initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<61. *Epistola prima Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Cor. 1,1 
Paulus vocatus
interl.| a Deo vel hominibus||
interl.| electus||
interl.| Vel vocatus , id est ab omnibus privilegio nominis dictus||
apostolus Iesu Christi
interl.| Dei voluntate missus ad predicandum gentibus Christum||
marg.| APOSTOLUS  IESU  CHRISTI. Hic non servum se nominat, quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum apud quos viluerat. ||

Iesu Christi] inv. Weber
per voluntatem Dei,
interl.| quod non illi vestri pseudo||
interl.| non per iram||
et Sosthenes frater,
interl.| Hic dicitur apostolo de eis nuntiasse||
marg.| ET  SOSTENES. Ecce per eum qui inter eos versabatur culpas eorum se rescisse innuit.  FRATER. Per hoc removet quod non malo animo ei notificaverit, sed ex caritate et desiderio correctionis.||
Numérotation du verset 1Cor. 1,2 
Ecclesie Dei
interl.| non hominum ut vos facitis||
que est Corinthi,
interl.| determinat cui scribat||
sanctificatis in Christo Iesu
interl.| in baptismo per Christum non per homines||
vocatis sanctis,
interl.| qui vocati per predicationem deinde sancti facti sint, vel perelectis a Deo ut sancti sint, ita ut nihil ab homine||
cum omnibus qui invocant
interl.| quod vere dum servi. Unde :"Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate".||
marg.| CUM  OMNIBUS. Id est et omnibus scribit suffraganeis Corinthi qui in eisdem vitiis laborabant.||

Cf. Ps. 144, 18 : « Prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate ».
nomen Domini nostri Iesu Christi
interl.| non aliud ab eo||
interl.| quod vere invocant dum ab eo credunt regi et salvari||
in omni loco
interl.| mihi primitus commisso||
ipsorum et nostro.
interl.| Corinthiorum||
Numérotation du verset 1Cor. 1,3 
Gratia vobis
interl.| stantibus ut maneant lapsis ut redeant||
et pax
interl.| mentis tranquillitas||
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
interl.| ne unio putetur persone||
marg.| ET  DOMINO  IESU  CHRISTO. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantie Deus.||
Numérotation du verset 1Cor. 1,4 
Gratias ago
interl.| corde, lingua, opere||
marg.| GRATIAS  AGO. Primum preponit de bonis ut his alii conformentur.||
Deo meo
interl.| a quo omnia credo esse non ab hominibus||
marg.| DEO  MEO. Omnium quidem Deus est potestate qua creat, sed eorum proprie Deus dicitur qui eum diligunt, tenent, possident, qui illum colunt quibus subvenit.||
interl.| dum considero gratiam id est dona Christi||
que data est vobis in Christo Iesu,
interl.| non aliunde||
Numérotation du verset 1Cor. 1,5 
quia in omnibus
interl.| donis||
marg.| IN  OMNIBUS. Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum. Vel in omni modo predicandi, id est minoribus, mediocribus et perfectis.||
divites facti estis in illo
interl.| in Christo non in homine||
in omni verbo et in omni scientia.
interl.| intellectu Scripturarum||
Numérotation du verset 1Cor. 1,6 
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
interl.| id est que de eiusdem testimoniis prophetarum predicavi||
marg.| SICUT  TESTIMONIUM. Id est ita verbum et scientiam tenetis, sicut ego predicavi et testimonio prophetarum confirmavi. Vel quia firmiter fidem quam predicavi tenetis omnibus donis repleti estis.||
Numérotation du verset 1Cor. 1,7 
ita
interl.| divites||
ut nihil vobis desit
interl.| quod necesse sit et si non omnia habent qua apostoli||
in ulla gratia,
interl.| Spiritus Sancti||
expectantibus
interl.| cum desiderio quia certi inde et parati||
revelationem Domini nostri Iesu Christi,
interl.| visionem qua post mortem vel in die iudicii quam impii timent||
interl.| a qua expectatione non deficiatis ipse est enim||
Numérotation du verset 1Cor. 1,8 
qui et confirmabit vos usque in finem
interl.| cuiusque||

