initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Rm. 9,1 
Veritatem dico in Christo Iesu
interl.| positus||
marg.| Veritatem dico. Modo nihil potest separare sed olim fui separatus, unde modo doleo et sic mala iam in bonum convertuntur.||
marg.| VERITATEM  DICO. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quia contra Iudeos loqui visus est, affectum suum circa eos ostendit quod iurando firmat. Dolet genus suum beneficio Christi privari. Optabam ait non opto, quia scit se talem non posse a Christo separari, tamen affectum circa illos ostendit, de quibus multa preconia enumerat ut omnibus pro eis dolorem incutiat qui tanto peiores sunt gentilibus, quod prerogativam patrum et promissionis perdiderunt propensius enim malum est dignitatem perdidisse quam non habuisse.||
marg.| Sed hoc est inquit quod Deus dixit futurum, ut non filii carnis sint semen Abrae sed qui fidem habent, per quam natus est Isaac Isaac in typo Christi. Iacob et Esau duorum populorum. Iob fuit ex filiis Esau quintus ab Abraham, hoc est nepos Esau.||

1 Iesu] om. Weber
non mentior,
interl.| in aliqua parte||
interl.| etsi vos non creditis||
testimonium perhibente mihi conscientia mea
interl.| radicata et fundata||

perhibente mihi] inv . Weber
in Spiritu sancto,
interl.| et Spiritus est testis||
interl.| de hoc quod||
Numérotation du verset Rm. 9,2 
quoniam tristitia est mihi magna
interl.| stupor mentis||
et continuus
interl.| non horarius||
dolor
interl.| compunctionis||
cordi meo.
interl.| non specietenus||
interl.| et merito doleo||
Numérotation du verset Rm. 9,3 
Optabam enim ego ipse
interl.| qui modo apostolus||

ego ipse] inv. Weber
anathema esse a Christo
interl.| separatio aliorum||
pro fratribus meis,
interl.| pro Iudeis qui fratres in lege quorum legem volebam defendere||
interl.| a Christo errantibus||
marg.| PRO  FRATRIBUS. Vel pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide qui sunt et cognati mei et ita gravius peccabam.||
qui sunt cognati mei
interl.| et ideo amplius iuvandi||
secundum carnem
interl.| de tribu Beniamin||
Numérotation du verset Rm. 9,4 
qui sunt Israelite,
interl.| veri secundum bonos vel genere||
quorum
interl.| ad quos pertinet||
adoptio est filiorum,
interl.| que est||
et gloria,
interl.| quia populus peculiaris vel modo per miracula que faciunt||
et testamentum,
interl.| novum||

testamentum] testamenta Weber
et
interl.| quorum||
legislatio,
interl.| quam vetus per figuras ferret||
et obsequium,
interl.| cultus Dei unius||
et
interl.| quorum||
interl.| quibus facte sunt promissiones||
Numérotation du verset Rm. 9,5 
quorum
interl.| laus a prioribus||
patres
interl.| sunt||
ex quibus est Christus
interl.| laus a posterioribus||

ex] et praem. Weber est] om. Weber
secundum carnem,
interl.| unde homo natus est in ea||
qui est
interl.| etsi secundum carnem natus sit de patribus||
super omnia Deus benedictus in secula.
interl.| unde et fundavit eam Altissimus||
Amen.
interl.| verum est quod ipse sit Deus||
interl.| quasi : qui huic veritati contradicebam modo confirmo||
interl.| verum est||
Numérotation du verset Rm. 9,6 
Non autem
interl.| etsi ita laboravi etsi omnes non credunt non tamen excidit verbum||
interl.| non irrita est promissio etsi non omnes salvi quia non omnes||
excidit
interl.| vel 'quod exciderit'||
marg.| NON  AUTEM  QUOD  EXCIDIT etc. Consolatur dolorem suum Apostolus, hos olim Deus salvandos non decrevit prescius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat, sed prescientia diffinitum habet, qualis uniuscuiusque futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur.||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1067rb ; facsim., p. 293b} [Rusch, f. 1067rb ] Quia dolebat de Iudeis, consolatur se inveniens scriptum : non omnes esse salvandos sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei.||
marg.| NON  AUTEM  EXCIDIT  VERBUM  DEI. Dixit quod promissio eterne hereditatis facta est Iudeis, sed quia ipsi ex magna parte non crediderunt videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet etsi in quibusdam non est impletu in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est qui modo veri sunt filii Abrae.||
marg.| NON  AUTEM  EXCIDIT. Quasi : etsi ita laboravi et si non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei vel non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere est promissa non implere.||

