initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Cor. 4,1 
Ideo
interl.| et quia tantam claritatem habemus a Spiritu||
habentes hanc administrationem
interl.| damnationem||
interl.| ut spiritum aliis ministremus||

administrationem] ministrationem Weber
iuxta quod misericordiam Dei
interl.| non meritis||

Dei] om. Weber
consecuti sumus non deficimus,
interl.| pro aliquibus adversis||
Numérotation du verset 2Cor. 4,2 
sed abdicamus occulta dedecoris,
interl.| non solum aperta mala sed etiam cogitationes||
non ambulantes
interl.| ut pseudo qui videntur humiles||
in astutia
interl.| hypocrisi||
neque adulterantes verbum Dei,
interl.| per falsa vel pro questu predicantes||
sed in manifestatione veritatis
interl.| quia manifeste in nobis videtur veritas||
commendantes
interl.| commendabiles facientes||
marg.| COMMENDANTES."Ut luceat lux vestra coram hominibus".||

Cf. Mt. 5, 16 : « Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in celis est ».
nosmetipsos
interl.| sine comparatione adversariorum||
ad omnem conscientiam
interl.| non ad oculum||
hominum
interl.| rationabilium||
coram Deo.
interl.| intentione mea manente||
interl.| in beneplacito Dei vel teste Deo hoc dico||
marg.| CORAM  DEO. Non ut videantur ab hominibus.||
Numérotation du verset 2Cor. 4,3 
Quod si etiam opertum est
interl.| dixi nos predicare in manifestatione veritatis : Quod si etiam opertum||
evangelium nostrum,
interl.| quod a nobis predicatur||
in his qui pereunt est opertum,
interl.| culpa horum est qui perire meruerunt||
Numérotation du verset 2Cor. 4,4 
in quibus
interl.| pereuntibus vel verbis evangelii||
deus huius seculi
marg.| De huius seculi . Id est deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito precipitat dans eis quod volunt, id est ut non credant quod non facit malitia sed iustitia. Vel   deus seculi : superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi qui secularibus principatur.||
excecavit mentes
interl.| a naturali ratione||
marg.| IN  QUIBUS  DEUS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel talis potest esse ordo verborum : in quibus {t. 4 : Erfurt, f. 1091va ; facsim., p. 342a} [Rusch, f. 1091va ] pereuntibus Deus verus et iustus excecavit mentes infidelium huius seculi.||
infidelium,
interl.| quia Christo non credunt||
ut non fulgeat
interl.| ut non appareat eis quod tamen lux est||
interl.| doctrina evangelii illuminans||
glorie Christi
interl.| in quo predicatur gloria divinitatis non solum infirmitas humanitatis||
qui
interl.| vel : que||
est imago
interl.| quia de illo est||
marg.| QUI  EST  IMAGO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sciendum quod   imago et equalitas et similitudo distinguenda sunt. Quia ubi   imago continuo similitudo est, non continuo equalitas. Ubi equalitas et similitudo non continuo imago. Ubi similitudo non continuo imago nec equalitas Verbi gratia. In speculo   est imago et similitudo, non tamen equalitas, quia multa desunt imagini que insunt illi rei de quam expressa est. Potest et aliquando esse imago in qua sit equalitas, ut in parentibus et filiis invenitur imago et similitudo et equalitas, excepto tempore quo precedunt parentes, quia de parente exprimitur similitudo filii ut recte imago dicatur et potest esse tanta ut recte dicatur equalitas. Potest etiam esse similitudo aliquando et equalitas, quamvis non sit imago ut in duobus ovis paribus. Christus autem ita dicitur imago Patris ut nihil horum desit, ut non solum imago eius et similitudo, quia imago est. Sed et equalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit, quia non generavit Deus Filium in tempore.||
Dei invisibilis
interl.| « Qui videt me videt et Patrem » ||

Io. 14, 9.

