interl.| delevit||
peccatum in carne,
interl.| Christi in qua vetus homo noster crucifixus est||
marg.| DAMNAVIT  PECCATUM. Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod fecit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Ade damnavit, id est debilitavit.||
Numérotation du verset Rm. 8,4 
ut iustificatio legis impleretur
interl.| lex precipit spiritus implet||
marg.| UT  IUSTIFICATIO. Ita damnabatur peccatum ut iustitia quam lex Moysi promisit consummaretur.||
in nobis,
interl.| talibus||
qui non secundum carnem
interl.| actibus||
ambulamus, sed secundum Spiritum.
interl.| etsi aliquando cadamus||
Numérotation du verset Rm. 8,5 
Qui enim secundum carnem sunt
interl.| qui mente consentiunt carni||
interl.| non sunt iusti||
marg.| QUI  ENIM  SECUNDUM  CARNEM. Ambulans secundum carnem non est iustus quia nec qui est secundum eam. Cur non ? Quia sapit que carnis sunt quod repugnat iustitie.||
que carnis sunt sapiunt,
interl.| intenti et curiosi in carnalibus||
qui vero
interl.| ambulans secundum Spiritum est iustus, quia et qui est secundum eum||
secundum Spiritum
interl.| Sanctum||
interl.| rationem||
interl.| consensu||
que sunt Spiritus
interl.| que Spiritus sanctus docet vel ratio insinuat||
sentiunt.
interl.| solliciti ad ea implenda||
Numérotation du verset Rm. 8,6 
Nam prudentia carnis
interl.| cum studiosius implet qua carnis sunt vel naturas rerum sequitur appetendo bona temporalia fugiendo mala||
marg.| NAM  PRUDENTIA. Qui hec que carnis sunt sapit non est iustus, nam prudentia carnis mors est.||
mors est.
interl.| eterna||

est] om. Weber
Prudentia autem Spiritus
interl.| cum studiose agit spiritualia||
vita
interl.| in futuro||
interl.| causa vite||
et pax.
interl.| mentis hic||
interl.| id est vita cum pace que erit infuturo||
Numérotation du verset Rm. 8,7 
Quoniam sapientia carnis
interl.| mors est prudentia carnis que adeo carnalibus intendit||
inimica est Deo
interl.| quem sibi non constituit finem||
marg.| SAPIENTIA  CARNIS  INIMICA. Hec enumerando deterret a carnis obedientia.||
marg.| INIMICA. Dum nihil putat Deum posse, preter quod in naturis rerum videtur.||

inimica...Deo] inimicitia est in Deum Weber
Legi enim Dei
interl.| bonis institutionibus non obedit||
non est subiecta Nec enim potest.
interl.| natura post vitium non potest quod pellit medicus||
interl.| subiecta esse||
interl.| quid per singula immoror ?||

est subiecta] subicitur Weber
Numérotation du verset Rm. 8,8 
Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt.
interl.| qui post concupiscentias eunt||
Numérotation du verset Rm. 8,9 
Vos autem
interl.| o Romani||
in carne non estis,
interl.| non facitis opera carnis||
interl.| quasi pro vobis non dictum est||
sed in Spiritu
interl.| in his que ratio suadet||
interl.| ecce docet quomodo quis ambulet secundum Spiritum, scilicet si habet Spiritum Dei||
marg.| SI  TAMEN. Ambigue, quia nondum sunt perfecte fidei sed spes est proficiendi.||
marg.| SPIRITUS  DEI. Spiritus Christi, quia idem est.||
Si quis autem
interl.| ecce unde est secundum carnem ambulare||
Spiritum Christi non habet,
interl.| vivens secundum sensum carnis vel gesta||
interl.| dum mente consentit carni vel eius opera actu explet||
hic non est eius.
interl.| id est menbrum Christi||
Numérotation du verset Rm. 8,10 
Si autem Christus in vobis est,
interl.| sed si Spiritus Christi||
interl.| qui est idem cum Spiritu||
interl.| licet||
corpus quidem mortuum est propter peccatum,
interl.| id est in peccato vel pro originali||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1065vb ; facsim., p. 290b} [Rusch, f. 1065vb ] CORPUS  QUIDEM. Vel nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel e converso nomine anime cum inquit : 'Anima que peccaverit' etc. Et est : si Spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, Spiritus tamen, id est anima que fuerat impia, vivit, quia Deo qui est vita iungitur. Et hoc propter iustificationem, id est peccatorum remissionem que est ex Spiritu sancto.||
marg.| Mortuum ait non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale, fuit scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori modo mortuum propter peccatum, id est quid necesse est mori.||
marg.| Vel propter peccatum vitandum reservatur hec infirmitas, ut ex inde peccare magis timeat.||

