initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Cor. 1,1 
{t. 4 : Erfurt, f. 1089rb ; facsim., p. 337b} [Rusch, f. 1089rb ] Paulus, apostolus Iesu Christi per voluntatem
interl.|  non usurpative
marg.|  PAULUS  APOSTOLUS etc. Salutationem primo more solito premittit. Inde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit loquens perfectis, post ad passionis tolerantiam sui exemplo invitat, postea pseudo apostolos deprimendo redarguit detegens versutias eorum. Et se multis modis commendat. Tandem moralis admonitio cum interatione benedictionis subditur. Salutationem igitur premittens contra pseudo superbiam Paulum. Et contra cordis presumptionem Apostolum se nominat dicens :  PAULUS etc.
Dei,
interl.|  non hominum
et Timotheus frater,
interl.|  qui ivit cum Prima epistola ad Corinthios et omnia renuntiavit apostolo qua fiebant apud illos
Ecclesie Dei que est Corinthi cum
interl.|  et
sanctis omnibus
interl.|  Spiritus sancti gratia renatis
interl.|  presbyteris
qui sunt in universa Achaia,
interl.|  cuius metropolis est Corinthus
Numérotation du verset 2Cor. 1,2 
gratia vobis
interl.|  ecce salutatio
et pax
interl.|  tranquilitas mentis
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
interl.|  sine quo Pater nihil dat
Numérotation du verset 2Cor. 1,3 
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
interl.|  etsi in se gloria eius non potest augeri nec minui, in suis sit exaltatus in quibus per cognitionem et ipsorum profectum dicitur exaltari
Pater misericordiarum,
interl.|  nobis qui filii Christi sumus
et Deus totius consolationis,
interl.|  non minus est tribulatione solacium
marg.|  BENEDICTUS. Primum perfectis loquitur de tribulatione proponens se exemplum patientie et   consolationis a Deo accepte, ducens laudi quod alii ignominie.   Deus  : creator omnium,   pater Christi per quem est et nobis pater misericordiarum, paterne dans veniam peccatorum et bona opera et in tribulatione constantiam, et  DEUS, dator totius perfecte   consolationis , quantam decet dare Deum his qui pro Christo patiuntur. Quod   Deus consolationis , ex hoc patet quod consolatur.
Numérotation du verset 2Cor. 1,4 
qui consolatur nos
interl.|  ministros
in omni tribulatione nostra,
interl.|  anime et corporis
ut possimus
interl.|  a Deo consolatur
et ipsi
interl.|  desolati, id est humano auxilio destituti
consolari
interl.|  per exemplum consolationis nostre
eos qui in omni
interl.|  id est qualibet
pressura sunt, per exhortationem
interl.|  per talem consolationem que hortatur nos ad graviora
qua exhortamur et ipsi
interl.|  nos
marg.|   Qua exhortamur , id est quam Deus ad hoc dedit, non solum ut consolaretur nos sed etiam exhoraretur, et ita nostra consolatio valet etiam ad alios exhortari, ut vere possimus consolari.
a Deo.
interl.|  ut vere possimus consolari
Numérotation du verset 2Cor. 1,5 
Quoniam sicut abundant passiones Christi
interl.|  que pro Christo, id est Christi nomine, inferuntur vel quas ad similitudinem Christi patimur
in nobis,
interl.|  in nobis qui sumus earum locus
ita
interl.|  non minus
et per Christum abundat consolatio nostra.
interl.|  cum vel hic liberamur vel pietatem paternam in flagellis intelligimus, quia flagellat omnem filium quem recipit
Numérotation du verset 2Cor. 1,6 
Sive autem tribulamur
interl.|  sed hoc totum pro vobis
pro vestra exhortatione
interl.|  quia nostro exemplo monet vos Deus pati unde salus eterna vobis
et salute,
marg.|  PRO  VESTRA  EXHORTATIONE  ET  SALUTE. In amaris salus et premium promittitur.
sive consolamur
interl.|  spe premii
pro vestra consolatione
interl.|  ut similem speretis
interl.|  quia nostro exemplo monet vos Deus pati sub spe premii ut sic levius feratis

sive...consolatione] om. Weber
sive exhortamur
interl.|  ad graviora vel finitis malis vel virtute patientie data nobis
pro vestra exhortatione
interl.|  ut ad maiora animemini et salutem speretis
et salute,
interl.|  pro salute dico
que operatur tolerantia
interl.|  salus operatur, id est intendit operari in vobis, id est nos intendimus quod operetur in vobis tolerantiam

operatur] + in Weber
earundem passionum
interl.|  quasi debetis exemplo nostri eadem pati que ET NOS PATIMUR
quas et nos patimur,
Numérotation du verset 2Cor. 1,7 
ut spes nostra
interl.|  a Deo operatur
interl.|  quia speramus vos passuros