in] ad Weber
sine crimine
interl.| etsi non sine peccato||
in diem adventus Domini nostri Iesu Christi.
interl.| cum cuique post mortem manifestatur vel confirmabit vos semper mente euntes in illum diem||
interl.| confirmabit quia||

diem] die Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,9 
Fidelis autem Deus
interl.| id est verus in promissis||

autem] om. Weber
per quem vocati estis
interl.| qui adversos vocavit iam facilius conversos confirmabit||
in societatem
interl.| non modo apostolorum vel angelorum sed||
Filii eius Domini nostri Iesu Christi.

Domini...Christi] Iesu Christi Domini nostri Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,10 
Obsecro
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1074ra ; facsim., p. 307a} [Rusch, f. 1074ra ] OBSECRO. His laudatis, invitat alios ad horum similitudinem.||
autem vos, fratres,
interl.| alios||
per nomen Domini nostri Iesu Christi,
interl.| si vultis esse eius a quo nominamini Christiani||
ut idipsum
interl.| quod predicti dicunt||
dicatis omnes
interl.| oris confessione et interius habeatis in corde||
et non sunt in vobis schismata,
interl.| divisiones||
interl.| sed||

sunt] sint Weber
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia.
interl.| in eadem voluntate qua predicti et intelligentia ita ut perfecti sitis||
interl.| hoc ideo dico quia||

scientia] sententia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,11 
Significatum est enim
interl.| litteris||
mihi de vobis,
interl.| tamen||
fratres mei, ab his qui sunt Cloes
interl.| locus est vel qui sunt illius matrone||
interl.| hoc scilicet||
marg.| CLOES. Nomen loci vel persone. Aliquibus enim videtur locus esse ac si diceretur : ab his qui sunt Antiochie. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota, cum qua multi essent colentes Deum.||
quia contentiones sint inter vos.
interl.| de disciplina dominica||

sint...vos] inter vos sunt Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,12 
Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit :
interl.| non solum scio contentiones sed et verba que dicitis||
interl.| quasi : alius hoc dicit alius illud||
marg.| HOC  AUTEM  DICO. Hic contra baptistas agere incipit de quibus illi gloriabantur.||
ego quidem sum Pauli,
interl.| id est a Paulo baptizatus||
marg.| EGO  SUM  PAULI. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret in nomine ipsius vel illius videretur eis invidere et sibi velle attribuere. Vel si non in nomine maiorum nec minorum.||
ego autem Apollo,
interl.| hoc est quasi idolatra||
ego vero Cephe,
marg.| EGO  VERO  CEPHE. Petrus dicitur in figura christiani populi, a petra Christo. « Tu es Petrus » a petra quam confessus es. « Et super hanc petram », id est super me non super te. Non enim dicuntur Petri sed Christi ,ne esset spes in homine, et ne essent tot baptismi quot servi. Ministerium baptizandi dedit suis servis Christus, potestatem autem retinuit sibi, quam si vellet poterat servis suis dare, ut tanta vis esset in baptismo servi, quantam vim habet baptismus a Domino datus, et ideo non differt sive bonus sive malus cui contingit ministerium baptizandi baptizet. Inde etiam nemo dicit baptismus meus cum dicat evangelium meum, prudentia mea, gloria mea, licet hec sint a Deo in quibus differentia est. In his enim alius alio doctior, et alius alio melius operatur. In baptismate autem alius alio magis minusve baptizatus, sive ab inferiore, sive a maiore baptizetur dici non potest.||