Cf. Ez. 18, 20 : « Anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum ».
spiritus vero vivit
interl.| quia Deo qui vita est coniungitur||

vivit] vita Weber
propter iustificationem.
interl.| que est ex Spiritu sancto||
Numérotation du verset Rm. 8,11 
Quod
interl.| hoc iam vobis sed si||
interl.| ecce iterum bona Spiritus sancti||
si Spiritus eius
interl.| Dei Patris||
marg.| QUOD  SI  SPIRITUS  EIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Attende quod Spiritus sanctus et Spiritus Patris dictus est hic ubi legitur : Si autem Spiritus eius qui suscitavit Christum. Et Spiritus Filii ubi legitur : Qui autem Spiritum Christi non habet quia Spiritus Sanctus de utroque procedit. Sed processionem eius sicut et generationem Filli quis enarrabit.||
qui suscitavit Iesum a mortuis,
interl.| hec est causa qua suscitabit alios quia Christus suscitatus||
habitat in vobis qui suscitavit
interl.| et qui hoc potuit||
Iesum Christum a mortuis,
interl.| sicut dictum est||
vivificabit
interl.| faciet immortalia et impassibilia||
et mortalia corpora vestra
interl.| non ait mortua||
interl.| que modo sunt||
interl.| non pro vestra dignitate non pro vestris meritis sed||
marg.| VIVIFICABIT  ET  MORTALIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecce quartus actus. In prima actione ante legem nulla pugna est cum voluptatibus seculi. In secunda sub lege pugnamus sed vincimur. In tertia pugnamus et vincimus. In quarta non est pugna sed pax eterna, quia subditur nobis nostrum inferius quod ideo non subdebatur, quia nos superiorem nobis Deum deserveramus.||
marg.| MORTALIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas remanebit quam habuit corpus animale ante peccatum.||
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
interl.| propter sua munera||
marg.| PROPTER  INHABITANTEM. Evidentissime apparet non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem propter peccatum hominem meruisse, per Spiritum sanctum utrumque liberatum a Christo.||
Numérotation du verset Rm. 8,12 
Ergo fratres
interl.| quia hec bona ex Spiritu ex carne non nisi mors||
debitores sumus
interl.| ex debito servire et obedire debemus Spiritui sancto||
non carni,
interl.| sed rationi||
ut secundum carnem vivamus.
interl.| secundum carnis voluptates etsi necessaria ei debemus ministrare||
Numérotation du verset Rm. 8,13 
Si enim secundum carnem vixeritis moriemini,
interl.| quia vitia ex sensibus nascuntur qua carni deputantur||
si autem Spiritu
interl.| Sancto quod mox determinat ubi ait Spiritu Dei||
marg.| SI  AUTEM  SPIRITU. Vel spiritu nostro quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.||
facta carnis mortificatis
interl.| meritus abieceritis que caro exigit||
vivetis.
interl.| quia filii Dei||
interl.| hic in iustitia et in futuro in gloria||
Numérotation du verset Rm. 8,14 
Quicumque enim
interl.| per hoc possunt carnem mortificare quia||
Spiritu Dei
interl.| non suo non lege||
aguntur,
interl.| reguntur||
marg.| AGUNTUR. Plus est agi quasi vix aliquid agentem, quam regi quasi iam aliquid agentem qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur non quod nihil per se, sed quod vix ut aliquid agant impetu gratie impelluntur.||
hii filii sunt Dei.
interl.| ex dilectione servientes||
Numérotation du verset Rm. 8,15 
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
interl.| quia idem spiritus||
interl.| ut olim in lege||
marg.| NON  ENIM  ACCEPISTIS. Filii esse debetis non servi, quia non accepistis spiritum servitutis qui invitos timore pene servire faciat sed etc.||
sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum {t. 4 : Erfurt, f. 1066ra ; facsim., p. 291a} [Rusch, f. 1066ra ] Dei,
interl.| datorem bonorum operum quia ex misericordia||
marg.| SPIRITUM  SERVITUTIS,  SPIRITUM  ADOPTIONIS. Idem est Spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur : Spiritus ire Egyptiis, quibus aqua Spiritu divisa nocuit. Filiis Israel, non ire quibus profuit. Spiritus timoris, his qui per legem {t. 4 : Erfurt, f. 1066ra ; facsim., p. 291a} [Rusch, f. 1066ra ] de peccatis et sua infirmitate convicti gratiam Spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis, istis quibus sua gratia regeneratio in vitam eternam et fides que per dilectionem operatur impartita est. Unus ergo Spiritus qui duos timores facit, qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius qui timet Dominum et honorat Patrem, unde Malachias : 'Si Dominus sum ubi est timor meus ? Si Pater ubi est amor meus ? Et est servus qui timet penam sed non diligit iustitiam. Sciendum etiam preter naturalem timorem qui omnibus inest quattuor esse timores, scilicet mundanum qui malus nec est a Deo, et servilis qui bonus est et a Deo sed non sufficiens, initialis qui bonus est et sufficiens, et castus qui bonus est et perficiens de quo hic ipse enim generat nos filios Dei.||

Mal. 1, 6 : « Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ? ».

