initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<61. *Epistola prima Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Cor. 5,1 
Omnino auditur
interl.| opus est virga nisi vos corrigatis
interl.| id est ab omnibus
marg.| OMNINO  AUDITUR. Incipit de fornicatione et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes dum paterentur rem tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam adherentes illi non immunes a crimine demonstravit.
inter vos
interl.| qui inflati nec corrigitis
fornicatio,
interl.| res infamis
et talis
interl.| est illa
fornicatio
interl.| ut grave istud ostenderet peccatum nec ab his etiam dicit admitti qui Deum nesciunt
qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.
interl.| hoc publice ubi testibus opus non est
marg.| UT UXOREM  PATRIS. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Publice novercam suam loco uxoris habebat, nec aliqua tergiversatione poterat tegi crimen. Et huius causa de fornicatione incipit, postea movebit de omni carnali videlicet et spirituali.
Numérotation du verset 1Cor. 5,2 
Et vos inflati estis
interl.| cum tantum scelus sit inter vos tamen
interl.| quod magis faciendum esset
marg.| INFLATI  ESTIS. Vento superbie que pellit misericordiam, quasi : unum membrum patitur compatiuntur et cetera.
et non magis luctum habuistis
interl.| dolorem pro peccato illius
ut
interl.| ita
tollatur de medio vestrum
interl.| quia omnes estis participes
qui hoc opus fecit.
interl.| quod nullo modo tegi poterat
Numérotation du verset 1Cor. 5,3 
Ego quidem absens corpore
interl.| vos non tulistis qui presentes
presens autem spiritu,
interl.| sollicitudine mentis et providens vobis
iam iudicavi tamquam presens
interl.| ac si presens essem

tamquam] ut Weber
eum qui sic operatus est.
Numérotation du verset 1Cor. 5,4 
In nomine Domini nostri Iesu Christi
interl.| iudicavi
interl.| id est vice eius vel vos congregati traditis in nomine Domini cuius gloria est in huius modi iudicio non pro odio vestro
marg.| IN NOMINE  DOMINI. Hoc modo iudicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur, tradatis huiusmodi Satane.
{t. 4 : Erfurt, f. 1077va ; facsim., p. 314a} [Rusch, f. 1077va ] congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu Christi,

nostri] om. Weber Christi] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 5,5 
tradere
interl.| reum
huiusmodi Satane
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1077va ; facsim., p. 314a} [Rusch, f. 1077va ] TRADERE  SATANE. Hanc potestatem dicitur habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet, quousque penitentiam profitens a malo desisteret. Vel  TRADERE  SATANE est ab Ecclesia expellere admonitionem ab illo suspendere, liberum illi facere ire in interitum carnis, id est facere secundum hoc quod expetit caro eius in interitum illum ducens. Non autem hoc amaritudine odii, sed ea intentione ut repulsio hec ad revocandum illum valeat in die Domini, id est si quando illius cor visitet Dominus, si quando illi Dominus luceat in corde.
in interitu carnis,
interl.| ut corporaliter vexet eum diabolus et sic ille resipiscat

interitu] interitum Weber
ut spiritus
interl.| communis Ecclesie
salvus sit in die
interl.| iudicii
marg.| UT SPIRITUS  SALVUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sic Apostolus non crudeliter sed amabiliter Satane tradit, sicut Moyses in cultores idolorum paucos quidem iudicavit in presens terrens in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni, quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur, unde hoc exemplum Elie non reprehendit Christus in discipulis suis, sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non prebuerunt. Sic et Petrus in Anania et uxore eius vindicasse legitur. Vel tradit ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis non amissus in die iudicii.