Mt. 16, 18.
Mt. 16, 18.
ego autem Christi.
interl.| hoc bene illi quales supra laudavit qui ostium habent fidei||
Numérotation du verset 1Cor. 1,13 
Divisus est Christus ?
marg.| DIVISUS  EST. Secundum vos Christus quasi multos facitis christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus, divisus est dum creditur in isto plus operari in illo minus. Vel quia hoc dicitis modo a vobis divisus est Christus, id est separatus.||
Numquid
interl.| sed||
Paulus crucifixus est pro vobis ?
interl.| ut sit vobis auctor salutis||
interl.| scilicet quod peccata dimitteret||
Aut in nomine Pauli baptizati estis ?
interl.| in invocatione nominis Pauli||
marg.| NUMQUID  PAULUS  CRUCIFIXUS  VEL  IN  NOMINE  PAULI etc. Per hoc verum quod tenebant, facit erubescere de falsis, sicut per Christi resurrectionem quam credebant probat resurrectionem mortuorum quam negabant.||
Numérotation du verset 1Cor. 1,14 
Gratias ago Deo meo
interl.| quia de baptistis gloriamini||

meo] om. Weber
quod neminem
interl.| de hoc||
vestrum
interl.| contendentium||
interl.| qui non sunt de contentione vestra||
interl.| non ideo hoc dico quin bonum sit baptizare sed : NE QUIS||
Numérotation du verset 1Cor. 1,15 
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
interl.| de quo magis gloriaremini||
Numérotation du verset 1Cor. 1,16 
Baptizavi autem
interl.| non solum illos||
et Stephane
interl.| matrone||
domum,
interl.| familiam qua non est de contentione||
ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
interl.| quid sit de contentiosis||
Numérotation du verset 1Cor. 1,17 
Non enim misit me Christus baptizare
interl.| ratio cur tam paucos baptizavit||
interl.| quod a minoribus fieri potest ne retardaretur a predicatione||
sed evangelizare
interl.| misit me sed non||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1074va ; facsim., p. 308a} [Rusch, f. 1074va ] SED  EVANGELIZARE. Perfecte enim baptizare et minus docti possunt, perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior evangelizare se missum dicit non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit.||
non in sapientia
interl.| in lepore et ornatu verborum||
marg.| NON  IN  SAPIENTIA. Contra sapientiam seculi.  NON  IN  SAPIENTIA  VERBI. Sapientiam dicit philosophorum que dicitur etsi non sit, vel que verbosos facit per quam crux, id est mors Christi, evacuatur et impossibile secundum naturam iudicatur ut Deus immortalis moreretur.||
verbi
interl.| philosophorum que verbosos facit||
marg.| VERBI. Ibi compositio verborum queritur ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.||
ut non evacuetur crux Christi.
interl.| quasi : quereret quis an evacuaretur utique||
marg.| EVACUATUR 10  . Etiam crux Christi si quo modo vel bona natura, vel alio aliquo modo preter eam credatur esse iustitia et vita eterna.||
Numérotation du verset 1Cor. 1,18 
Verbum enim
interl.| id est predicatio||
crucis pereuntibus quidem stultitia est.
interl.| videtur||
marg.| PEREUNTIBUS. Id est sapientibus mundi quorum et sapientia perit et falsa ostenditur et ipse inde damnandi sunt.||
His autem qui salvi fiunt
interl.| id est credentibus||
id est nobis virtus Dei est.
interl.| quia credentes in crucem virtutem Dei intelligunt||
marg.| VIRTUS  DEI. Dum occisus diabolum vicit et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula cum res exigit.||
Numérotation du verset 1Cor. 1,19 
Scriptum est
interl.| vere pereuntibus||
interl.| in Abdia ||