excidit] quod exciderit Weber
verbum Dei. Non enim omnes qui ex circumcisione sunt
interl.| secundum carnem||

circumcisione sunt] om. Weber
Israel hi sunt Israelite10  ,
interl.| ad Israel vere pertinentes||

10  Israelite] Israhel Weber
Numérotation du verset Rm. 9,7 
neque quia semen sunt Abrae
interl.| secundum carnem||
omnes filii Abrae.
interl.| id est heredes||
Sed in Isaac
interl.| sed similes Isaac quia ita dicit Scriptura||
marg.| IN  ISAAC. Id est in Christo vocante gratia congregantur.||
marg.| IN  ISAAC. Promissione prefigurati sunt, non qui se ipsos iustos, sed quos Deus facit hi sunt filii libere que sursum est que est mater nostra. Filii carnis sunt terrene Hierusalem que servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit, ut nasciturus promitteretur, sic et isti sed sola gratia promissa est eis data filiorum adoptio.||
vocabitur tibi semen,
interl.| quia ex Dei vocatione est aliquis se Abrae||
Numérotation du verset Rm. 9,8 
id est non qui filii carnis
interl.| exponit auctoritatem||
hii filii Dei,
interl.| non sunt humano opere filii Dei||
interl.| idem est quod filii Abrae||
sed qui filii sunt promissionis estimantur
interl.| id est qui sola Dei promissione generantur ut Isaac||
in semine.
interl.| spirituali||
Numérotation du verset Rm. 9,9 
Promissionis
interl.| an Isaac ex promissione||
interl.| utique
enim
interl.| quia||
verbum hoc est.
interl.| in Genesi scilicet||
Secundum hoc tempus
interl.| eo die revoluto anno||
veniam ad te11 
interl.| o Abraham||

11  ad te] om. Weber
et erit
interl.| et hoc efficiam||
Sare filius.
interl.| vel conceptus vel editus non enim determinat||
Numérotation du verset Rm. 9,10 
Non solum autem illa12  ,
interl.| scilicet Sara habuit promissionem||
marg.| NON  SOLUM  AUTEM  ILLA. Sara habuit promissionem sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios ex uno concubitu Isaac patris nostri. Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis sed patris, id est institutoris nostri quem imitemur si volumus esse filii Dei. Promissio facta Sare ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista Rebecce quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligitur sed sola gratia.||

12  illa] om. Weber
sed et Rebecca ex uno concubitu13  habens Isaac patris nostri14 
interl.| duos filios||

13  concubitu] concubitum Weber 14  patris nostri] patre nostro Weber
Numérotation du verset Rm. 9,11 
Cum enim nondum nati fuissent,
interl.| nequis putet ex merito eorum fieri||
marg.| CUM  ENIM. Rebecca habuit promissionem hanc : maior serviet minori, id est Esau persequendo proficiet Iacob.||
aut aliquid egissent boni aut mali15  ,
interl.| quia possent etiam in utero luctando aliquid meruisse videri||