ut] et Weber
firma pro vobis,
interl.|  patimur dico
interl.|  ad vestram utilitatem
scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis
interl.|  quia equa gloria labori vestro retribuetur
interl.|  in futuro
et consolationis.
interl.|  eterne
Numérotation du verset 2Cor. 1,8 
volumus ignorare vos, fratres,
interl.|  quia vobis scire proficiet
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1089va ; facsim., p. 338a} [Rusch, f. 1089va ] NON  ENIM  VOLUMUS etc. Ne Corinthii deficerent patientes tribulationes ab infidelibus, Apostolus dat eis in exemplum seipsum, ut sicut ipse corroborentur in suis tribulationibus.
de tribulatione nostra
interl.|  pseudo de sua gloria gloriantur nos vero de tribulatione
que facta est in Asia, quoniam
interl.|  quid de ea, hoc scilicet
supra modum
interl.|  precedentium tribulationum
gravati sumus
interl.|  pondere passionum
interl.|  et
supra virtutem,
interl.|  humanam
ita ut
interl.|  adeo
tederet nos
interl.|  nos qui de malis solemus gaudere
etiam vivere.
interl.|  non solum loqui et cetera facere
Numérotation du verset 2Cor. 1,9 
Sed ipsi
marg.|  IPSI. Non solum alii de nobis sed et in nobis, quia natura nostra nihil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam iniquitatis significat insurrexisse contra fidei predicatores, ut mortem contra oculos haberent. Sic enim afflicti fuerant ut desperarent de presenti vita.
in nobis ipsis
interl.|  non solum tedebat vivere sed etiam
responsum mortis habuimus,
interl.|  certitudinem omnimodam dissolutionis
ut non simus fidentes
interl.|  ideo Deus tantum permisit eos affligi
in nobis
interl.|  » Maledictus enim qui confidit in homine »

Ier. 17, 5.
sed in Deo
interl.|  in quo secure quia ipse est
qui suscitat mortuos,
interl.|  cui simile est quod me de illis predictis liberavit. Unde subdit : Qui de tantis etc.
Numérotation du verset 2Cor. 1,10 
qui de tantis periculis eripuit nos,
interl.|  ad salutem reduxit
et eruit
marg.|  ET  ERUIT. Quia Deus perfidia sua non negat suis in necessitate positis.

eruit] eruet Weber
in quem speramus
interl.|  tendentes mentis desiderio
quoniam
interl.|  in posterum
et adhuc
marg.|  ET  ADHUC. Ut ex personis multarum specierum ad Deum propter predicationem erorum conversis gratie agantur Deo pro predicatione eorum per multos habentes eam donationem fidei que in ipsis est. Personas multarum facierum dicit infantes pueros et ceteras etates pro utriusque sexus condicione.
eripiet,
interl.|  quotidie
Numérotation du verset 2Cor. 1,11 
adiuvantibus
interl.|  non solum nobis et aliis sed et

adiuvantibus] + et Weber
vobis in oratione
interl.|  vel <oratio>nibus
pro nobis,
interl.|  facta vel ceteris
interl.|  ita orationes vestre iuvabunt nos ut per multos
ut ex multarum personis facierum
interl.|  id est a personis diversarum etatum
marg.|  EX  MULTARUM  PERSONIS  FACIERUM. Alia translatio : ut in multorum facie eius que in nobis etc. Que littera sic legitur. Quasi : orationes vestre sic iuvabunt nos, ut per multos gratie agantur Deo pro nobis. Gratie dico eius donationis que est in nobis hec non mutantur agantur dico in multorum facie.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est inter multos et coram multis, hoc ideo quia gratia Dei consolatur apostolos causa multorum, id est omnium credentium quorum causa et pressure eis ingerebantur. Et ideo illi omnes credentes gratias Deo referant pro liberatione.

