initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Cor. 3,1 
Incipimus
interl.|  quasi semper in hoc novi
marg.|  INCIPIMUS. Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima epistola, quasi suam gloriam quereret, incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam sed Dei querere.
interl.|  sicut in prima
nosmetipsos
interl.|  non Deum
commendare ?
interl.|  istis laudibus
Aut numquid egemus
interl.|  putatis egere
sicut quidam
interl.|  pseudo
commendatitiis
interl.|  quos nulla virtus commendat
epistolis
interl.|  ab aliis missis
ad vos
interl.|  ad alios
aut ex vobis ?
interl.|  non egemus quia
Numérotation du verset 2Cor. 3,2 
Epistola nostra
interl.|  institutio nostra
vos estis,
interl.|  in quibus scientia et vita mea representatur aliis
scripta in cordibus nostris,
interl.|  quia semper habeo curam de vobis
que scitur
interl.|  quod per nos instituti
interl.|  qui per vos discunt nos imitari
manifestati
interl.|  nos
interl.|  omnibus
quoniam
interl.|  in hoc
epistola estis Christi,
interl.|  dum mihi similis et Christo vel Christus principaliter vos scripsit non ego
ministrata a nobis
interl.|  quia nostro ministerio operatur Deus in vobis
et scripta non atramento,
marg.|   Scripta non atramento. Id est quod estis representatio Christi et mea hoc est firmiter scriptum in cordibus nostris non delebiliter ut quod atramento scribitur. Vel non tetris notis ut pseudo qui hereses interferunt.
sed Spiritu Dei vivi,
interl.|  sed illustratione Spiritus Dei qua intus scribit
interl.|  qui intus scribit vivit
interl.|  eterni
marg.|  SPIRITU  DEI, id est Spiritu sancto docente, instructi estis per quem diffunditur caritas in cordibus nostris qui in evangelio dicitur digitus Dei. Hoc digito scripta est lex vetus in tabulis lapideis, nova diffusa est in cordibus. Hec lex est caritas Dei. Illa lex operum littera occidens prevaricatorem, ista fidei vivificans dilectorem. Ibi lex extrinsecus posita est qua iniusti terrentur, hic intrinsecus posita qua vivi iustificarentur. Ibi in tabulis lapideis digitus Dei operatus est ut significaretur duritia cordium illius populi, hic idem digitus in cordibus hominum operatus est ut voluntas prompta et intelligentia {t. 4 : Erfurt, f. 1090vb ; facsim., p. 340b} [Rusch, f. 1090vb ] capax significaretur.

Cf. Rm. 5, 5 : « Spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».
Cf. Lc. 11, 20 : «Porro si in digito Dei eiicio daemonia : profecto pervenit in vos regnum Dei».
non in tabulis lapideis
interl.|  non in duris cordibus habentibus notas nec sentientibus ut vetus lex
marg.|  NON  IN  TABULIS  LAPIDEIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Lapis enim non significat nisi durissimam voluntatem et adversus Deum inflexibilem.
sed in tabulis
interl.|  latis ex caritate
cordis
interl.|  quia intelligunt
carnalibus.
interl.|  mollibus quia habent affectum implendi
marg.|  CARNALIBUS. Sensum habentibus, non lapideis sine sensu.
Numérotation du verset 2Cor. 3,4 
Fiduciam autem talem habemus
interl.|  quod non veteres
marg.|  FIDUCIAM. Dixit se non egere epistolis modo, quod non se commendat sed Christum. Quasi : epistola Christi et nostra estis, sed fiduciam dicendi talia non ad vos sed ad Deum referimus.
per Christum
interl.|  per quem nobis hec potestas data
ad Deum,
interl.|  ita
Numérotation du verset 2Cor. 3,5 
non quod sufficientes simus
interl.|  prefert Deum apostolice dignitati
marg.|  NON  QUOD  SUFFICIENTES  SIMUS. Quis enim non videat prius esse cogitare quam credere ? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Quamquam et ipsum credere nihil est aliud quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere.
cogitare
interl.|  saltem
aliquid
interl.|  boni
a nobis quasi ex nobis,
interl.|  quod sit ex nostra parte nos defendens quasi ex nobis procedat
sed sufficientia nostra ex Deo est,
marg.|  SED  SUFFICIENTIA  NOSTRA  EX  DEO  EST. Attendant hic et verba ista prependant, qui putant ex nobis esse fidei ceptum et ex Deo eius supplementum. Commendat enim gratiam que non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.
Numérotation du verset 2Cor. 3,6 
qui et idoneos
interl.|  item alia commendatio
marg.|  QUI  ET  IDONEOS. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet evangelii preferens se non solum pseudo apostolis qui carnales observantias predicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.
nos fecit ministros
interl.|  perfecta scientia et vita
Novi Testamenti,
interl.|  pseudo veteris
non littera sed Spiritus.
interl.|  non existentis in littera tantum docente sed Spiritu adiuvante qui per nos datur

