initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<61. *Epistola prima Pauli ad Corinthios*>

<61.1> Prologus in epistolam ad Corinthios incipit.

prol.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1073vb ; facsim., p. 306b} [Rusch, f. 1073vb ] Epistola prima ad Corinthios multas causas diversasque complectitur, quarum partem relatione fratrum cognovit Apostolus. Partim ipsorum Corinthiorum sunt litteris indicate. Nonnullas vero pro officii sui cura, aut ordinat, aut emendat et variis curationibus medetur, diversa infirmitate languentibus. Nam apud eos prumum curatur dissensionis vitium, quod multi pseudo apostolorum intulerunt unitatem scindentes Ecclesie, ut proprii nominis facerent sectatores, quod his exprobrat verbis Apostolus : « Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, ego autem Christi ». Et ob hoc quidem horum se dicit facere nominum mentionem, ut multo magis erubescant id se facere sub falsorum apostolorum nominibus, quod etiam si sub Pauli et Petri fieret nomine, displiceret. Secunda causa eius inducitur, qui paterne oblitus reverentie uxorem sibi non eubuit facere de noverca. Quod facinus licet fornicationem appellaverit Apostolus, tamen ita condemnavit ut in ultionem facti auctorem talis operis diabolo iudicaverit deputandum imposita iudiciorum et litium tertia questione. Quarto loco matrimoniorum iura tractantur his. Quinto loco virginitatis consilium velut e vicino coniungitur. Sexto loco de escarum licentia disputatur. Septimo atque octavo loco de attondendo viris et mulieribus velando capite, ac sacramentorum communione precipitur. Nono loco emulatio que diversitate donorum spiritalium nascebatur, sub {t. 4 : Erfurt, f. 1074ra ; facsim., p. 307a} [Rusch, f. 1074ra ] exemplo membrorum et corporis castigatur. Decimo resurrectionis spes multis et argumentis et rationibus approbatur. Ultimo colligendis ad necessitatem sanctorum nomine caritatis cura, vel edificatio cultui imponitur. Interferuntur his pauca que aut - ut quibusdam videtur - pendent ex superioribus, aut habent licet proprias, tamen parvulas actiones.

a 1Cor. 1, 5.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Cor. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber61.xml&chapitre=61_Prol.1)