15  boni aut mali] bonum aut malum Weber
ut secundum electionem propositum Dei maneret,
interl.| ideo tunc ut prepositum id est prescientia Dei maneret, id est impleretur secundum electionem, id est gratiam que elegit sicut previdit non secundum debitum meritorum quia eligendos ipse facit non invenit||
Numérotation du verset Rm. 9,12 
non ex operibus, sed ex vocante
interl.| ex gratia vocantis Dei||
marg.| NON  EX  OPERIBUS. Futuris que bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia vel subtracta.||
dictum est ei,
interl.| matri||
quia maior serviet minori,
interl.| hec de prescientia||
marg.| MAIOR  SERVIET  MINORI. Hoc ad litteram quia Idumei qui de Esau qui et Edom dicitur, subditi fuerunt filiis Israel, sed magis in hac prophetia intenditur quod populus Iudeorum maior id est in cultu unius Dei prior, minori id est poteriori christiano esset serviturus.||
Numérotation du verset Rm. 9,13 
sicut scriptum est :
interl.| quasi : ita ex gratia dictum est sicut Malachias dixit de iam preteritis quod Iacob gratia electus non merito||
interl.| Esau subtracta gratia reprobatus||
Iacob dilexi Esau autem odio habui.
interl.| hoc iterum de iudicio||
interl.| quia sine merito eligit hunc et illum reprobat||
marg.| IACOB  DILEXI etc. In Iacob nihil invenit amandum, nisi misericordie sue donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quomodo hoc recte cum nihil egissent, quia res est stupenda sibi obiicit. Quid ergo dicemus ? Ex misericordia, velle et currere, quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est {t. 4 : Erfurt, f. 1067va ; facsim., p. 294a} [Rusch, f. 1067va ] perditio dicit enim Scriptura.||
Numérotation du verset Rm. 9,14 
interl.| respicientes ad predicta||
marg.| Quid ergo. Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobabit dicetur iniquus Deus ? Non, quia hunc per misericordiam elegit, illum per iustitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas hunc per misericordiam quia ita dicit Moyses, hunc per iustitiam quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni.||
Numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
interl.| id est iniquus dicetur Deus ? Non||
marg.| ABSIT. Constat quod nullus liberatur nisi gratuita misericordia, nullus damnatur nisi equissima iustitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberetur, scrutetur qui potest tam profundum iudicium, verumtamen caveat precipitium.||
Numérotation du verset Rm. 9,15 
Moysi enim dixit16  :
interl.| Deus inductus a Moyse||

16  dixit] dicit Weber
miserebor
interl.| vocando interius||
cuiu misertus sum17 
interl.| predestinando||
marg.| Miserebor cui misertus , id est cui prescio miserendum, sciens illum convertendum et apud me mansurum, hoc est dare illi cui dandum est non dare illi cui dandum non est, ut eum vocet quem sciat obaudire, ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non prestitit, sed ad idola conversus est. Unde iuste reprobatus esse a prescio videtur.||

17  cui misertus sum] cuius misereor Weber
et misericordiam
interl.| ecce nulla merita in iustificando procedunt||
prestabo
interl.| vitam eternam dando et perseverantiam||
cuius miserebor.
interl.| vocando||
interl.| quia ex misericordia preparat quos vult et vocat||
Numérotation du verset Rm. 9,16 
Igitur non volentis
interl.| est velle bonum||
marg.| Non est   volentis 18  etc. Tamquam diceret : non sufficit sola voluntas hominis si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur econtra : non sufficit etiam misericordia Dei si non fit voluntas hominis. Ac per hoc si recte dictum est illud. Cur etiam a contrario non recte dicitur : non miserentis est Dei sed volentis est hominis. Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur ut totum Deo detur qui hominis voluntatem bonam, et preparat adiuvandam, et adiuvat preparatam, volentem prevenit ut velit volentem subsequitur ne frustra velit.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominem voluntates quas voluerit, et quando voluerit in bonum non posse convertere cum voluntati eius nihil resistat. Sed cum facit per misericordiam facit, cum autem non facit per iudicium non facit. Miseretur utique secundum gratiam que gratis datur. Obdurat autem secundum iudicium quod meritis redditur unde datur intelligi. Ubi obduratio Dei fit nolle misereri ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur. Ideo non quomodo dictum est : Non est volentis nec cur sed misericordia Dei, ita etiam dictum est non volentis neque currentis sed obdurantis Dei, quia non obdurat impertiendo malum, sed non largiendo bonum quod facit equitate sua, sicut ex misericordia sua gratiam prestat.||
neque currentis,
interl.| est currere id est operari||
sed miserentis Dei.
interl.| ecce non propter futura qua previdet eligit||
Numérotation du verset Rm. 9,17 
Dicit enim Scriptura Pharaoni
interl.| ex apposita gratia sunt bona, quia ex subtracta mala, quod quidem est per iustitiam||
quia in hoc ipsum
interl.| in hanc eandem malitiam ut deterior fias quia qui in sordibus est sordescat adhuc||
excitavi
interl.| alias : suscitavi||
interl.| alias : servavi||
marg.| EXCITAVI, vel 'suscitavi', vel 'servavi'. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. In hoc ipsum te servavi, cum indignus esses vivere. Vel suscitavi te, quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tempus accepit ut in eo omnes gentes Dei virtutem addiscerent.||
marg.| EXCITAVI. Malus eras sed quasi sopitus, ego autem ostendens tibi signa excitavi te in eandem malitiam ut deterior fias. Et hoc iustum est : « Ut qui in sordibus est sordescat adhuc ». Nec hoc inutile, sed ut te indurato ostendam virtutem meam signis Egypti.||