littera] littere Weber
Littera enim occidit,
interl.|  sine Spiritu
marg.|  LITTERA  ENIM  OCCIDIT. Ideo fecit Deus ministros novi Testamenti per Spiritum non per litteram, quia littera occidit dum facit scienter peccare et addit prevaricationem et magis incitat presertim post adventum Christi. Et sic littera sine Spiritu adiuvante occidit. Dum vero adest vivificans Spiritus, hoc ipsum intus conscriptum facit diligi quod foris scriptum lex faciebat timeri.
marg.|  LITTERA  OCCIDIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Adverte quam dicat Apostolus litteram que occidit cui velut econtrario spiritum vivificantem ingerit. Ea certe est decalogus in illis duabus tabulis scriptus quia « lex subintravit ut abundaret delictum ». Porro autem precepta ista tam sunt utilia facienti et salubria, ut nisi quis ea fecerit vitam habere non possit. Non ergo dicitur littera occidens eo quod lex mala sit, sed quia prohibens peccatum non vivificat hominem, sed auget concupiscentiam et peccatum prevaricatione accumulat, nisi liberet gratia per legem fidei. Apparet ergo littere vetustatem si desit novitas Spiritus reos facere potius homines cognitione peccati quam liberari a peccato. Unde :"Qui apponit scientiam apponit dolorem", non quia ipsa lex malum est sed quia mandatum bonum habet tantum in littera demonstrante non in Spiritu adiuvante. Quod mandatum si sit timore pene, non amore iustitie, serviliter fit non liberaliter et ideo nec fit. Non enim fructus est bonus qui de caritatis radice non surgit. Si vero assit fides operans per dilectionem fit delectatio boni que non littere sed Spiritus bonum est.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Littera et spiritus alio modo dicuntur lex et gratia. Lex ergo bona est sed {t. 4 : Erfurt, f. 1091ra ; facsim., p. 341a} [Rusch, f. 1091ra ] cum gratia ut cum caritate scientia prodest sine ea occidit, ita lex sine gratia occidit cum sit virtus peccati que cum iubet quod sine gratia impossibile est indicat homini quod infirmus est ut querat gratiam. Lex ergo ducit ad fidem, fides impetrat Spiritum sine quo non est voluntas libera cum cupiditatibus vinciatur. In malo quidem est libera ad bonum non nisi Filius liberaverit.

Rm. 5, 20.
Cf. Qo. (Ecl.) 1, 18 : « Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem ».
Spiritus autem vivificat.
interl.|  quia facit spiritaliter intelligere
interl.|  qui facit implere
Numérotation du verset 2Cor. 3,7 
Quod si ministratio mortis litteris
interl.|  et hec ministration erit in gloria eterna quod per minus probat, id est per Vetus Testamentum
deformata
interl.|  id est turpiter formata quia inhonesta secundum litteram, vel plene scripta si quis spiritaliter caperet
in lapidibus
interl.|  id est tabulis lapideis ad litteram vel duris capere vel amare
fuit in gloria,
interl.|  Moysi ministro illius
ita ut non possent intendere
interl.|  aciem visus sui
filii Israel
interl.|  quia indigni erant
in faciem Moysi
interl.|  descendentis de monte cum lege accepta
interl.|  fulgorem qui significat eum clare videre ad quod illi non poterant accedere
marg.|  QUE  EVACUATUR. Quia et in Moyse statim transivit, nec modo in ministris veteris legis est. Vel  MYSTICE per faciem Moysi potest intelligi spiritalis intellectus legis, Per gloriam faciei legales observantie que erant figure veritatis. Quasi : ita fuit lex Moysi in gloria ut filii Israel, id est Iudei non possent intendere in faciem eius, id est capere spiritalem intelligentiam legis, quia Christum in lege non intelligebant et hoc propter gloriam vultus eius, id est legales cerimonias que propter Christum significandum fiebant. Sed illi adhuc carnales in eis Christum non intelligebant, quod significabat velamen positum super faciem Moysi. Que gloria Moysi evacuatur, quia figura erat veritatis que evacuatur, quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio.
marg.|  EVACUATUR. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quia figure finem habent.
marg.|  EVACUATUR. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quia figura non veritas gloria Moysi, quia stelle in vespere Christus quasi sol qui oriens stellas obscurat.