invisibilis] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,5 
Non enim nosmetipsos predicamus,
interl.| id est predicatio nostra non tendit ad nostram gloriam vel lucra sed Christi||
marg.| NON  ENIM. Quasi : Benedico glorie Christi. Vel commendamus nos coram Deo in manifestatione veritatis, et cetera talia facimus, et hoc propter Christum.||
sed Iesum Christum Dominum nostrum.
interl.| illum Dominum||

nostrum] om. Weber
Nos autem servos
interl.| ministros||
vestros per Iesum,
interl.| qui nobis hec iniunxit||
interl.| hoc facimus||
Numérotation du verset 2Cor. 4,6 
quoniam Deus qui dixit
interl.| precepto solo fecit||
de tenebris lucem splendescere,
interl.| hec lux significat lucem que modo per nos datur||
marg.| LUCEM  SPENDESCERE. Quod fuit in separatione elementorum. Ceperunt enim tenebre ex quo confusa moles celi et terre cepit esse, post accedente luce quod factum est melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur. Unde :"Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino".||

Eph. 5, 8 ut ref. Augustinus.
qui illuxit in cordibus nostris
interl.| lumen suum id est se nobis infudit||
ad illuminationem scientie claritatis Dei
interl.| ut illuminemus alios per scientiam de claritate, id est de essentia Dei et hoc in Christo qui est facies Patris sine quo non cognoscitur||
marg.| SCIENTIE  CLARITATIS. Scientia glorie Dei est qua scimus lumen esse quo tenebre nostre illuminantur.||
in faciem
interl.| vel : facie||
Iesu Christi.

Iesu Christi] inv . Weber
Numérotation du verset 2Cor. 4,7 
Habemus autem
marg.| HABEMUS  AUTEM. Hactenus de altitudine scientie, hic de fragilitate {t. 4 : Erfurt, f. 1091vb ; facsim., p. 342b} [Rusch, f. 1091vb ] carnis que est ad gloriam, etsi contra videatur.||
thesaurum istum
interl.| illuxit sed hunc thesaurum , id est scientiam qua alios ditemus||
marg.| THESAURUM. Dicit sacramentum Dei quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur.||
in vasis fictilibus,
interl.| corporibus fragilibus||
ut sublimitas sit virtutis Dei
interl.| ut tota altitudo Dei esse videatur et non nostri||
et non ex nobis.
interl.| vasa fictilia sunt et vere||
Numérotation du verset 2Cor. 4,8 
In omnibus tribulationem patimur
interl.| quia nullus modus tribulandi abest||
sed
interl.| de thesauro bene conscii||
non angustiamur,
interl.| in animo||
aporiamur
interl.| enumerat tribulationes quasdam||
interl.| pauperes sumus adeo ut necessaria desint||
interl.| aporos grece : pauper||
sed non destituimur,
interl.| a thesauro Dei quia Deus pascit||
Numérotation du verset 2Cor. 4,9 
persecutionem patimur
interl.| de loco ad locum||
sed non derelinquimur,
interl.| adeo quin thesaurum custodiat||
humiliamur
interl.| affligimur||
sed non confundimur,
interl.| id est non erubescimus||