Dei] om. Weber
in quo
interl.| per quem liberi de utroque populo||
clamamus :
interl.| intense nec ingrati de iustitia||
marg.| IN  QUO  CLAMAMUS. Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare.||
Abba
interl.| Iudei clamant||
Pater.
interl.| gentiles||
marg.| Abba hebraice, pater latine.||
marg.| ABBA,  PATER. In sacramento Ecclesie. In passione dixit Christus : « Abba, Pater », quia ipsa est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios suos martyres, scilicet non debere desperare si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.||

Mc. 14, 36 : « Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu ».
Numérotation du verset Rm. 8,16 
Ipse enim10  Spiritus
interl.| vere filii hoc recognoscere facit Spiritus sanctus spiritum nostrum quia||

10  enim] om. Weber
testimonium reddit spiritui nostro,
interl.| dum bene agimus||
quod sumus filii Dei.
interl.| quod non leve||
marg.| QUOD  SUMUS  FILII  DEI. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio amborumque unio per quam fit societas et unitas qua efficimur unum corpus unici filii Dei.||
marg.| Unitas enim nos compaginat, quam facit caritas que non est nisi a Spiritu sancto. Hec dicuntur ut amemus unitatem et timeamus separationem.||
Numérotation du verset Rm. 8,17 
Si autem filii et heredes,
interl.| eiusdem glorie participes||
heredes quidem Dei,
interl.| quia eius fruemur beatitudine in quo et||
marg.| HEREDES. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet ut non videatur 'per speculum in enigmate sicut nunc, sed facie ad faciem'. Potest etiam dici quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiastice possessionem sicut ipse ait : « Pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis ». Christus etiam est hereditas suorum et ipsi hereditas eius. Unde : « Dabo tibi gentes » etc. Et item : « Dominus pars hereditatis mee » etc.||

Cf. 1Cor. 13, 12 : « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem ; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».
Io. 14, 27.
Ps. 2, 8 : « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae ».
Ps. 15, 5 : « Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei ; tu es qui restitues haereditatem meam mihi ».
coheredes autem
interl.| unde similes ei erimus||
Christi,
interl.| in quo et cum quo||
si tamen
interl.| quo merito sumus heredes ?||
compatimur
interl.| ad eius similitudinem||
interl.| respicit quod supra si facta carnis mortificatis||
marg.| SI  TAMEN  COMPATIMUR. Mortificare facta carnis unde vita erit, nemo potest sine molestia cui necessaria est patientia.||
ut et
interl.| ecce iterum dona Spiritus sancti||
conglorificemur.
interl.| hac intentione||
Numérotation du verset Rm. 8,18 
Existimo enim
interl.| id est scio||
interl.| et patiendum est pro gloria habenda||
quod
interl.| si districte nobiscum ageretur||
non sunt condigne
interl.| omnes simul||
passiones
interl.| temporales||
interl.| momentanee||
huius temporis ad futuram gloriam
interl.| hoc facit Spiritus quod merita non possunt||
interl.| promerendam||
que revelabitur
interl.| etsi occulta quam : « Oculus non vidit, nec auris audivit » etc.||

1Cor. 2, 9.
in nobis.
interl.| omnibus bonis et malis non quidem esse in malis sed tantum in nobis||
interl.| bonis||
Numérotation du verset Rm. 8,19 
Nam expectatio creature
interl.| revelabitur et vere quod probat ab auctoritate expectantium||
interl.| expectans creatura||
marg.| EXPECTATIO  CREATURE. Creatura sunt boni qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas cui subiecta est creatura. Omnia enim que nascuntur infirma et corruptibilia et per hoc vana quia statum suum tenere non possunt.||
marg.| 'Creatura' dicitur quidquid modo in nobis dolet dum carnem mortificamus per ieiunia, et adversa et expectat modo quod erit in futuro, scilicet revelationem filiorum Dei. Itaque non nature alterius sed alterius qualitatis diversitate a creatura filiorum distinguens ait. Creatura expectat revelationem filiorum Dei.||
revelationem
interl.| quando apparebit qualis futura est||
filiorum Dei
interl.| ideo omnia toleranda||
expectat.
interl.| assidue in actu expectandi est geminatio assiduitatem notat, quia nondum apparet quod erit vel futura est||
Numérotation du verset Rm. 8,20 
Vanitati enim
interl.| necesse est ut expectet quia vani subiecta est et potest quia non amat vana qua sunt omnia mundana||
interl.| Unde : « Vanitas vanitatum et omnia vanitas » ||

