initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Cor. 10,1 
interl.| non alios qui pseudo mihi presertis||
marg.| IPSE  AUTEM  EGO  PAULUS. Incipit de incorrectis qui pseudo sequebantur et eum ferocem putabant, quasi : correctos ad eleemosynas invito. Vos autem alios obsecro ego Paulus vere humilis non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis   obsecro {t. 4 : Erfurt, f. 1095rb ; facsim., p. 349b} [Rusch, f. 1095rb ] dico etc.||
per mansuetudinem et modestiam Christi,
interl.| si vultis ut sim levis sicut Christus||
qui in facie
interl.| exterius||
quidem
interl.| ut dicitis||
humilis sum inter vos
interl.| dum presens||

sum] om. Weber
absens autem confido in vobis.
interl.| quasi dum non timeo aspere vos redarguens||
Numérotation du verset 2Cor. 10,2 
Rogo
interl.| non solum obsecro sed etiam rogo||
autem ne presens
interl.| cum venero||
audeam
interl.| audacter puniam||
per eam confidentiam
interl.| quantum putor absens confidere tantum presens faciam in re||
qua existimo audere in quosdam
interl.| incorrectos||
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem
interl.| more carnalium||
ambulemus.
Numérotation du verset 2Cor. 10,3 
In carne enim ambulantes
interl.| in carne, id est licet in carne degentes que fragilis||
non secundum carnem militamus.
marg.| NON  SECUNDUM  CARNEM. Non enim militiam a Deo vobis datam exercemus secundum carnem, id est pro terreno commodo, hoc est quod dicit :   in carne enim .||
Numérotation du verset 2Cor. 10,4 
Nam arma
interl.| non secundum carnem||
militie nostre
interl.| virtutes miracula per que in predicatione militamus||
non carnalia,
interl.| debilitate||
sed potentia Deo
interl.| per Deum||
ad destructionem munitionum,
interl.| philosophorum hereticorum||
marg.| AD  DESTRUCTIONEM  MUNITIONUM. Ut destruant consilia diversis calliditatibus munita hominum seu demonum.||
marg.| MUNITIONUM. Munitiones sunt corda infidelium, que diabolus obtinet et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hec devincendum valent arma militie Apostoli, et ostendit munitionis illius partes scilicet consilia.||
consilia
interl.| munitas rationes||
destruentes,
interl.| militamus non secundum carnem nam||
interl.| possunt destruere, nam destruimus||
Numérotation du verset 2Cor. 10,5 
et omnem altitudinem extollentem se
interl.| profunditatem intellectus tam legisperitorum quam philosophorum vel impiorum||
adversus
interl.| dum impugnant partum virginis et huiusmodi||
scientiam Dei,
interl.| que de Deo est||
et in captivitatem redigentes
interl.| captivos ducimus usque in obsequium Christi||
omnem intellectum
interl.| omnes superbe intelligentes||
in obsequium Christi.
interl.| ut fidei Christi cui ante repugnaverant humiliter obediant||
Numérotation du verset 2Cor. 10,6 
Et
interl.| etiam||
in promptu habentes
interl.| secundum vitam et postestatem||
marg.| ET  IN  PROMPTU  HABENTES. Quia nihil nos remordet quo minus audeamus.||
ulcisci omnem inobedientiam,
interl.| quod non pseudo qui pro carnalibus predicant et vitia palpant et sibi conscii sunt||
interl.| quod faciemus||
cum impleta fuerit vestra obedientia.
interl.| postquam cognovero ex dilectione obedientes, tunc vere puniam inobedientes||
marg.| ULCISCI  OMNEM  INOBEDIENTIAM  CUM. Tunc enim vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruens, quando illos qui resistunt perducit ad fidem. Et hec est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur damnetur.||
Numérotation du verset 2Cor. 10,7 
Que secundum faciem
interl.| nos veri apostoli tales sumus quales supra ostendi : Que autem secundum faciem etc.||
marg.| QUE  SECUNDUM  FACIEM. Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo. Quasi : etsi vobis non sufficit que dixi, quare me potius quam pseudo sequamini ? Videte hec alia que secundum faciem, id est ita evidentia sunt sicut ea que sunt subiecta oculis, hec scilicet : si quis illorum pseudo confidit per aliquid, id est per fidem vel aliud quod ipse sit Christi, per eadem et nos vel que secundum faciem videte, id est diligentur eorum opera considerate que in conspectu vestro tantum bona agunt, ne forte vos seducant ut velitis eos preferre nobis quod non debetis.||
sunt videte.
interl.| quasi aperta sunt que dico||
Si quis confidit Christi se esse,
interl.| hoc de presumentibus dicit||