Act. 5, 1-11.
Domini Iesu.
Numérotation du verset 1Cor. 5,6 
Non
interl.| quasi : talis fornicatio inter vos
interl.| quia inter vos est talis
interl.| etsi in aliis boni non
bona gloriatio vestra.
interl.| quia hec omnia bona prepedit
Nescitis quia modicum fermentum
interl.| consensus huius peccati vel iste unus fornicator alios exemplo
totam massam corrumpit ?
interl.| omnes contaminat qui cum possint arguere dissimulant
interl.| quia corrumpit ergo
marg.| TOTAM  MASSAM. Participes erant dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet quem scit reum abiicere vel probare non valet, immunis est. Et iudicis non est sine accusatore damnare ut nec Christus Iudam abiecit.
Numérotation du verset 1Cor. 5,7 
Expurgate vetus fermentum
interl.| eiiciendo illum qui corrumpit qui est membrum veteris hominis et acidus
ut sitis
interl.| id est perseveretis
nova conspersio
interl.| innovati virtutibus sine corruptione peccati
marg.| CONSPERSIO. Est farina per aquam coglutinata sine fermento idem azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti azymi. Zima grece, 'fermentum' latine.

conspersio] consparsio Weber
sicut estis azymi.
interl.| facti in baptismo
Etenim
interl.| ideo puri
Pascha nostrum
marg.| PASCHA. Non sicut quidam estimant grecum nomen est sed hebreum. Opportunissime tamen occcurrit in hoc nomine quedam utrarum quam linguarum cogruentia. Quia enim pati grece paschin dicitur, ideo Pascha passio putatur esse. In hebrea vero lingua Pascha 'transitus' dicitur, quia tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Egypto fugientes mare Rubrum transierunt. Nunc vero figura illa prophetica completa est, cum sicut ovis ad immolandum ductus est Christus, cuius sanguine illinitis postibus nostris, id est frontibus crucis signo signatis, a perditione huius seculi tamquam a captivitate egyptiaca liberamur et saluberrimum transitum agimus, cum a diabolo transimus ad Christum.
marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Pascha immolatio est, non transitus sicut quibusdam videtur. Prius enim Pascha et sic transitus, quia ante exemplum est salvatoris et sic salus.

Cf. Ex. 14, 29.
Cf. Is. 53, 7.
Cf. Ex. 12, 23.
immolatus est
interl.| per quem transire habemus de hoc mundo ad promissam patriam
Christus.
interl.| quem edere debemus
Numérotation du verset 1Cor. 5,8 
Itaque epulemur
interl.| quia aliter non transiremus
non in fermento veteri,
interl.| corruptione veteri
neque
interl.| per partes
in fermento malitie
interl.| in alium
et nequitie,
interl.| in se
sed in azymis
interl.| in sinceritate a vitiis et in veritate bonorum operum que per azymos signantur
sinceritatis
interl.| a vitiis
marg.| SINCERITATIS. Nove vite et veritatis sine omni fraude ut sinceritas mundam {t. 4 : Erfurt, f. 1077vb ; facsim., p. 314b} [Rusch, f. 1077vb ] vitam faciat et veritas omnem fraudem excludat.
et veritatis.
interl.| bonorum operum
Numérotation du verset 1Cor. 5,9 
Scripsi vobis in epistola :
interl.| modo moneo vos ab hoc purgare, sed et sine hac admonitione debueratis, quia iam in alia epistola scripsi

[Cf. Petrus Lombardus, Collectanea in omnes Pauli epistolas (1Cor. 5, 9), PL 191, 1574 : « Quasi dicat: Moneo vos ab hoc purgare, et sine hac admonitione debueratis facere, quia jam in alia epistola, scripsi vobis, hoc scilicet: Non commisceamini fornicariis ».]
ne commisceamini fornicariis,
Numérotation du verset 1Cor. 5,10 
non utique
interl.| sic prius isti intellexerant
fornicariis huius mundi
interl.| id est gentilibus
aut avaris,
interl.| hec etiam in illa epistola prohibuerat qua et modo debent observare
aut rapacibus, aut idolis servientibus,
interl.| sed non a gentilibus
alioquin debueratis de hoc mundo exisse.
interl.| si precepissem gentilibus non commisceri, necesse esset de mundana conversatione vos exire cum ubique tales
marg.| Vel alioquin id est si commisceamini melius esset vobis mori.
marg.| ALIOQUIN  DEBUERATIS. Non possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium, unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat .

Cf. Mc. 2, 15-17.