Qo. (Ecl.) 1, 2.
creatura
interl.| id est boni||
interl.| homo||
subiecta est non volens,
interl.| non amans ista caduca||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1066rb ; facsim., p. 291b} [Rusch, f. 1066rb ] NON  VOLENS. Sponte peccavit, sed non sponte fert penam, quod subiicitur fallacie, sed propter iustitiam et clementiam eius qui et peccatum punit et sanare intendit.||
sed propter eum
interl.| tamen patienter ferens sciens Deum subiecisse se ad conservationem humilitatis||
qui subiecit ea in spem11  ,
interl.| sed non sine solacio spei huius quia liberabitur et ipsa ut caput Christus||

11  ea in spem] in spe Weber
Numérotation du verset Rm. 8,21 
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute
interl.| a cura querendi victum et alia quibus servitur nostre mortalitati||
marg.| QUIA  ET  IPSA  CREATURA. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta et ipsa liberabitur ut nos qui iam filii sumus etsi non apparemus.||
marg.| QUIA  ET  IPSA. Per hoc quod non ait simpliciter 'ipsa' sed 'et ipsa' facit intelligi quod nec de ipsis desperandum est qui nondum crediderunt, quia et ipsi credituri sunt et liberabuntur qui nondum vocantur filii Dei, sed tantum creatura modo dicuntur cum nondum gratiam ad optionis receperunt. Homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura.||
marg.| LIBERABITUR. Revelabitur. Expectat revelationem. Subiecit liberabitur. Hec omnia per Spiritum.||
corruptionis
interl.| vel interitus||
interl.| in gloriosam libertatem veniens quam habebunt filii Dei||
Numérotation du verset Rm. 8,22 
Scimus enim
interl.| non volens||
interl.| quasi : experto credite||
quod omnis
interl.| id est homo qui habet communionem cum omni creatura||
interl.| non tota||
creatura
interl.| etiam dignior||
marg.| OMNIS  CREATURA etc. Homo. Omnis est vel corporalis que per loca tenditur vel animalis que vivificat corporalem vel spiritualis que regit animalem. Hec enim omnis in homine, quia intelligit spiritu ut angeli, sentit anima, corpore est localis. Sed non tota in eo est, quia sunt preter eum et angeli et alia. Simile dictu, omnis homo videt solem, sed non totus quia oculus tantum.||
ingemescit
interl.| pro sua deiectione||
marg.| OMNIS  CREATURA  INGEMISCIT. Hac universali locutione non colligit singula omnium generum, sed genera omnium singulorum.||
marg.| OMNIS  CREATURA  INGEMISCIT  ET  PARTURIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quidam dicunt quod et summi angeli doleant antequam liberemur penitus. Sed etsi nos adiuvant, sine dolore hoc faciunt. De quibus est et nefas dicere quod subiecti vanitati et a corruptione liberandi. Sed omnis in homine dolet et omnis in homine liberatur, etsi non in omnibus hominibus.||
marg.| OMNIS  CREATURA. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Omnia elementa cum labore sua explent officia quod est nostri causa, unde quiescent nobis assumptis et ideo diligenter nos paremus.||
marg.| INGEMISCIT. Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum et pro desiderio patrie celestis.||
et parturit
interl.| cum labore operatur||
marg.| PARTURIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Parturire dolere est.||
usque adhuc.
interl.| id est usque ad mortem vel ita omnes precedentes patres fecerunt usque in presens||
interl.| sicut et que precessit||
marg.| USQUE  ADHUC. Quia et si aliqui in sinu Abrae, tamen omnis adhuc in his qui nondum sunt liberati.||
Numérotation du verset Rm. 8,23 
Non solum autem illa,
interl.| creatura||
marg.| NON  SOLUM. Id est non solum in homine corpus et anima et spiritus dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos in nobis preter corpus. Adoptionem, ut etiam corpus beneficium adoptionis accipiat ut ex omni parte filii Dei sint.||
sed et nos
interl.| apostoli maiores per hoc quod primitias||
ipsi
interl.| tempore prius et ceteris abundantius||
primitias Spiritus habentes,
interl.| Spiritum sanctum||
marg.| PRIMITIAS  SPIRITUS. Id est quorum iam Spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo et divino caritatis igne succensi.||
et ipsi
interl.| miserias habemus ut alii||
intra nos
interl.| vel in nobis||
interl.| est unde gemimus non solum pro aliis||
gemimus adoptionem
interl.| perfectam||
filiorum Dei12  , expectantes
interl.| nec dilatione nec adversis fracti||