Apc. 22, 11.
te, ut ostendam in
interl.| id est per||
interl.| vel contra||
te
interl.| induratum||
virtutem meam,
interl.| et malis bene utitur||
interl.| in signis et miraculis||
et ut
interl.| per ostensam virtutem||
annuntietur nomen meum in universa terra.
interl.| exemplum de Pharaone ad Esau pertinet qui iusto iudicio Dei licet occulto reprobatus est sicut Iacob electus||
Numérotation du verset Rm. 9,18 
Ergo
interl.| quia « Iacob dilexi Esau » etc.||

Rm. 9, 13.
cuius vult miseretur
interl.| gratuito||
marg.| ERGO  CUIUS  VULT. Meritum misericordie nullum est, meritum obdurationis peccatum masse totius damnate. Nec obdurat impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericoridiam, sicut nec digni sunt quod facit equitate occulta, et ab humanis sensibus remota quam non aperit Apostolus. Sed miratur : « O altitudo divitiarum sapientie ».||

Rm. 11, 33.
et quem vult
interl.| quia Esau et Pharao||
indurat.
interl.| iusto iudicio||
marg.| INDURAT. Non quasi quenquam peccare cogat. Sed tantum quibusdam quia peccantibus misericordiam iustificationis sue non lagitur, et ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse prebendam equitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima iudicat.||
Numérotation du verset Rm. 9,19 
Dicis itaque mihi :
interl.| quia ex voluntate||
quid adhuc queritur ?
interl.| si offendimus||
interl.| ab aliquo ut benefaciat||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1067vb ; facsim., p. 294b} [Rusch, f. 1067vb ] QUID  IGITUR  ADHUC. Postquam constat ex voluntate Dei esse quare inquiritur unde alius sit bonus alius sit malus ? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse et ideo iniuste alium damnat alium salvat. Vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere cum nihil possit nisi quod Deus velit ? Vel cur conqueritur Deus de peccatis hominum cum nequeant vitare quod ipse vult ? Sic solent carnales in voluptatibus viventes adversus Deum murmurare, et voluntati eius non suo vitio quod mali sunt deputare. Quos redarguit apostolus ab huiusmodi presumptione. O homo caro, non spiritus tu miser quis es ? Cuius valentie ? Qui respondeas Deo, id est intelligas que Deus facit, scilicet cur huius miseretur et te indurat, quasi : si tibi diceretur nescires repondere, id est intelligere pro tua carnalitate nec te ad hoc iuvat tua sapientia nec aliquam virtus tua. Vel quid respondeas, id est quibus rationibus contra Deum agamus, quod inuste eligat vel reprobet.||
interl.| qui nos obdurat||
Numérotation du verset Rm. 9,20 
O homo,
interl.| hanc impudentiam retundit Apostolus||
interl.| te et illum attende||
marg.| HOMO. Hoc non ex inopia rationis reddende sed hominem ad se revocat.||
tu quis es
interl.| tu homo ille Deus||
interl.| tu caro ille spiritus||
qui respondeas Deo ?
interl.| cui displicet quod Deus conqueritur||
Numquid
interl.| hoc sumit de Isaia||
figmentum
interl.| sic et tu fingeris||
dicit19  ei
interl.| a quo factum est||