confidit] + sibi Weber
hoc cogitet iterum apud se,
interl.| ut modum rationis non excedat vel propter odium nostrum vel honorem suum||
quia sicut ipse Christi est
interl.| per quecumque||
ita
interl.| per eadem||
et nos.
interl.| vere sumus Christi nam etiam excellentius nos per potestatem qua illi non habent et hoc est quod ait : Nam etsi etc., sicut et illi||
Numérotation du verset 2Cor. 10,8 
Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra
interl.| apostolatus||
quam dedit nobis
interl.| non illis||

nobis] om. Weber
{t. 4 : Erfurt, f. 1095va ; facsim., p. 350a} [Rusch, f. 1095va ] Dominus in edificationem, et non in destructionem vestram non erubescam.
interl.| ut vos in virtutibus edificemus ut non prava doctrina vel exemplo corrumpamus ut pseudo||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1095va ; facsim., p. 350a} [Rusch, f. 1095va ] NON  ERUBESCAM. Quia et verum est et non ad gloriam meam, sed ad utilitatem dicitur vestram.||
Numérotation du verset 2Cor. 10,9 
Ut autem non existimer tamquam terrere vos
interl.| habeo potestatem in edificio et non destruetur, sed tamen videretur illis ideo debere blandiri quia potestatem accepit in edificationem et non in destructionem.||
marg.| UT  AUTEM  NON  EXISTIMER. Hic dicit se cum presens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc dicit occasione illius sententie, parati ulcisci omnem inobedientiam, ut inquit non existimer a vobis tamquam terrere verbis et opere, quod minor verbis non implere sciatis quod minor verbis impleturus sum factis.||
per epistolas,
interl.| tantum||
Numérotation du verset 2Cor. 10,10 
quoniam quidem epistole,
interl.| Pauli||
inquiunt,
interl.| quidam||
graves sunt
interl.| ponderose ad intelligendum||
et fortes,
interl.| ad terrendum||
presentia autem
interl.| non audens exercere severitatem||
corporis infirma
interl.| contra fortes||
et sermo
interl.| quia ut idiota sine argumento loquor||
contemptibilis.
interl.| contra graves||
Numérotation du verset 2Cor. 10,11 
Hoc cogitet qui eiusmodi est
interl.| qui ita opinatur de me||
quia quales sumus
interl.| quam asperi||
verbo per epistolas absentes, tales et presentes in facto.
interl.| ulciscentes omnem inobedientiam||
marg.| TALES. Quia si vitia vestra palparemus, tunc non edificaremus sed destrueremus.||
Numérotation du verset 2Cor. 10,12 
Non enim audemus inserere,
interl.| vere ulciscar quia non debeo adulari ne peream sicut illi||
marg.| NON  ENIM  AUDEMUS. Tales erimus facto quia non sumus similes pseudo qui usurpant sibi potestatem et vitia palpant. Et hoc est : non inserimus   nos quibusdam , id est pseudo,   qui commendant, id est usurpant postestatem, quod est : non ponimus nos in numero illorum ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut : non comparamus nos illis, ut sicut illi adulemur vobis et vitia vestra palpemus quod posset etiam habens potestatem. Sed recte hoc non facimus, quia non audemus ne sicut illi pereamus. Non hoc sed metimur nos, non aliud quam quod iniunctum est usurpando. Et comparamus vosmetipsos nobis,quia secundum quod officium nostrum exigit facimus. Et hoc agentes non in immensum gloriabimur.   Nos autem non , quasi : sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram.||
aut comparare
interl.| in factis||
nos quibusdam qui se ipsos
interl.| non Deus eos||
commendant,
interl.| non missi a Deo||
sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes,
interl.| sumus||
et comparantes nosmetipsos nobis.
interl.| prout exigit proprietas officii cuiusque||
Numérotation du verset 2Cor. 10,13 
Nos autem
interl.| quod illi||
non in immensum gloriabimur,
interl.| ultra nostram mensuram||
sed secundum mensuram
interl.| potestatem exercebimus||
regule
interl.| populum cuius ego sum regula ad dirigendum sub qua mensura et vos||
marg.| SECUNDUM  MENSURAM  REGULE etc. Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum enim erat unicuique ad quos in predicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant quos in fide fundaverat, qui ad omnes missus erat a Deo. Unde addit :   Quam   mensuram mensus est nobis Deus .||
qua mensus est nobis Deus mensuram
interl.| dico||