12  Dei] om. Weber
redemptionem corporis nostri.
interl.| scilicet a mortalitate prius empti a peccato||
interl.| exponit que sit illa ad optio||
Numérotation du verset Rm. 8,24 
Spe enim salvi
interl.| expectamus nam certi sumus quasi iam salvi simus||
marg.| SPE  ENIM. Ideo dicit ut maius meritum spei videatur et ideo debeat salvare.||
facti sumus.
interl.| non enim a nobis spes||
Spes autem que videtur
interl.| res sperata||
non est
interl.| non est subiecta spei virtuti qua non est nisi de non apparentibus ||

Cf. Hbr. 11, 1 : « Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium ».
spes.
interl.| id est de ea non habetur||
Nam
interl.| spes enim de futuris est||
quod videt quis quid
interl.| cur vel quomodo ?||
sperat ?
interl.| sperare dicitur||
Numérotation du verset Rm. 8,25 
Si autem quod non videmus speramus,
interl.| quasi : quod videtur non speratur sed quod non videtur et si hoc est crescit hoc meritum||
per patientiam
interl.| ideo gemimus quia||
interl.| que est adversorum||
expectamus.
interl.| diu in vanis agentes||
interl.| que non videmus||
Numérotation du verset Rm. 8,26 
Similiter autem et Spiritus adiuvat
interl.| non solum in predictis adiuvat Spiritus sed similiter id est per gratiam suam||
infirmitatem
interl.| docens et faciens nos orare||
marg.| SPIRITUS  ADIUVAT  INFIRMITATEM. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus Spiritus adiuvat. Quod oratio impetrat donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia.||
nostre13 
interl.| vel 'nostram'||

13  nostre] nostram Weber
operationis14 
interl.| orationis||

14  operationis] om. Weber
Nam quid oremus sicut
interl.| ut congruit||
oportet
interl.| orare||
nescimus,
interl.| ecce infirmitas||
sed ipse Spiritus postulat
interl.| postulare facit||
marg.| SPIRITUS  POSTULAT. Qualiter adiuvet infirmitatem nostram ait :   Ipse Spiritus {t. 4 : Erfurt, f. 1066va ; facsim., p. 292a} [Rusch, f. 1066va ]   postulat . Adiuvat Spiritus non dum inhabitans ut sint fideles. Adiuvat fideles iam inhabitans.||
marg.| SED  IPSE  SPIRITUS  POSTULAT. Secundum eandem locutionis figuram qua dicitur apostolis a Domino. Spiritus loquitur in vobis ait hic Apostolus : Spiritus postulat gemitibus. Non enim Spiritus sanctus postulat aut gemit quasi indigeat aut angustias patiatur, sed quia ipse postulare nos facit nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum. Adiutorium igitur hic Spiritus sancti expressum est. Caritas enim que per Spiritum sanctum facta est in nobis, ipsa gemit, ipsa orat contra hanc aures claudere non novit qui illam dedit. Sic et Spiritus sanctus postulat pro sanctis, quia postulare sanctos facit. Ita etiam et alibi ait Apostolus : ‘’Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo’’ ita dictum est ut intelligamus Deum in nobis fecisse cognitionem suam. Quid enim est quod ait : « Cogniti estis a Deo », id est cognitores suos vos fecit. Facit enim nos Deus cognoscere se, unde dicimur cogniti ab eo.||