Codd. : Tr880, f. 58vb ; Rusch
Codd. : Tr880, f. 58va (sine lem.); Rusch
Non] Nec Tr880 comedebat] om. Tr880
Numérotation du verset 1Cor. 5,99911 
Nunc autem scripsi vobis
interl.| quia non de illis, ergo nunc, id est in hoc presenti, apparet quod10  11 
marg.| NUNC  AUTEM. Tunc scripsi vobis12  et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo.13 

11  Codd. : Tr880, f. 58v; Rusch
13  Codd. : Tr880, f. 58vb (sine lem.); Rusch
10  id est... quod] apparet Tr880 12  vobis] om. Tr880
non commisceri.
interl.| fornicariis
interl.| hoc modo
interl.| etsi non sit14 
marg.| NOMINATUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. DE PENITIENTIA. [b] Eam nominationem voluit intelligi que fit15  in quemquam, cum sententia16  ordine iudiciario atque integritate profertur17  . Nam si18  nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sepe falso in quoquam crimine19  nominantur. [a] Quibus verbis ostendit satis non temere et quomodolibet20  , sed per iudicium auferendos esse malos ab Ecclesie communione. Aut si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens eos quos fugere videtur, vincat ad gehennam.21 
marg.| Vel qui frater est nominatur id est publicatur  fornicator etc.

Fons : Augustinus Hipponensis, Sermo 351, PL 39, 1546-1547 : «  [a] Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per iudicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: ut si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque evitando, ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, velut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum (Mt. 3, 12); velut intra illa retia*, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est** in fine saeculi, aequo animo tolerentur (Mt. 13, 47-50). Non enim contrarium est huic loco id quod alio loco dicit Apostolus: Tu quis es qui judicas alienum servum ? Suo domino stat, aut cadit (Rm. 14, 4). Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio: sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. [b] Alioquin illud cur dixit, Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, et caetera; nisi quia eam nominationem intelligi voluit quae fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominantur**** ». >> Florus Lugdunensis , Expositio in epistolas beati Pauli, ms. Troyes, BM, 96, f. 109vb-110ra (ut ref. Jérémy Delmulle, Revue d’études augustiniennes et patristiques, 62 (2016), p. 490 § 147, transcription MM2017)  *vinciat] vincat Florus Glos. | **velut intra] vel infra Florus | *** id] hoc Florus |**** nominatur] – nantur Florus >> Liber Pancrisis, L89, 9-13, éd. O. Lottin, Psychologie et morale, t. 5, Gembloux, 1959, p. 77-78 : « Quod ille solus habendus sit excommunicatus qui iudiciali ordine personaliter reus nominatur, Apostolus ad Corinthios :"Scripsi [...] sumere". [a] Quibus verbis, ut ait Augustinus in libro penitentie, ostendit non temere et quolibet modo [quomodolibet B G], sed per iudicium auferendos esse malos a communione Ecclesie: aut si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse vitando malos, ab Ecclesia ipse discedat et, eos quos fugere videtur, ad gehennam precedat. Ad hoc enim nobis in Scripturis sunt exempla proposita, velut in messe ut palea sufferatur usque ad ventilabrum, vel intra retia ut pisces mali cum bonis usque ad segregationem que futura est in littore scilicet in fine seculi, equo animo tolerentur. Non enim contrarium est huic loco id quod alibi dicit : ‘Tu quis es qui iudicas alienum servum ? Suo domino stat aut cadit’ [Rm. 14, 4]. Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extra ordinarium usurpato iudicio: sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesie, ultro confessum, vel accusatum atque convictum. [b] Alioquin cum illud dixit : Si quis fornicator nominatur aut idolis serviens nisi quia eam nominationem intelligi voluit que fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque ecclesiastica integritate proferunt. Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sepe falso crimine [+ et iniquo quidem examine P] nominantur ». Cf. C. Giraud, «Anselme de Laon († 1117) et les Pères. De l’intentio Patris à l’intentio magistri», in : Les réceptions des Pères de l’Église au Moyen Âge : le devenir de la tradition ecclésiale. Actes du Congrès du Centre Sèvres – Facultés jésuites de Paris (11-14 juin 2008), éd. Rainer Berndt et Michel Fédou, Münster, Aschendorff, 2013 (Archa Verbi. Subsidia ; 10), 1200, p. 635-656, p. 638. >> Cf. Gratianus, 2, 2, 1, 18, § 1-2, Friedberg, p. 446-447 : «  [a] Quibus uerbis satis ostendit, non temere aut* quomodolibet, sed per iudicium auferendos esse malos ab ecclesiae communione, ut, si per iudicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne peruerse malos euitando ab ecclesia ipse discedens, eos, quos fugere uidetur, uinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis in scripturis sunt exempla proposita, uelud in messe ut palea sufferatur usque ad ultimum uentilabrum, uel intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, que futura est in litore, id est in fine seculi, equo animo tollerentur. §. 2. Non enim est contrarium huic loco illud, quod dicit Apostolus:"Tu, quis es, qui iudicas seruum alienum? suo domino stat aut cadit". Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis uel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem ecclesiae, siue ultro confessum, siue accusatum atque conuictum. [b] Alioquin illud cur dixit:"Si quis frater nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens etc." nisi quia eam nominationem uult intelligi, que fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi innocentes dampnandi sunt, quia sepe falso in quoquam crimina nominantur ». >> Petrus Lombardus, Collectanea in omnes Pauli epistolas (1Cor. 7, 11), PL 191, 1575CD : « Si quis frater nominatur. [Ambrosius] Per hoc enim quod ait frater, ostendit quod cum infideli [1575C] et gentili non prohibuit cibum sumere. Qui etiam alibi ait: Si quis vocat vos ex infidelibus ad coenam, et vultis ire, omne quod appositum fuerit manducate (1Cor. 10). [a] Dicendo autem nominatur, ostendit non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendos malos esse ab Ecclesiae communione, et si per iudicium auferre non possunt, tolerentur potius. Nos enim a communione quemque prohibere non possumus, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo judicio vel ecclesiastico, vel saeculari nominatum atque convictum. Hoc igitur dicendo noluit hominem ab homine judicari, ex arbitrio suspicionis, vel etiam extra ordinarium usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum [1575D] et convictum. [b] [Ambrosius] Eam igitur nominationem hic intelligi voluit Apostolus, quae fit in quemque cum sententia ordine iudiciario, atque integritate profertur. Nam si nominatio quaelibet sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimina nominantur ». [MM2017]