humiliamur....confundimur] om. Weber
deicimur
interl.| in mortis periculum||
sed non perimus,
interl.| a bono cessamus||
interl.| quid per singula ?||
Numérotation du verset 2Cor. 4,10 
semper mortificationem Iesu
interl.| pro Iesu vel quam prius Iesus sustinuit||
in corpore nostro
interl.| non solum in animo||
circumferentes
interl.| aliis propinantes||
ut et vita
interl.| sicut mors||
interl.| et gloria carnis||
Iesu in corporibus nostris
interl.| non tantum in animabus||
manifestetur.
interl.| etiam inimicis||
marg.| MANIFESTETUR. Quidam enim de resurrectione dubitabant.||
Numérotation du verset 2Cor. 4,11 
Semper enim nos
interl.| mortificationem Iesu circumferimus et vere||
interl.| qua spe||
qui vivimus,
interl.| virtutibus vel quibus licet vivere naturali vita||
in mortem tradimur
interl.| in pericula mortis||
propter Iesum,
interl.| pro amore Iesu||
ut et vita Iesu
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Hoc est non timemus mori propter promissam resurrectionem||
manifestetur in carne
interl.| immortalis et impassibilis||
nostra mortali.
interl.| quod videtur impossibile||
interl.| licet||
Numérotation du verset 2Cor. 4,12 
Ergo mors in nobis, operatur {t. 4 : Erfurt, f. 1091vb ; facsim., p. 342b} [Rusch, f. 1091vb ] vita autem in vobis.
interl.| quia hec patimur mors dominium exercet in nobis sed vos ad voluptates vite tenditis||
marg.| ERGO  MORS  IN  NOBIS  OPERATUR. Quia per mortem vitam Iesu consequimur ergo mors non est inutilis, sed operatur magnum quid in nobis. Sed vita qua delectamini in terrenis operatur in vobis mortem eternam. Vel passive ergo, id est propter spem vite Iesu mors operatur, id est a predictis passionibus efficitur in nobis, id est permittimus effici. Sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur.||
Numérotation du verset 2Cor. 4,13 
Habentes autem
interl.| semper mors in nobis operatur. Et per hoc patet quod habemus||
eundem spiritum
interl.| quem prophete||
fidei,
interl.| qui est causa fidei||
marg.| EUNDEM  SPIRITUM  FIDEI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. SUPER IOHANNEM HOMELIA XLVI. Tempora variata sunt, non fides illi venturum nos venisse credimus.||
sicut scriptum est :
interl.| de illis patribus in quorum persona dicit David||
credidi propter quod locutus sum,
interl.| aliter non perfecte crederet||
interl.| ne fides esset inutilis||
et nos
interl.| ut illi||
credimus
interl.| futuram vitam||
propter quod et loquimur,
interl.| confitemur non timentes mala quia||
Numérotation du verset 2Cor. 4,14 
scientes quoniam qui suscitavit Iesum
interl.| quia aliqui negabant resurrectionem||
et nos cum Iesu suscitabit
interl.| in eadem gloria||
et constituet
interl.| ut ultra non moriamur||
vobiscum.
interl.| quia unius fidei in una domo erunt||
marg.| NOS  VOBISCUM. Non vos nobiscum ut inferiores, sed pares nobis sitis si volueritis. Et bene de vobis assero, quia omnia ista facimus propter vos instruendos nostro exemplo. Ita omnia ad vos spectant, ut gratia Dei abundans in nobis, abundet in vobis et per vos in aliis. Et per vos multos abundet gratiarum actione, ut vos et illi Deo gratias agatis. In gloria Dei, id est ad ostendendum Deum gloriosum.||
Numérotation du verset 2Cor. 4,15 
Omnia enim propter vos,
marg.| OMNIA  ENIM  PROPTER  VOS. Omnia enim sustinet, ut nos paucos ad Dei cenam perducat cuius contumelia est, si veniant pauci.||
ut gratia abundans, per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei.
interl.| abundans gratia in nobis diffundatur abunde in vos ut abundantem inde gratiam agatis||
Numérotation du verset 2Cor. 4,16 
Propter quod
interl.| ut nos imitemini nos non dicam pro vita Iesu||
non deficimus,
interl.| in tribulationibus||
sed licet is qui foris est
interl.| expositus malis||
marg.| SED  LICET  IS  QUI. Quicquid est commune pecori, exterior homo est   is qui intus, hic est imago Dei.||
noster homo
interl.| caro||
corrumpatur, tamen is qui intus est
interl.| anima munita spe futuri cui non accedit humanus furor||
interl.| imago Dei||

corrumpatur] corrumpitur Weber
renovatur de die in diem.
interl.| in agnitionem Dei||
marg.| Renovatur de die in diem. Id est assidue purior efficitur per ignem tribulationis.||
Numérotation du verset 2Cor. 4,17 
Id enim
interl.| merito non deficimus||
quod in presenti est
interl.| ubi non nisi desolatio||
momentaneum
interl.| parum durans||
et leve
interl.| ad ferendum||
tribulationis nostre,
interl.| id tribulationis id est minimum||
supra modum
interl.| tribulationum contra hoc quod dixit id||
in sublimitatem
interl.| in celo contra in presenti||
eternum
interl.| contra momentaneum||
glorie
interl.| contra tribulationis||
pondus
interl.| contra leve||
operatur nobis,
Numérotation du verset 2Cor. 4,18 
non
interl.| quia||
contemplantibus
interl.| appetentibus||
nobis que videntur, sed que non videntur.
interl.| ideo non que videntur quia||
Que enim videntur temporalia
interl.| transitoria||
sunt, que autem non videntur eterna sunt.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_4)