qua] quam Weber
pertingendi usque ad vos.
interl.| monitu Dei||
interl.| Deus est mensus non est enim superextensio||
interl.| qui ergo ei mittenti Deo resistit||
Numérotation du verset 2Cor. 10,14 
Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos
interl.| pertingimus||
usque ad vos
interl.| quia||
enim pervenimus in evangelio Christi.
interl.| in predicatione evangelii||
Numérotation du verset 2Cor. 10,15 
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus,
interl.| ubi alius fundamentum fidei posuisset||
marg.| NON  IN  ALIENIS  LABORIBUS. Quod ultra mensuram esset gloriari, sed spem habentes in vobis, id est per vos magnificari apud alios et evangelizare secundum regulam nostram, id est secundum quod a Deo iniunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula.||
spem autem {t. 4 : Erfurt, f. 1095vb ; facsim., p. 350b} [Rusch, f. 1095vb ] habentes crescentis fidei vestre,
interl.| per fidem crescentem de virtute in virtutem||
in vobis
interl.| quia per vos tales apostoli veri probamur||
magnificari
interl.| ab aliis||
secundum regulam
interl.| regimen||
nostram
interl.| non in alia||
in abundantia,
interl.| non in paucis locis||
interl.| sed||

abundantia] abundantiam Weber
Numérotation du verset 2Cor. 10,16 
etiam in illa
interl.| loca||
que ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula
interl.| nec illis qui vitia sunt de alieno regimine sunt||
in his
interl.| exponit||
que
interl.| scilicet||
preparata sunt
interl.| ab aliis predicatoribus, quia his predicabat quibus non erat annuntiatum ut gloriam suo labore quereret||
gloriari.
interl.| ego gloriabor in predictis et in aliis, sed hoc totum unde gloriandum est a Deo est et ideo||
Numérotation du verset 2Cor. 10,17 
Qui autem gloriatur in Domino glorietur.
interl.| id est Domino attribuat confidentiam et gloriam suam||
interl.| quod non potest qui non habet a Deo potestatem||
marg.| QUI  AUTEM  GLORIATUR. Ego non gloriabor   in aliena regula . Similiter {t. 4 : Erfurt, f. 1095vb ; facsim., p. 350b} [Rusch, f. 1095vb ] autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere in Domino, id est in mensura a Deo data glorietur.||

2Cor. 10, 16.
Numérotation du verset 2Cor. 10,18 
Non enim qui se ipsum commendat
interl.| qui extra Deum gloriatur sibi attribuendo quod Dei est||
interl.| qui non missus predicat qui non est idoneus sed presumptor||
ille probatus est,
interl.| a Deo vel hominibus||
sed quem Deus commendat.
interl.| miraculis et virtutibus||
marg.| SED  QUEM  DEUS. Illum Deus commendat et probatus est quem dignum habet, ac mittit ut predicet donum eius, quem non mittit non illum commendat, quia non missus predicat.||

Deus] Dominus Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_10)