facierum] om. Weber multarum] multis Weber
eius que in nobis
interl.|  vel vobis
est donationis,
interl.|  liberationis et ceterorum bonorum
marg.|  DONATIONIS. Procedentis ex personis, id est honestis viris ut vobis et aliis multarum facierum, id est discretionum vel discretorum meritorum, et diversarum virtutum ut facies Iob fuit patientia, David humilitas, Moysi mansuetudo.
per multos gratie agantur pro nobis.
interl.|  fideles
interl.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ideo non diffido de auxilio Dei, quia pura est conscientia ab omni simulatione
marg.|  PER  MULTOS. Exponit quod supra dixerat a personis multarum facierum.
Numérotation du verset 2Cor. 1,12 
Nam gloria nostra hec est :
interl.|  hoc unde gloriamur
marg.|  NAM  GLORIA  NOSTRA  HEC  EST. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis. Vel ideo orationes vestre poterunt nos iuvare, quia hoc unde gloriamur tam honestum est.
testimonium conscientie nostre
marg.|  TESTIMONIUM  CONSCIENTIE. Sunt bona opera que testantur exterius quid sit in conscientia.
marg.|   Testimonium conscientie , id est conscientia non remordens sed testificans   quod in sinceritate etc.
quod in simplicitate
interl.|  non aliud in ore et aliud in corde habentes
et sinceritate
interl.|  sinceram veritatem de Deo non etiam legis observantias predicantes
Dei,
interl.|  quia a Deo est hec gloria conscientie simplicitas et sinceritas
marg.|  DEI. Sicut impiis est magna pena conscientia, ita piis gaudium non quasi inde superbe gloriantibus sed Deo totum dantibus. Ideo recte non ait : gloria nostra est testimonium {t. 4 : Erfurt, f. 1089vb ; facsim., p. 338b} [Rusch, f. 1089vb ] aliene malitie vil minoris gratie, sed conscientie nostre. Que quia occulta est non est subiecta alieno iudicio, et ideo nullus presumat contra eam vel cogitare vel proferre sententiam.
et non in sapientia carnali,
marg.|  NON  IN  CARNALI  SAPIENTIA . Que est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra predicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam predicationem arguit.
sic Rusch
sed in gratia Dei conversati sumus
interl.|  id est secundum quod Spiritus gratis mihi indicavit
in hoc mundo,
interl.|  ubi tot mala

hoc] om. Weber
abundantius autem
interl.|  simpliciter conversati sumus
ad vos.
interl.|  erga vos
interl.|  quibus cessimus de iure nostro quia cum ab aliis acceperit ab his noluit
Numérotation du verset 2Cor. 1,13 
interl.|  ABUNDANTIUS AD VOS, quia nec in prima epistola exigi aliquid, nec in hac
quam que legistis
interl.|  in prima epistola
et cognoscitis.
interl.|  in experientia operum
Spero autem
marg.|  SPERO. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Proficere illos sperat, quia ceperant meliores effici cognito apostoli affectu circa se et gloriabantur in eo.
quod usque in finem
interl.|  et sicut hucusque de me cognovistis ita deinceps cognoscetis
cognoscetis,
interl.|  me in eodem
Numérotation du verset 2Cor. 1,14 
sicut et cognovistis nos ex parte
interl.|  non ex toto, quia et si scitis quod abstinui, non tamen scitis quanta discretione hoc feci
quia gloria vestra sumus,
marg.|  QUIA  GLORIA  VESTRA. Cognoscetis   quia gloria , id est per nos consequi gloriam eternam debetis, et nos per vos bene instructos, quod non esset si cum offendiculo a vobis acciperem.
sicut et vos nostra
interl.|  que gloria erit
in die Domini nostri Iesu Christi.
interl.|  adventus id est tempore iudicii
interl.|  cum omnia aperta erunt
Numérotation du verset 2Cor. 1,15 
Et hac confidentia
interl.|  iam quidam vestrum correcti sunt
interl.|  vel abundantius ad vos servavi simplicitatem, et in hoc confisus, vel in hoc quod speramus per alterutrum glorificari
marg.|  HAC  CONFIDENTIA. Quia vita munda vel emendata quorumdam erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, propter alios est qui modo se purgent.
volui10  prius venire ad vos,
interl.|  quam irem in Macedoniam
marg.|  VOLUI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prius quia in priori epistola promiserat se venturum, et non venerat et ideo mendax et levis videbatur quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est iudicandus mendax qui dicit falsum quod putat verum, quia quantum in se est non fallit ipse sed fallitur. E contra mentitur ille qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum voluntate mentitur.

10  volui Weber ] corr. , nolui Rusch
ut secundam haberetis
interl.|  per meam presentiam
gratiam11  ,
interl.|  confirmationem que post fidem vel qui prius fidem habueratis

11  haberetis gratiam] inv. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 1,16 
et per vos
interl.|  vestro ductu
transire12  Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos
interl.|  ut multipliciter vos confirmarem

12  transire] + in Weber
et a vobis deduci in Iudeam.
interl.|  ut eleemosynam ferrem sanctis qui ibi erant
Numérotation du verset 2Cor. 1,17 
Cum ergo hoc13 
interl.|  ad hoc ergo venire volui et non veni

