initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Cor. 6,1 
Adiuvantes autem
interl.| Christus redemit nos et reconciliavit, nos autem adiuvantes vos vel Christum||
et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei
interl.| remissionem peccatorum||
marg.| NE  IN  VACUUM etc. Gratia Dei est remissio peccatorum quam invanum recipit qui non post se exercet in bonis, vel qui in legalibus confidit.||
recipiatis.
interl.| quam recipistis||
interl.| est ne gratia ? Utique||
Numérotation du verset 2Cor. 6,2 
Ait enim :
interl.| in Isaia||
tempore
interl.| gratie||
accepto
interl.| mihi vel hominibus||
exaudivi te
interl.| orantem pro peccatis||
et in die salutis
interl.| quando lux nata est||
adiuvavi te.
interl.| vel auxiliatus sum tui||
interl.| de assecutione virtutum et perseverantia bonorum operum||
Ecce nunc
interl.| exponit prophetiam||
tempus acceptabile,
interl.| quo morbis mortalibus salubris medicina infunditur||
ecce nunc
marg.| NUNC. Quod non in lege veteri vel nunc non cras non post annum, quia {t. 4 : Erfurt, f. 1093ra ; facsim., p. 345a} [Rusch, f. 1093ra ] statim in obitu fidelis salus datur.||
dies salutis.
interl.| aliis verbis idem replicat||
Numérotation du verset 2Cor. 6,3 
Nemini dantes
interl.| adeo solliciti sumus circa salutem egrorum||
interl.| exhortamur vel ne recipiatis in vanum vos dico||
interl.| verbo vel exemplo||
ut non
interl.| quod utique si nos hoc faceremus||
interl.| et per vos||
vituperetur
marg.| UT  NON  VITUPERETUR. Quod utique si quod verbo doceremus, operis exemplo non exhiberemus.||
ministerium nostrum,
interl.| apostolatus||

nostrum] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,4 
sed in omnibus
interl.| vos ut ego||
exhibeamus nosmetipsos
interl.| offeramus Deo||
sicut Dei ministros
interl.| etsi non omnes ministri||
marg.| SICUT  DEI  MINISTROS. Qui non adulantur, ut pseudo studentes lucro.||
in multa
interl.| ut nec parum moveamur||
patientia,
interl.| habita||
interl.| per partes exequitur||
in tribulationibus,
interl.| afflictionibus||
marg.| IN  MULTA  PATIENTIA  IN etc. Et in tot duris, leve est onus Christi, et requies intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim seva et immania facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur : « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos ». Et iterum : « Tollite iugum meum super vos et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave » etc.||

Mt. 11, 28.
Mt. 11, 29.
in necessitatibus,
interl.| victus et vestitus||
in angustiis,
interl.| animi cura et timore||
Numérotation du verset 2Cor. 6,5 
in plagis,
interl.| in verberibus||
in carceribus,
interl.| vinculis||
in seditionibus,
interl.| commotionibus populi contra se||
in laboribus,
interl.| operum||
interl.| quia Apostolus manibus operabatur ne cui gravis esset ||