Cf. Gal. 4, 9 : « Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo ; quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? ».
Gal. 4, 9.
pro nobis
interl.| non contra nos||
gemitibus
interl.| id est facit gemere plusquam dici possit tum pro hoc exilio tum patrie desiderio||
interl.| qui sunt de re inenarrabili||
marg.| INENARRABILIBUS. Quomodo enim enarretur quando desideratur quod ignoratur ? Nec tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur gemitibus non quereretur.||
Numérotation du verset Rm. 8,27 
Qui autem
interl.| facit postulare et impetrat||
scrutatur corda
interl.| ut sciat etiam gemitus inenarrabiles||
marg.| SCRUTATUR. Non quasi querens quod nesciat cui nihil est occultum.||
scit
interl.| approbat et implet||
quid desideret Spiritus
interl.| quid desiderare faciat||
quia secundum Deum postulat
interl.| secundum Deus vult||
pro sanctis.
interl.| id est sanctos facit postulare||
interl.| loco sanctorum||
Numérotation du verset Rm. 8,28 
Scimus autem quoniam
interl.| quasi : quomodo orare debeamus necimus sed||
interl.| maiores et doctiores quorum auctoritati credendum est||
marg.| SCIMUS  AUTEM etc. Quasi non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa. Tales enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis, prosunt enim mala que fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque iustitiam, vel ad demonstrandam huius vite miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venit, tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia seculi mala remissis peccatis remanere debuerunt ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret et unde exercitaretur virtus fidelium.||
diligentibus Deum
interl.| servando mandatum||
omnia cooperantur
interl.| per Spiritum vel cooperatur Spiritus sanctus||
interl.| vel procedunt||
in bonum,
interl.| verum||
his qui
interl.| quasi non recedentibus sed usque in finem perseverantibus||
secundum propositum
interl.| non meritum||
interl.| Dei, id est secundum precientiam et predestinationem||
vocati sunt
interl.| per predicationem||
interl.| vel interius||
marg.| SECUNDUM  PROPOSITUM  VOCATI. Quasi : quod vocati sunt non aliunde est quam a predestinatione Dei. Et inde est quod : Omnia cooperatur in bonum non ex merito. Nam Deus predestinavit, id est per appositam gratiam preparavit ut verbo predicationis crederent illos. Quos prescivit, id est longe ante prenovit. Fieri conformes Filii, qui est imago Patris usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur : « Qui videt me videt et Patrem ».||
marg.| Et nota quod improprie accipitur sic predestinatio de presenti, scilicet pro gratie appositione per quam preparantur ad recipiendum verbum. Proprie autem predestinatio est prescientia, et preparatio beneficiorum Dei, de quibus certissime liberantur quicumque liberantur.||

Io. 14, 9.
sancti.
interl.| ad sanctitatem||
Numérotation du verset Rm. 8,29 
Nam
interl.| omnia in bonum prescire et predestinare etc.||
quos prescivit
interl.| hoc est secundum propositum||
et predestinavit,
interl.| in prescientia apud se ab eterno preparavit||
interl.| elegit ad promissa premia vocari||
marg.| PREDESTINAVIT. Predestinatio igitur est gratie preparatio que sine prescientia esse non potest. Sed prescit Deus et que non est ipse facturus, id est mala. Quia etsi sunt quedam que ita peccata sunt, ut etiam pene sint peccati secundum illud : « Tradidit illos » etc. Non tamen peccatum Dei est, sed iudicium. Gratia est ipsius predestinationis effectus.||
marg.| Sciendum vero quia preparavit Deus et malis ignem eternum. Illis utique quos iuste preparavit ad abluenda supplicia, nec tamen preparavit ad facienda peccata. {t. 4 : Erfurt, f. 1066vb ; facsim., p. 292b} [Rusch, f. 1066vb ] Preparavit enim Deus quod divina equitas redderet. Non quod humana iniquitas admitteret. Non enim sic preparavit sanctos ad iustitiam precipiendam, sicut preparavit iniquos ad iustitiam amittendam, quia pravitatis preparator numquam fuit. Hec igitur regula in communi est tenenda. Peccatores in peccatis prescitos esse, non preparatos penam autem esse preparatam secundum quod presciti sunt.||

Rm. 1, 24.
conformes fieri imaginis Filii eius,
interl.| in puritate vite modo hic et post in beatitudine||
interl.| conformes ita ut||
marg.| IMAGINIS. Ut portemus imaginem celestis sicut portavimus imaginem terreni.||
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,
interl.| iure hereditatem Patris obtiens et aliis dispertiens quod primogenitorum est||
marg.| Vel PRIMOGENITUS. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est. Et quia primus sine peccato natus et primus impassibilis resurgens in quo habet fratres. Nam secundum id quod unigenitus est non habet fratres. Secundum id autem quod primogenitus est fratres dignatus est vocare omnes qui per eius primatum in Dei gratia renascuntur.||
Numérotation du verset Rm. 8,30 
quos autem predestinavit
interl.| quod fuit antequam essemus||
hos
interl.| quamvis ante aversos||
et vocavit,
interl.| quia preparati erant in prescientia||
interl.| per predicatores||
marg.| VOCAVIT. Vocatio exterior fit per predicatores, et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum de exteriori dicitur : « Multi sunt vocati pauci vero electi ».||
marg.| Vocatione impletur predestinatio.||
marg.| Vocare est cognitionem de fide adiuvare vel compungere eum quem sciat audire et hoc est electorum tantum.||