Cf. Lc. 1, 78 : « Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto ».
Numérotation du verset 2Cor. 3,8 
quomodo
interl.|  hoc non potest negari
non magis ministratio Spiritus
interl.|  novi Testamenti in quo datur Spiritus
erit
interl.|  nobis
in gloria ?
interl.|  eterna
interl.|  in gloria eterna erit, quia dat iustitiam Spiritus qui in ea datur quod iterum a minori probat
Numérotation du verset 2Cor. 3,9 
Nam si ministratio damnationis
interl.|  veteris quod omnes prevaricatores constituit
in gloria
interl.|  Moysi

in] om. Weber
est, multo magis abundat
interl.|  id est dat abunde gloriam
ministerium iustitie
interl.|  novum Testamentum in quo datur Spiritus per quem est iustitia et consummatio virtutum
in gloria.
interl.|  Multomagis abundat ministerium in gloria , id est in laude quam vetus, quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis iuste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere quod per gratiam in novo Testamento prestatur.
Numérotation du verset 2Cor. 3,10 
Nam nec glorificatum est
marg.|  NAM  ET  GLORIFICATUM. Vere abundat, quia adeo quod ad eius comparationem illa nec dicenda est gloria.
sic Rusch
quod claruit in hac parte
interl.|  quia non profuit gloria vultus sed obfuit et si culpa illorum non sua
marg.|  QUOD  CLARUIT. Scilicet Moyses in hac predicta parte, id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu huius nostre partis. Illa enim tanta fuit quanta servo credi debuit. Hec vero tanta quanta est genitoris Christi, quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi quantum inter imaginem et veritatem.
propter
interl.|  quare
excellentem gloriam.
interl.|  que de Novo Testamento ubi puri vident gloriam Dei

Cf. Mt. 5, 8 : « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ».
Numérotation du verset 2Cor. 3,11 
Si enim quod evacuatur
interl.|  in isto gloria que manens est, quia novo Testamento non succedit aliud
per gloriam est,
interl.|  fuit ministratum et receptum per gloriam Moysi sine qua non commendaretur
multo magis quod manet in
interl.|  eterna
gloria est.
Numérotation du verset 2Cor. 3,12 
Habentes autem
interl.|  quia ministri novi Testamenti certi sumus de tanta gloria
marg.|  HABENTES  IGITUR etc. Ostensa dignitate novi et veteris Testamenti ostendit usus utriusque.

autem] igitur Weber
sic Rusch
talem spem
interl.|  videndi gloriam Dei
multa fiducia utimur,
interl.|  crescit fiducia operibus
marg.|  MULTA  FIDUCIA  UTIMUR. Usu exercemus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria et non celamus sensum nostrum sicut {t. 4 : Erfurt, f. 1091rb ; facsim., p. 341b} [Rusch, f. 1091rb ] Moyses, sed aperte dicimus.
Numérotation du verset 2Cor. 3,13 
et
interl.|  et quia aperta gloria
non sicut Moyses ponebat velamen
interl.|  per figuras legales quia nimio fulgore non poterant eum videre
super faciem suam,
interl.|  clarum et spiritalem intellectum
ut
interl.|  ideo ponebat
non intenderent
interl.|  quia non poterant pati causa peccati
filii Israel in faciem eius,
interl.|  velamen modo nostris expositionibus removetur sed ratio eorum hebes est, nec potest penetrare quamdiu non credunt
quod evacuatur,
interl.|  per gratiam
Numérotation du verset 2Cor. 3,14 
sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem,
interl.|  sensus Iudeorum sunt obtusi quia non solum tunc sed et hodie quando veritas patet
idipsum
marg.|  IDIPSUM. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi.
velamen in lectione veteris Testamenti manet
interl.|  id est dum legitur eis vetus Testamentum
non revelatum,
interl.|  esse velamen, id est nec hoc sciunt quod sit velamen
quod in Christo evacuatur.
interl.|  id est in fide Christi tantum
marg.|  QUOD  IN  CHRISTO  EVACUATUR. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetie. Velamen enim dicit adoptionem prophetie ut non intelligeretur.