14  Codd. : Tr880, f. 58v; Rusch
21  Codd. : Tr880, f. 58v (sine lem.) ; Rusch {MM2017}
15  fit Tr880] om. Rusch | 16  sententia Tr880] + et Rusch | 17  profertur Rusch] postfertur Tr880 | 18  si Tr880] + quelibet Rusch | 19  crimine Tr880] crimina Rusch | 20  quomodolibet] quolibet modo Rusch |
inter vos22  est
marg.| in his omnibus notat eos23 

23  Codd. : Tr880, f. 58v marg.; Rusch

22  inter vos] om. Weber
fornicator
interl.| nominabilis
aut avarus aut idolis serviens aut maledicus
interl.| id est detractor24 

24  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
aut ebriosus
interl.| usu25 

25  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
aut rapax cum eiusmodi
interl.| et aliis similibus26 

26  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch {MM2017}
nec cibum sumere.
interl.| nedum orare27 
marg.| nec cibum sumere ut erubescens corrigatur.28 

27  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
28  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 5,12 
Quid enim mihi de his
interl.| de his dico29 

29  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch {MM2017}
qui foris sunt
interl.| extra Ecclesiam30 

30  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch {MM2017}
iudicare ?
interl.| his est blandiendum31 
interl.| nichil32 
interl.| sed33 

31  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch | est Tr880] om. Rusch
32  Codd. : Tr880, f. 58v ; om. Rusch }
33  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch
Nonne de his
interl.| in his putredo resecanda
qui intus sunt vos iudicatis ?
interl.| nomine et professione
interl.| sed34 

34  Codd. : Tr880, f. 58v ; Rusch {MM2017}
Numérotation du verset 1Cor. 5,13 
Nam eos qui foris sunt Deus iudicabit.
interl.| non nobis commisit
interl.| et quia iubeo non commisceri talibus ideo
Auferte malum
interl.| hominem
marg.| MALUM. Id est fornicatorem illum, quod sic intelligi greca dictio cogit, vel consensum.
ex vobis
interl.| qui inde inquinamini
ipsis.
interl.| idem facti




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Cor. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber61.xml&chapitre=61_5)