Cf. 1Cor. 4, 11-12 : «Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus » ; 1Th. 2, 9 : « Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei » ; 2Th. 3, 8 : « Neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus ».
in vigiliis,
interl.| nocte laborando||
in ieiuniis,
interl.| coactis vel spontaneis||
Numérotation du verset 2Cor. 6,6 
in castitate,
interl.| mentis et corporis||
in scientia,
interl.| Scripturarum vel quomodo inter iniquos conversandum sit||
interl.| Vel in castitate habita,   in scientia ut caste sciant, nihil adulterine opinionis admisceant.||
in longanimitate,
interl.| expectationis||
in suavitate,
interl.| blanditiis||
interl.| Vel in suavitate habita   in Spiritu sancto , ut secundum Deum suaves et affabiles, non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentum.||
in Spiritu sancto,
interl.| quia omnia sincere facere debemus ut secundum Deum suaves et affabiles||
in caritate non ficta,
interl.| sicut pseudo simulant ut decipiant predicando vel loquendo||
marg.| IN  CARITATE  NON  FICTA.   Ficta est que deserit in adversitate.||
Numérotation du verset 2Cor. 6,7 
in verbo veritatis, in virtute Dei,
interl.| miraculis||
marg.| in virtute Dei . Non speremus in homine vel in bonis, si quid boni est Deo attribuamus, vel qui predicta habet miracula facit ad conversionem infidelium.||
per arma iustitie
interl.| exhibeamus nos muniti per iustitiam que loco armorum munit nos||
a dextris
interl.| ne prosperis extollamur||
et sinistris,
interl.| ne adversis frangamur||
Numérotation du verset 2Cor. 6,8 
per gloriam
interl.| evangelii||
interl.| he sunt partes prosperorum vel adversorum||
et ignobilitatem,
interl.| ut non pudeat nos predicare quod quidam horrent||
marg.| PER  GLORIAM  ET  IGNOBILITATEM. Exhibeamus nos ut ministri Dei.  PER  GLORIAM, si gloriosi sumus apud homines vel ignobiles et contempti, ut nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere, vel bonam famam habemus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti.  UT  SEDUCTORES, Apud quosdam quod falsum est. Et non dicit simpliciter habiti seductores. Sed addit 'ut' et inde est infamia. Et apud alios habiti.  VERACES, sine 'ut', quasi quod verum est, ut nec bona estimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios :  UT  CASTIGATI, id est per verba a predicatione coerciti. Apud alios non castigati, quod esset mortificatos esse. Ideoque pro eo ponit, et non sumus mortificati, quia non vincebantur non cedebant. Mortificatur enim qui in fidei confessione non permanet. Vel de morte temporali potest intelligi. Facti sumus ut castigati, quia permisit eos Deus pressuris exerceri ut merito crescerent.  ET  NON  MORTIFICATI, quia non permittit Deus corporaliter occidi, et si multi martyres occiduntur non moritur Ecclesia, sed adversis emendatur. {t. 4 : Erfurt, f. 1093rb ; facsim., p. 345b} [Rusch, f. 1093rb ] Item habiti non solum egentes, sed sibi insufficientes.||
per infamiam et bonam famam, ut seductores
interl.| unde infamia||
et veraces,
interl.| ut bona fama||
interl.| apud alios||
sicut
interl.| habiti||
qui ignoti
interl.| a Deo reprobati||
marg.| UT  SEDUCTORES  SICUT  QUI  IGNOTI etc. Nota quibusdam addi vel 'ut', vel 'quasi', vel 'sicut', vel 'tamquam'. Hec sicut in somnis transeirunt, sed contraria sine quasi ponuntur quia certa.||
et cogniti,
interl.| a Deo probati||
Numérotation du verset 2Cor. 6,9 
quasi morientes
interl.| de vitio in vitium ruentes||
marg.| QUASI  MORIENTES. Inimici putabant eos non evadere minas iniquorum, ipsi ope Dei tuti sunt a morte presenti et futura.||
et ecce vivimus,
interl.| secundum alios in virtutibus||
interl.| bonus operibus apud aliorum opinionem||
ut castigati et non mortificati,
interl.| ut putarentur cedere a predicatione t non cedebant||
Numérotation du verset 2Cor. 6,10 
quasi
interl.| iterum habiti||
interl.| quia non vere||
tristes
interl.| de tribulationibus||
semper
interl.| eramus||
autem
interl.| vere||
gaudentes,
interl.| quia hec tristitia gaudium operatur||
sicut
interl.| iterum habiti||
egentes
interl.| veris bonis et spiritualibus||
interl.| in terrenis egestatem patientes||
multos autem locupletantes,
interl.| eramus||
interl.| spiritualibus divitiis||
tamquam
interl.| habiti sumus non solum egentes sed etiam||
habentes
interl.| spiritualis boni vel terreni||
et omnia possidentes.
interl.| etiam temporalia quia Deum timentibus nihil deest||
interl.| non solum spiritualis||
interl.| sumus||
marg.| OMNIA  POSSIDENTES. Qui terrenas divitias abiicientes, celestes per fidem iam tenent, quasi nihil habentes omnia possident, qui terrenis in usum vel opus misericordie retentis, celestes se quandoque habituros sperant.||
marg.| Gloria apostolorum fuit nihil omnino possidere sine sollicitudine esse, et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.||
Numérotation du verset 2Cor. 6,11 
Os nostrum
interl.| libere ex conscientia loquitur||
marg.| OS  NOSTRUM. Quasi : multa dixi de vobis sed hec omnia ample, et diffuse dicta ad vos corrigendos spectant, o Corinthii, et non ad meam superbiam. Quasi : stulti qui me dimisistis.||
patet ad vos, o Corinthii,
interl.| in omnibus predictis||
cor nostrum dilatatum est.
interl.| mens nostra||
interl.| et ideo hoc feci, quia mens est plena divitiis, nec erubescit dicere quod in se habet, et ideo si quas angustias et inopiam scientie vel boni operis habetis, non hoc a nobis habetis ut vos putatis qui pseudo prefertis, sed quia dura corda habetis ad intelligendum et complendum.||
Numérotation du verset 2Cor. 6,12 
Non angustiamini in nobis,
interl.| angustias patimini||
angustiamini autem in visceribus vestris,
interl.| quam nos||
Numérotation du verset 2Cor. 6,13 
eandem autem habentes remunerationem,
interl.| o si dilatati fueritis||
tamquam filiis dico dilatamini et vos.
interl.| abundantia scientie et virtutum et spe futuri||
Numérotation du verset 2Cor. 6,14 
Nolite
interl.| socii esse malorum||
marg.| NOLITE. Quia vos iusti illi iniqui, et ideo in nullo debetis eis communicare.||
iugum ducere cum infidelibus.
interl.| id est servi fieri libertate amissa, cum his infidelibus qui predicant carnales observantias, si iam suscepistis iugum legis nolite ultra ducere||
Que enim participatio iustitie cum iniquitate ?
interl.| quasi : nulla||
Aut que societas luci ad tenebras ?
interl.| et quia vos lux illi tenebre per ignorantiam||
Numérotation du verset 2Cor. 6,15 
Que autem conventio Christi
interl.| et quia vos membra Christi illi diaboli et Christus et diabolus non conveniunt||
ad Belial ?
interl.| qui se mentitur Deum||
interl.| interpretatur 'apostata'||
marg.| QUE  AUTEM  CONVENTIO  CHRISTI  AD  BELIAL. Ut Christus et   Belial non conveniunt sic Christus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis et vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli.||
Aut que pars fideli cum infideli ?
interl.| et vos fideles illi quasi infideles||