Cf. Mt. 27, 51-52 : «Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt».

quod] quoniam Weber
Numérotation du verset 2Cor. 3,15 
Sed usque in hodiernum diem,
marg.|  SED  USQUE. His qui sunt in Christo evacuatur. Sed super corda eorum est velamen, id est cecitas deprimens rationem eorum, cum id est quamvis legitur, id est exponitur eis Moyses. Et ita duo obsunt, cur non intelligant quia et velamen, id est obscuritas est in lectione, et cecitas super corda.
cum legitur
interl.|  exponitur
Moyses,
interl.|  vetus Testamentum
velamen est positum
interl.|  quasi pondus, id est in cordibus eorum est cecitas deprimens rationem
super cor eorum.
interl.|  qui negant Christum
interl.|  sed
Numérotation du verset 2Cor. 3,16 
Cum autem conversus
interl.|  credendo
fuerit
interl.|  aliquis eorum
marg.|  CUM  AUTEM  CONVERSUS  FUERIT. Quod est cum Christus venit. Non credentibus nondum venit.
ad Deum
interl.|  Christum
aufertur velamen.
interl.|  dato Spiritu sancto
marg.|  AUFERETUR  VELAMEN. Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est.
Numérotation du verset 2Cor. 3,17 
Spiritus est,
interl.|  et ideo dat legem Spiritus per fidem in mente
marg.|  DOMINUS  AUTEM  SPIRITUS  EST. Ordo : Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult et per hoc quos vult, illuminat quos vult in tenebris deserit. Ubicumque autem est Spiritus Domini, id est Filii per quem datur Spiritus sanctus, ibi libertas. Et ideo Iudei qui non habent Spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel Dominus ad quem convertuntur est Spiritus, id est spiritalis essentia et ita facit spiritaliter intelligere.
ubi autem Spiritus Domini
interl.|  id est lex Spiritus quam Dominus dat non litteris scriptam sed per fidem animis intimatam
ibi libertas.
interl.|  intelligendi et faciendi
interl.|  illi habent velamen super cor
Numérotation du verset 2Cor. 3,18 
Nos vero omnes
interl.|  etiam iuniores
revelata facie
interl.|  expedita ratione
marg.|  NOS  REVELATA. In qua Iudeis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod non sumus videremus, utcumque illum a quo facti sumus tamquam per speculum. In imaginem Dei eandem qua speculamur, quia eadem imago Dei est et gloria Dei. Sicut supra. Vir quidem imago Dei est et gloria Dei. Transformamur, transimus de forma in formam, de obscura in lucidam, quia et ipsa obscura imago Dei est, in quam homines creati sunt quam animalibus presunt. Que natura excellens cum a Deo iustificatur a deformi forma in formosam formam mutatur. Erat enim et inter vitia natura bona. Vel de gloria creationis in gloriam iustificationis. Vel de gloria fidei, ubi filii Dei in gloriam speciei, ubi ei similes erimus, cum videbimus eum sicuti est, unde Iohannes : « Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus ». A Spiritu Domini quia hoc bonum a gratia Dei. Huius imaginis quandoque fiet perfectio, ad quam consequendam nos erudit. Cum autem ad perfectum hec imago renovata, similes Deo erimus.

1Io. 3, 2.
Domini gloriam
interl.|  gloriosum Dominum

Domini gloriam] inv. Weber
speculantes,
interl.|  per speculum rationis videntes
marg.|  SPECULANTES. A speculo non a specula, quod in greco non est ambiguum.
in eandem imaginem
interl.|  ut eius imago, id est dii sumus vel dicitur Christus imago Patris eadem cum illo
marg.|  IN  EANDEM. Quam speculamur quam speramus.  IMAGINEM. Ut similes glorie Christi simus in eternum. A gloria vel claritate Moysi in gloriam Christi quam decet dare Spiritum Dei, tantam a tanto.
transformamur
interl.|  ut in essentia eum videamus
a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
interl.|  euntes ab una clara cognitione in aliam ut illi quos Spiritus Dei ducit




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_3)