19  figmentum dicit] inv. Weber
qui se finxit,
interl.| qui nihil ei debet||
quid me fecisti sic ?
interl.| contra factorem opus non potest conqueri||
Numérotation du verset Rm. 9,21 
An
interl.| vere non potest dicere hoc quia||
non habet potestatem
interl.| iustam||
figulus luti
interl.| qui de luto operatur||
ex eadem massa
marg.| EX  EADEM  MASSA. Sic tota massa humani generis iuste corrupta et lutosa est, si inde vas in honorem misericordia est. Si in contumeliam, iustum est quia hoc erat ex natura. Ecce iustitia in his qui non habent tempus operandi. De his autem qui habent tempus subdit : quid si volens, scilicet quid respondeas Deo.||
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
interl.| ALIUD IN CONTUMELIAM. Vas non in honorem sed in contumeliam, si vile est ex se luto habet non ex figulo.||
Numérotation du verset Rm. 9,22 
Quid20  si volens Deus
interl.| scilicet quid respondeas Deo||
interl.| vel 'quod si volens'||
marg.| QUID  SI  DEUS  VOLENS. Quasi : iam ostendum est quod etsi Deus nihil boni det non tamen iniquus est. Sed quid dices si quibusdam et bona dedit scilicet cum essent apti in interitum, sustinuit in multa patientia et interim dum expectabat ostendit multis indiciis, vel ipso aliquando puniendo, vel alios coram ipsis ut futuram iram sibi caverent. Et in hoc quod sustinuit et iram ostendit notificabat potentiam quod per malos purgat bonos, quasi dicere poteris quod iuste subtrahit gratiam et damnat illos qui ita expectati noluerunt resipiscere, sed abusi sunt hac gratia.||

20  quid] quod Weber
ostendere iram,
interl.| in perditis||
et notam facere
interl.| quia cum putaretur non vindicaturus, quia dissimilat vindicando potens videbitur||
potentiam suam,
interl.| in salvandis||
sustinuit
marg.| Sustinuit . Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat, et utitur illis instrumento tamquam ad salutem bonorum.||
marg.| Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum fururum esse presciret, nisi periter nosset eos quibus bonorum usibus commodaret.||
in multa patientia vasa ire aptata in interitum,
interl.| diu expectati inexcusabiles sunt et ideo expectavit eos Deus cum sciret non credituros||
Numérotation du verset Rm. 9,23 
ut
interl.| sic||
ostenderet divitias
interl.| in futuro seculo||
interl.| ostendit quantum eis fecit cum illi penam habent que pariter omnibus debebatur||
marg.| UT  OSTENDERET. Quasi : ad hoc patitur malos et preostendit iram, et ad notitiam sui trahit ut ostenderet in vasa misericordie, id est in electis per misericordiam divitias glorie, id est quam dives et quam magna sit et gloriosa misericordia : ob hoc tot bona dat malis ut convincat eos iuste damnari, et ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit.||
marg.| Nota quod quibusdam nec gratiam apponit, cum aliis infert eam quasi coactis. Unde Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS : de prescientia Pharaonem damnandum censuit sciens eum se non correcturum. Apostolum vero Paulum elegit prescius utique quod fururus esset fidelis. Quibusdam autem data et gratia in usum ut Sauli, Iude et illis quibus dixit : « Ecce nomina vestra scripta sunt in celo » et postea abierunt retro. De quibus Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS : sed hoc propter iustitiam cui deserviebant quia hoc est iustum ut unicuique respondeat pro merito. Ac si diceret : dignis estis nunc vita eterna quia erant boni et nomina eorum erant scripta in celo propter iustitiam cui deserviebant. Secundum vero prescientiam erant in numero malorum. De iustitia enim iudicat Deus non de prescientia. Unde Moysi dicit : 'Si quis peccaverit ante {t. 4 : Erfurt, f. 1068ra ; facsim., p. 295a} [Rusch, f. 1068ra ] me delebo eum de libro vite', ut secundum iudicium iudicis tunc videatur deleri cum peccat, iuxta prescientiam tamen numquam in libro vite fuerat. Unde Iohannes : « Ex nobis exierunt sed non erant ex nobis ». E contra tunc aliquis videtur ascribi, cum malus esse desinit qui secundum prescientiam numquam defuit. Cum ergo ex gratuita misericordia apponat gratiam quibus vult, et liberat quos vult manifeste ostenditur dives et gloriosa bonitas sua.||