Mt. 20, 16.
et quos
interl.| aversos||
vocavit ipsos15 
interl.| secundum propositum quia sunt et non electi vocati exterius||

15  ipsos] hos Weber
et iustificavit.
interl.| remissione peccatorum et bona operatione||
Quos autem iustificavit
interl.| dum peccatores essent||
illos et magnificavit16 
interl.| omni genere virtutum vel eterna remuneratione||
interl.| ut similes Deo sint||
interl.| et hoc futurum||
marg.| MAGNIFICAVIT. Hoc de prescitis de aliis non et si ad tempus videantur, tamen quia non permanent non magnificantur.||
marg.| Magnificavit . Id est magnificabit. Hoc autem futurum est sed dicitur preteritum, quia dicitur fecisse que ab eterno disposuit facere. Unde Isaias : 'Qui fecit que futura sunt'.Talibus omnia in bonum etiam qui deviant ut inde cautiores et in se non fidentes. Sunt hic quattuor memorata : predestinatio, vocatio, iustificatio, magnificatio. Unum est in Deo et tria in nobis. Predestinatio enim nostra non in nobis sed in occulta apud ipsum in eius prescientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.||

Cf. Is. 45, 11 ( Vetus latina iuxta LXX) ut ref.   Augustinus Hipponensis , In Iohannis evangelium, tract. 68, § 1.18-20 : « Quomodo ergo mansiones in domo patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio iam sunt sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt ? quomodo putamus, nisi quomodo etiam propheta praedicat deum, quia fecit quae futura sunt ? ».

16  magnificavit] glorificavit Weber
Numérotation du verset Rm. 8,31 
Quid ergo dicemus ad hec ?
interl.| contra hec vel ad hec aspicientes vel beneficia Dei sapientes||
interl.| cum hec omnia prescitis||
interl.| ut predictum est||
marg.| DEUS  PRO  NOBIS. Predestinando non existentes vocando adversos. Iustificando peccatores glorificando mortales.||
quis contra nos ?
interl.| nullus prorsus potest nocere sed cooperatur in bonum
Numérotation du verset Rm. 8,32 
Qui
interl.| Deus est pro nobis qui preter alia Filium dedit pro nobis||
interl.| nullus contra nos quia dedit nobis omnia||
etiam Filio suo
interl.| consubstantiali||
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
interl.| pro peccatoribus quod maius est||
interl.| pro reparatione nostra||
marg.| TRADIDIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicitur quia Pater tradidit Filium. Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus : « Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis ». Si ergo Pater Filium tradidit et Filius seipsum, Iudas quid fecit ? Pater tradendo Filium bene fecit, Filius tradendo se ipsum bene fecit. Iudas tradendo magistrum pro avaritia male fecit. Non enim quod nobis prescitum est de passione Christi, malitie Iude deputabitur habebit ille mercedem malitie, Christus laudem gratie.||

Gal. 2, 20.
quomodo non etiam
interl.| si dedit Filium quomodo potest negare qui omnia cum illo||
cum illo omnia
interl.| quod minus||
marg.| OMNIA. Minus est nobis omnia dare quam nostri causa morti illum tradere.||
marg.| Omnia superiora Deus Trinitas, scilicet ad videndum sive fruendum. Equalia angeli quibus equabimur in futuro ad convivendum et si modo inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quedam etiam superiora ut sublimes angeli et universa ministeria celestia nostra sunt, non dominio sed usu, sicut res Domini famulorum sunt ad victum vel ornamentum vel aliud huiusmodi.||
nobis donabit ?
interl.| in presenti iustitiam et post vitam eternam superiora inferiora equalia||
Numérotation du verset Rm. 8,33 
Quis accusabit
interl.| et cum hoc ita sit nullius accusatio nocet||
interl.| ita ut sit||
marg.| ACCUSABIT. Nisus diaboli accusatio dicitur.||
adversus
interl.| ut noceat||
electos Dei ?
interl.| quos prescivit||
Deus qui iustificat ?
interl.| alius non potest Deus non vult quia ipse est qui||
interl.| cum nullus accuset||
Numérotation du verset Rm. 8,34 
Quis est qui condemnet ?
interl.| qui possit inferre mortem||
interl.| nullus poterit inferre quid velit. Solus enim Christus posset sed non vult||
Christus Iesus
interl.| numquid||
qui mortuus est,
interl.| pro illis||
interl.| vult damnare||
interl.| dico mortuus||
immo qui resurrexit,
interl.| quod maius est ut et nos resurgamus||
qui et est ad dexteram
interl.| et quod maximum est||
interl.| in bonis potioribus||
Dei
interl.| Patris||
marg.| AD  DEXTERAM  DEI. In honore quo Deus cuius postulatio non potest contemni.||
qui etiam
interl.| medius inter Deum et homines||
interpellat pro nobis ?
interl.| representatione humana||
interl.| non voce sed miseratione||
interl.| et cum ita sint||
marg.| INTERPELLAT. Dum quotidie hominem quem assumpsit et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.||
Numérotation du verset Rm. 8,35 
Quis ergo17  separabit nos18  a caritate Christi ?
interl.| numquid hec adversa||