Revera Is. 29, 14.
enim :
interl.| quia||
marg.| SCRIPTUM  EST  ENIM. Ideo non misit me in sapientia, quia predixerat quod in predicatione eam non reciperet evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio predicatorum suorum et sic factum est.||
perdam
interl.| irritam faciam||
sapientiam sapientium
interl.| non meam meis sed que eorum est||
interl.| seculi||
marg.| PERDAM  SAPIENTIAM. Non ergo de sapientioribus gloriandum.||
et prudentiam prudentium reprobabo.
interl.| quam excogitant ad aliquid probandum||
Numérotation du verset 1Cor. 1,20 
Ubi
interl.| vere reprobat||
sapiens ?
interl.| logicus||
marg.| UBI  SAPIENS. Inter predicatores, inter quos si esse voluit, sapientiam illam abiicere oportuit. Scriba qui de moribus vel actibus precepta dat. Conquisitor qui secreta nature rimatur. Tales non recipit sed stultos facit. Vel pereuntibus dico sicut scriptum est quod perderet et reprobam falsamque faceret.  UBI  SAPIENS ? Probate. False sapientie insulta Apostolus. Ubi ? Quasi : nihil valet. Et est invectio in Iudeos et in gentiles. Nam scribe Iudeorum et legis doctores, etsi nihil impossibile Deo credunt, tamen quia in lege non adeo aperte habent, diffidunt Dei Filium esse mortuum et huiusmodi. Gentilibus vero pro humana ratione stultitia est.||
marg.| SAPIENS. Genus utriusque est et scribe et inquisitoris.||
Ubi scriba ?
interl.| per partes||
interl.| inter primos apostolos||
Ubi conquisitor huius seculi ? Nonne stultam fecit Deus
interl.| vere perdet sapientiam quia fecit stultam et hoc sub interrogatione||
sapientiam huius mundi ?
interl.| quem secundum rationem huius mundi||
marg.| SAPIENTIAM  MUNDI. Ubi stultum et infirmum Dei contemnitur, que est secundum rationes mundi, que impossibile iudicat quod in naturis rerum non videt.||
marg.| SAPIENTIAM  MUNDI  STULTAM  FECIT. Nam per stultitia credentes salvat. Et cur ostendit per hoc quod premisit, quia non cognovit mundus per sapientiam suam, ut fides et salus ex Deo sit, non ex sapientia. Sed in Dei sapientia que 'in tenebris lucet', ideo : « Verbum caro factum est ». Sicut enim curatio via est ad sanitatem, sic medicina sapientie per hominis susceptionem est nostris accommodata vulneribus, ut quibusdam quasi contrariis et quibusdam quasi similibus curentur. Serpentis enim astutia, id est sapientia decepti sumus, Dei sapientia liberamur. Et sicut illa sapientia vocabatur et stulta erat, sic ista que vocatur stultitia sapientia est. Ecce contraria. Similia vero sunt quod per feminam deceptos, per feminam natus liberaret. Christus homo homines, mortalis mortales.||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1074vb ; facsim., p. 308b} [Rusch, f. 1074vb ] Vel mundus per suam sapientiam imprudentem non cognovit Deum in Dei sapientia, id est quia sapientia mundi ante nescivit Deum per sapientiam Dei, id est per hanc magnificentiam mundi ac tam sapienter instituti opificii ornatum, creatoris sui non est venerata sapientium.||

