initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<61. *Epistola prima Pauli ad Corinthios*>

<61.2> Argumentum incipit

prol.| Corintii sunt Achaici et similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophie verbosa eloquentia alii secta legis iudaice inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et evangelicam sapientiam scribens eis ab Epheso per Timotheum discipulum suum.
marg.| Corinthii sunt Achaici hi ab ipso apostolo Paulo conversi sunt, qui precepto Domini admonitus resedit apud Corinthios per annum unum et menses sex, docens inter eos verbum Dei, sed post per pseudo multifarie subversi ut de baptistis se iactarent unitatem Ecclesie scindentes et sacramentorum virtutem et usum ex ministrorum meritis iudicarent vel contempto apostolo de sapientibus seculi. Sunt et alia capitula in suis locis notanda. De huiusmodi scribit eis Apostolus a schismatibus illos revocans ad unitatem.||
prol.|
marg.| Huic epistole sicut et aliis salutationem prescribit et nomen suum quod suum celebre erat omnibus gentibus preponit ut magistri nomine audito acquiescant correctioni, et quia eis viluerat apponit dignitatis nomen ut est Apostolus et non humilitatis ut servus.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Cor. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber61.xml&chapitre=61_Prol.2)