17  ergo] om. Weber 18  separabit nos] inv . Weber
Tribulatio,
interl.| corporum afflictio||
an angustia,
interl.| mentis anxietas||
an persecutio,
interl.| de loco ad locum||
an fames,
interl.| penuria cibi||
an nuditas,
interl.| vestitus penuria||
an periculum,
interl.| apparatus mortis||
an gladius ?
interl.| ipsa mors||
Numérotation du verset Rm. 8,36 
Sicut scriptum est : quia propter te
interl.| quia tibi inseparabiliter adheremus||
marg.| Vel SICUT  SCRIPTUM  EST. Quasi aliquis diceret : cur ista commemoras ? Sunt ne {t. 4 : Erfurt, f. 1067ra ; facsim., p. 293a} [Rusch, f. 1067ra ] nobis nec mala ? Respondet. Utique ista mala sunt nobis. Sicut scriptum est : quia propter te mortificamur etc. Propter te : causam notat sine qua corona martyrii non redditur. Martyrem enim non facit pena, sed causa quia ipse pro nobis passus est, ut et nos propter ipsum patiamur :   Sed in his omnibus etc.||
mortificamur
interl.| variis tormentis||
tota die,
interl.| tota vita||
interl.| sine respectu misericordie||
ut oves occisionis.
interl.| que non prosunt nisi occise||
Numérotation du verset Rm. 8,37 
Sed in his omnibus
interl.| tribulationibus et tormentis positi||
superamus
interl.| superiores efficimur||
propter eum
interl.| non propter nos||
qui dilexit nos.
interl.| cuius beneficium superat predicta||
Numérotation du verset Rm. 8,38 
Certus sum
interl.| superamus dico||
enim,
interl.| ex promissione eius dicentis : non de deseram neque de relinquam||
quia neque mors,
interl.| quam minantur||
neque vita,
interl.| promissa||
neque angeli,
interl.| minor ordo||
neque principatus,
interl.| mediocris||
neque virtutes19  ,
interl.| maior qua miracula facit||
marg.| NEQUE  ANGELI,  NEQUE  PRINCIPATUS,  NEQUE  VIRTUTES. Hi ordines accipiuntur de malis angelis et de bonis si fieri posset.||

19  neque virtutes] om. Weber
neque instantia,
interl.| presentia bona vel mala||
neque futura,
interl.| bona vel mala||
neque fortitudo20  ,
interl.| violentia alicuius||

20  fortitudo] fortitudines Weber
Numérotation du verset Rm. 8,39 
neque altitudo,
interl.| humane potestatis vel elevatio Satane||
neque profundum,
interl.| sapientia alicuius||
interl.| vel si diabolus monstret infernum vel minetur precipitium||
marg.| NEQUE  ALTITUDO,  NEQUE  PROFUNDUM. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Id est nec prospera vel adversa. Unde Salomon :'Divitias et paupertates ne dederis mihi ne repletus mendax fiam vel pauper rapiam et pariurem nomen Dei'. Multi peccant altitudine multi necessitate. Contra hoc preponitur Achaz in Isaia qui nolebat petere signum, neque in alto, neque in profundo. Remedium de Christo qui neque elatus potestate qua equalis Patri, nec turbatus deiectione mortis qui est signum in alto et in profundo, ne ille vel regia potestate extolleretur vel erumna turbaretur sicut tunc erat pro bello Assyriorum.||

Cf. Prv. 30, 8-9 : « Vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria, 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et periurem nomen Dei mei ».
Cf. Is. 7, 10-12 : « Et adiecit Dominus loqui ad Achaz, dicens : Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum ».
neque creatura alia21  ,
interl.| alia a predictis||
interl.| vel nova ut equus bipes si fiat ut fecit Iamnes et Mambres ||

Cf. 2Tim. 3, 8 : « Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ».

21  alia Weber ] aliqua Rusch tantum
poterit nos separare a caritate
interl.| qua eum diligimus||
Dei
interl.| quia omnibus melior Deus||
que est
interl.| nobis||
in Christo Iesu Domino nostro.
interl.| Deus caritatem suam in Christo nobis ostendit quem pro nobis tradidit||
interl.| non a nobis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_8)