13  ergo hoc] inv. Weber
voluissem
interl.|  et non feci
numquid levitate usus sum ?
interl.|  ut quod ratione non proposui sed impetu animi eadem levitate dimisi
Aut que cogito
interl.|  ut pro carnali commodo proposuerim et quia non erat dimiserim
secundum carnem cogito
interl.|  facienda vel dimittenda
ut sit apud me est et non ?
interl.|  ut per has causas sit apud me, id est in intentione mea affirmatio et negatio de eodem
marg.|  UT  SIT  APUD  ME  EST  ET  NON, id est ut preponam voluntatem utilitati. Quasi : non sic, quia utilitas preponenda est voluntati et sic feci.
Numérotation du verset 2Cor. 1,18 
Fidelis autem Deus,
interl.|  FIDELIS AUTEM DEUS. In hoc non sum mentiri credendus, quia in nullo alio sum vobis mentitus. Et hoc credi potest, quia Deus est fidelis qui promisit doctores veritatis. Vel Deus verax est mihi in hoc testis, et hoc est videtur apud me esse est et non, sed Deus est fidelis in promissis quia in illo toto nostro sermone qui fuit apud vos non est est et non, id est mendacium. In nostro sermone non fuit est et non, quia in illo Dei Filio id est in eius predicatione qui Dei Filius est predicatus per nos, non fuit est et non sed est, id est affirmatio veritatis tantum fuit in illo. Quod si mendaces essemus et ipse, quia quod docuit tantum predicamus. Verax est Dei Filius, quia promissiones Dei in illo, id est per illum sunt, est. Vel etiam, id est veritas et completio quia in illo complete et {t. 4 : Erfurt, f. 1090ra ; facsim., p. 339a} [Rusch, f. 1090ra ] exhibite sunt. Et non est credendum quod mendax sit per quem Pater verax apparuit. Et quia promissiones Dei per Christum sunt implete, ideo nos per ipsum dicimus Deo amen, id est veracem esse. Et quod Christus et Deus sunt veraces est. Ad gloriam nostram, quia per hoc probamur vera predicare. Nostram dico, non tantum nobis tribuo, sed Deo quia qui confirmat est Deus.
quia sermo noster qui fit apud vos, non est in illo est et non.
interl.|  id est mendacium ut in pseudo
interl.|  id est non aliud egi quam scivi agendum, quia utilitas proponenda est voluntati
Numérotation du verset 2Cor. 1,19 
Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos predicatus est
interl.|  id est in eius predicatione qui Dei Filius Iesus Christus est
per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo14  est et non,
interl.|  id est mendacium

14  in illo] om. Weber
sed est in illo fuit.
interl.|  numquam aliud voluit quam quod utile est
interl.|  verax est Dei Filius et vere quia
Numérotation du verset 2Cor. 1,20 
Quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est,
interl.|  vel secundum aliam litteram veritas et completio
ideo
interl.|  vel etiam'
et per ipsum amen Deo {t. 4 : Erfurt, f. 1090ra ; facsim., p. 339a} [Rusch, f. 1090ra ] dicimus15  ad gloriam nostram.
interl.|  per quos manifestatur hoc

15  dicimus] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 1,21 
Qui autem confirmat
interl.|  in vera predicatione
nos
interl.|  Iudeos
vobiscum
interl.|  quia et gentes cum Iudeis confirmate sunt
in Christo16 
interl.|  in vera predicatione Christi
marg.|  VOBISCUM  IN  CHRISTO. Tunc si vos estis firmi in Christo, magis constat de nobis per quos vos confirmati estis.

16  Christo] Christum Weber
et qui unxit nos
interl.|  in reges et sacerdotes per Spiritum in baptismo, unde Petrus :"Nos sumus genus electum regale sacerdotium"

Cf. 1Pt. 2, 9 : « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum ».
Deus,
interl.|  est
Numérotation du verset 2Cor. 1,22 
et qui signavit nos
interl.|  in libro vite scripsit vel discrevit ab aliis signo crucis
et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
interl.|  Spiritum sanctum in arram, vel dona sunt pignus quod Spiritus est in eis
Numérotation du verset 2Cor. 1,23 
Ego autem testem Deum invoco
interl.|  aperit quare non venit ad eos sicut dixit
interl.|  ne putent se contemptos
marg.|  EGO  AUTEM. Pro levitate vel terreno commodo non dimisi sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur.
in animam meam,
interl.|  non solum contra corpus sed etiam contra
interl.|  si mentior
quod parcens vobis non veni
interl.|  ne contristaret multos
interl.|  ne eo asperiore incorrecti, verterentur in seditionem, vult ergo prius mitigare
ultra Corinthum,
interl.|  primam vicem postquam a vobis discessi
interl.|  ideo dico PARCENS
Numérotation du verset 2Cor. 1,24 
non quia dominamur
interl.|  non quia dominium et coactionem patiatur fides
marg.|  NON  QUIA  DOMINAMUR. Ne indignarentur quasi de dominio eo quod dixerat parcens vobis non veni subdit :  NON  QUIA  DOMINAMUR etc.
fidei vestre,
interl.|  que voluntatis est non necessitatis
sed adiutores sumus
interl.|  si vultis cooperari
gaudii vestri.
interl.|  eterni vel quia gaudebunt emendati
Nam fide stetistis.
interl.|  que per dilectionem operatur non dominio




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_1)