Lc. 10, 20.
Cf. Ex. 32, 33 : « Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo ».
1 Io. 2, 19.
glorie sue
interl.| vel per fornacem vel per comparationem||
in vasa misericordie, que preparavit
interl.| similiter expectando||
interl.| omnibus||
in gloriam ?
interl.| futuram||
Numérotation du verset Rm. 9,24 
Quos et vocavit,
interl.| per predicatores||
interl.| interius||
nos non solum ex Iudeis
interl.| ex una massa Ade||
Numérotation du verset Rm. 9,25 
sicut in Osee dicit21  :
interl.| non Osee sed Deus in eo||
marg.| SICUT  IN  OSEE. Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo.||

21  Os. 2, 23-24.
Vocabo non plebem meam
interl.| gentes qua non noverunt me||
plebem meam,
interl.| ut me cognoscant||
et non dilectam meam
interl.| gentilitatem scilicet||
dilectam mea22  ,
interl.| ut ex dilectione serviat||

22  et...mea] om. Weber
et non misericordiam consecutam
interl.| vocabo||
misericordiam consecutam.
interl.| ut ad eternam vitam parveniant||
Numérotation du verset Rm. 9,26 
Et
interl.| istud quod dicam||
erit in
interl.| scilicet quod||
loco
interl.| in toto mundo vel inter Iudeos qui dicebant non populi Dei estis||
ubi dictum est eis : Non plebs mea vos ibi
interl.| scilicet in toto mundo||
interl.| ab eisdem Iudeis||
vocabuntur filii Dei vivi.
Numérotation du verset Rm. 9,27 
Isaias autem
interl.| Osee ita||
pro Israel
interl.| pro Iudeis||
clamat23  :
interl.| dicens||
interl.| aperte||

23  pro Israel clamat] inv . Weber
si fuerit numerus filiorum Israel
interl.| licet sint innumerabiles vel steriles non ideo radix patriarcharum periit||
marg.| SI  FUERIT  NUMERUS etc. Ecce sic dicitur salus Iudeorum, ut maior pars sit excecata.||
tamquam arena maris
interl.| propter sterilitatem||
reliquie salve fient.
interl.| id est illi quos modo reliqui cum alios repuli vel qua ab aliis relinquuntur ut viles vel pauci||
Numérotation du verset Rm. 9,28 
Verbum enim
interl.| scilicet evangelii||
marg.| VERBUM  ENIM. Subdit propheta per quid salvi, ut gloria operum excludatur. Verbum evangelii ad perfectionem ducit et omnia legalia in uno Christo abbreviat, tamen equum priori ut nihil desit ad iustitiam de omnibus prefiguratis, vel que equa sunt retinet ut moralia que ius est tolli ut figuras recidit.||
consummans et abbrevians24  in equitate,
interl.| verbum breviatum est caritas in qua pendet lex et prophete||
marg.| VERBUM  ABBREVIANS. Ut compendio fidei per gratiam salvet non per innumeras observationes.||