Cf. Io. 1, 5 : « Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt ».
Io. 1, 14.
Numérotation du verset 1Cor. 1,21 
Nam quia in Dei sapientia
interl.| per Filium||
non cognovit
interl.| hoc fecit alto consilio ne superbirent||
mundus per sapientiam Deum,
interl.| sapientes mundi per suam sapientiam ubi est superbia||
placuit Deo
interl.| ex placito enim est||
per stultitiam predicationis salvos facere {t. 4 : Erfurt, f. 1074vb ; facsim., p. 308b} [Rusch, f. 1074vb ] credentes.
interl.| vel per imperitos sapientia mundi predicatores, vel rem predicatam que stulta videtur sicut est passio Christi et mors ubi humilitas||
marg.| P lacuit deo per stultitiam predicationis salvos facere . Id est crucis fide eternitatem provenire mortalibus, ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.||
Numérotation du verset 1Cor. 1,22 
Quoniam et Iudei
interl.| nescientes humilitatem Dei||
marg.| QUONIAM  ET  IUDEI etc. « Non cognovit mundus per sapientiam », ideo quia Iudei signa potentie querunt consueti ab antiquo. Et Greci sapientiam, utrum quod predicatur natura patiatur. Sed nos contra predicamus Christum crucifixum quod non est Iudeis signum potentie sed scandalum, quia irascuntur contra precones rubore sceleris sui. Vel ideo videtur stultitia quod predicamus, quia Iudei signa petunt et Greci sapientiam et nos contra facimus, et tamen per istam stultitiam salvat Deus credentes. Et sequitur :  IPSIS  AUTEM  VOCATIS, quod sic iunge : dixi quoniam Iudei petunt signa et Greci sapientiam, et in crucifixione quam predicamus est magna virtus Dei et magna sapientia Dei, etsi reprobis aliter videtur ipsis, tamen qui vocati sunt ad vitam non communi vocatione, sed illa qua presciti vocantur apparet Christi passio, virtus et sapientia, ut scilicet salus sit ex Deo, non ex arbitrio Iudei vel Greci.||

1Cor. 1, 21.
signa
interl.| potentie||
petunt et Greci sapientiam querunt,
interl.| que ingenio hominis sapientia videatur||
Numérotation du verset 1Cor. 1,23 
nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
interl.| ita et vobis si de sapientibus estis||
Numérotation du verset 1Cor. 1,24 
ipsis autem vocatis,
interl.| ad vitam non communi vocatione sed qua sunt presciti||
marg.| Vel IPSIS  VOCATIS. Predicamus Christum, id est Christi fidem vel passionem, scilicet Dei virtutem, quia per fidem eorum peccata remittuntur et demones pelluntur et cum res exigit miracula fiunt.  ET  DEI  SAPIENTIAM, quia credentes in Christum crucifixum intelligunt Dei sapientiam Christum esse. Christus enim sapientia Patris est, sicut et virtus Patris est. Ipse est Verbum Patris et manus, per quem tamquam manu et verbo omnia fecit Pater. Unde : « Opera manuum tuarum sunt celi ». Et iterum : « Verbo Domini celi firmati sunt ». Cave ne intelligas dici Filium sapientiam Dei tamquam ipse solus sit intelligens et sapiens sibi et Patri et Spiritui sancto, tamquam Pater non sit sapiens de seipso sed de Filio. Est enim Deus Pater sapiens ea que ipse est sua sapientia, et Filius sapientia Patris est sapiens de sapientia que est Pater, de quo est genitus Filius. Sic et Pater est intelligens ea que ipse est sua intelligentia. Filius autem intelligentia Patris est intelligens de intelligentia que est Pater, de qua genitus est.||