24  abbrevians] brevians Weber
quia
interl.| nequis de eo dubitet propheta repetitione confirmat dicens||
verbum breviatum
interl.| contra antiquum verbum quod et Deum fecisse constat||
faciet Dominus super terram.
interl.| qui fecit prius verbum legis prolixum||
interl.| ens in terra homo factus||
Numérotation du verset Rm. 9,29 
Et sicut predixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth
interl.| exercituum||
marg.| NISI  DOMINUS  SABAOTH. Dominus fecit verbum. Et tam necessarium erat quod nisi esset semen, id est verbum etc. Vel reliquie salve erunt et nisi per illas gens perisset. Et hoc est nisi Dominus exercituum quando alios excecavit reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem semen, id est apostolos de quibus seges Christi crevit.||
reliquisset nobis semen,
interl.| vel Christum||
sicut Sodoma facti essemus
interl.| muti ad confitendum||
et sicut Gomorra
interl.| aspera sine gratia spinis vitiorum operati||
similes fuissemus.
interl.| quasi pares in pena quia similes in culpa||
marg.| SICUT  ET  SIMILES 25  . Utrumque posuit, ut notet similitudinem culpe et pene. Quasi dicat : pares essemus in pena, quia similes essemus in culpa.||
Numérotation du verset Rm. 9,30 
Quid ergo dicemus ?
interl.| Auditis Osee et Isaia inquirit intellectum prophetarum ne Iudei aliter inverterent||
Quod gentes que non sectabantur iustitiam
interl.| per opera legis||
apprehenderunt
interl.| subito et firmiter||
iustitiam ?
interl.| non quamcumque||
Iustitiam autem que ex fide est,
interl.| per gratiam||
Numérotation du verset Rm. 9,31 
Israel autem sectando
interl.| quasi : gentes consecute sunt iustitiam Israel vero sectando||
interl.| et hoc item ex prophetia Isaie||
marg.| ISRAEL. Vero secutus est legem quasi retro, quia numquam attingit spiritualem intelligentiam.||
iustitiam26 
interl.| per opera legalia||
marg.| SECTANDO  IUSTITIAM. Lex Moysi lex iustitie si bene sit intellecta. Vel iustitiam que est ex timore pene non amore iustitie.||

26  autem...iustitiam] vero sectans legem iustitie Weber
interl.| id est innocentiam et cetera que vere lex docet||
interl.| alias 'legem iustitie'||
Numérotation du verset Rm. 9,32 
Quare ?
interl.| quasi : attende diligenter||
Quia non ex fide sed quasi ex operibus.
interl.| querebant iustificari sed ex operibus legis quasi hec possent iustificare||
marg.| NON  EX  FIDE. Non enim ex fide querebat iustitiam, quia non petivit a Deo non credidit in eum qui iustificat impium. Non credens Deum operari in homine quo iustificetur.||
Offenderunt enim27  in lapidem offensionis,
interl.| cur fidem non habent ? Quia offensionem id est excecationem in Christo passi sunt||
marg.| OFFENDERUNT. Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur Christus fuit habilis offendere latens in humilitate. Cui attestatur Isaias : Ecce in evidenti pono, id est nasci, facio in Sion, id est in Iudeis. Christum a quo parvo non caveatur et petra scandali, id est ex toto conterentem in futuro contristantem. Lapis offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra scandali secundum quod in futuro faciet malis.||

27  enim] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 9,33 
sicut scriptum est : ecce pono
interl.| patenter et in evidenti||
in Sion
interl.| Iudeis||
lapidem offensionis
interl.| Christum a quo quasi parvo lapillo non caveatur||
et petram scandali,
interl.| eundem Christum ex toto malos conterentem in futuro||
marg.| Et petram ante politionem, Christus ante passionem quo tempore scandalizati sunt Iudei irascentes, et indignantes quia se filium Dei faceret. Lapis per politionem Christus in passione quando maxime offenderunt et excecati sunt.||
et omnis qui credit in eum
interl.| sive Iudeus sive gentilis||
interl.| non modo offensio malis sed et salus bonis erit||
non confundetur.
interl.| cum venerit in futuro||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_9)