Ps. 101, 26.
Ps. 32, 6.
Iudeis atque Grecis, Christum Dei virtutem
interl.| qui mortuus mortem vicit||
et Dei sapientiam,
interl.| qui callide diabolum||
Numérotation du verset 1Cor. 1,25 
quia quod stultum est Dei
interl.| vere in crucifixione Christi est Dei virtus et sapientia||
interl.| ut passio et mors||
sapientius est hominibus,
interl.| quam homines possint videre vel esse||
et quod infirmum est Dei,
interl.| infirmitas Christi magna est victoria||
interl.| victus vicit mortem quam nemo gigas evasit||
interl.| celestia sine dubio vincunt terrena||
fortius est hominibus.
interl.| bene dico firmius||
Numérotation du verset 1Cor. 1,26 
Videte enim vocationem vestram, fratres,
interl.| id est per quos vocati estis||
interl.| hoc scilicet videte||
marg.| VIDETE  ENIM. Vere stultum et infirmum Dei est sapientia et fortius hominibus quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait nulli forsan pro se, qui solus inter apostolos secularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, romane dignitatis parentela conspicuus fuit, qui tamen hec nihili pendit nec usus est eis.||
quia non multi sapientes
interl.| de vocatoribus||
secundum carnem,
interl.| humanam sapientiam||
non multi potentes,
interl.| lata dominatione primo nulli tales fuerunt inter doctores christiane fidei quando duodecim apostoli sunt electi||
non multi nobiles,
interl.| generis claritate||
Numérotation du verset 1Cor. 1,27 
sed que stulta sunt mundi elegit Deus
interl.| quasi : non sapientes sed ignaros humane sapientie||
marg.| SED  QUE  STULTA. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam seculi iactant cum Deus humilitatem proponat. Veniti enim humilis Deus querens {t. 4 : Erfurt, f. 1075ra ; facsim., p. 309a} [Rusch, f. 1075ra ] humiles non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret merito talium rerum sibi viderentur eligi et ita superbia qua homo cecidit, nisi precederet piscator non humilis sequeretur orator. Unde Nathanael doctus in apostolum non est electus.||
ut confundat sapientes,
interl.| faciat erubescere et ad insipientiam redigat||
et infirma mundi
interl.| impotentes||
elegit Deus ut confundat fortia,
interl.| ut Neronem||
Numérotation du verset 1Cor. 1,28 
et ignobilia mundi et
interl.| quod plus est||
contemptibilia elegit Deus et ea11  que non sunt
interl.| id est nihil esse videbantur||

11  ea] om. Weber
ut ea que sunt
interl.| qui sibi aliquid esse videntur||
interl.| vincendo humiliaret||
Numérotation du verset 1Cor. 1,29 
ut non glorietur
marg.| UT  NON  GLORIETUR. De se sed de Deo, quod ibi ostenditur qui gloriatur in Domino glorietur.||
omnis caro in conspectu eius.
interl.| id est ut nullus glorietur si Deum conspicit vel si se attendit||
Numérotation du verset 1Cor. 1,30 
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu
interl.| tales elegit sed tamen vos estis in Christo per ipsum non per vos||
marg.| EX  IPSO  AUTEM. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.||
qui factus est sapientia nobis a Deo,
interl.| ad veritatem nos illuminans||
marg.| QUI  FACTUS  EST  NOBIS  SAPIENTIA 12  etc. Id est illuminans nos ad veritatem. Ideo autem dicitur nobis esse sapientia, quia temporaliter id est ex aliquo tempore, nos ad illum convertimur ut cum illo maneamus in eternum. Et ipsa sapientia 'caro facta est, et habitabit in nobis'. Et hoc facit, id est nos illuminat. Quia factus est nobis iustitia, id est quia prius iustificat nos bona operatione. Iustitia enim que vivit in se ipsa, procul dubio Deus est et que incommutabiliter vivit. Sicut autem cum sit vita nobis fit iustitia, cum tamen eius efficimur participes, ita cum in se sit iustitia e contra nobis fit iustitia, cum ei coherendo iuste vivimus. Et per hoc ipse est nobis iustitia, quia prius est sanctificatio, id est quia prius in baptismo emendat nos. Et hoc ideo quia prius factus est nobis redemptio, id est quia prius redemit nos patiendo. Et hoc totum ideo factum est ut nullus glorietur nisi de donis Dei.||

Cf. Io. 1, 14 : « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratie et veritatis ».
et iustitia,
interl.| bona operatione prius nos iustificans||
et sanctificatio,
interl.| in baptismo prius nos emundans||
et redemptio,
interl.| quia prius pro nobis patiendo nos redemit||
Numérotation du verset 1Cor. 1,31 
ut quemadmodum scriptum est :
interl.| in Ieremia ubi sic habetur : « In hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego Dominus »||

Ier. 9, 24.
qui gloriatur in Domino glorietur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Cor. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber61.xml&chapitre=61_1)