infideli] infidele Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,16 
Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?
marg.| CUM  IDOLIS. Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam.||
interl.| Et vos estis templum in quo est Spiritus sanctus, et ipsi sunt in quibus habitat diabolus.||
Vos enim estis templum Dei vivi
interl.| qui vos vivere facit||
sicut dicit Dominus :
interl.| in Ezechiele||

Dominus] Deus Weber
quoniam inhabitabo in illis
interl.| per gratiam in illis||
interl.| excolam puros faciam||
marg.| QUONIAM  INHABITABO. Vel de corporali conversatione Christi, inter homines agit. Et dicit Christus : habitabo inter illos et ambulabo, id est corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi : « In terris visus est et cum hominibus conversatus est » et : « Verbum caro factum est et habitavit in nobis ». Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus eius, et ideo vult eos separari ab omni contaminatione.||

Bar. 3, 38.
Io. 1, 14.
et inter illos inambulabo,
interl.| et promovebo de virtute in virtutem et perseveranter proficere faciam||
interl.| in corde eorum lato per caritatem||

inter illos] om. Weber
et ero illorum Deus
interl.| ita benefaciam ut videar Deus eorum||
et ipsi mihi erunt populus.
interl.| ita obedient ut videantur mei et non mundi||

mihi erunt] inv . Weber
Numérotation du verset 2Cor. 6,17 
Propter quod
interl.| quia templum Dei estis||
marg.| PROPTER  QUOD. Utitur hic verbis Isaie quasi suis. Hoc ad litteram dictum est de Iudeis habitantibus in Babylone, ne communicarent Babyloniis inter quos habitabant, quod Apostolus spiritualiter ad nos refert.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tolerandi sunt quidam mali pro pace, nec corporaliter ab eis receditur, sed spiritualiter. Exire est facere quod pertinet ad correctionem malorum quantum licet pro gradu cuiusque salva pace. Displicere est non {t. 4 : Erfurt, f. 1093va ; facsim., p. 346a} [Rusch, f. 1093va ] tangere. Non enim prophete qui hec dicebant populum suum dimiserunt, sed inter eos habitabant quos increpabant, unum templum cum eis intrabant eadem sacramenta celebrabant, hoc est exire ore non parcere, sed redarguere, corripere, monere. Hoc est in mundum non tangere voluntate non consentire. Maius malum in separatione bonorum committimus quam in malorum commixtione fugimus. Id est dum corporaliter separamus nos a bonis propter malos quam fugimus in coniunctione malorum non remanentes, id est quam sit illud quod fugimus fugiendo coniunctionem malorum. Spiritualiter ergo quisque recedat a malis. Tali non imputat Deus sua peccata quia non fecit, aliena non quia non approbavit, nec negligentiam quia non tacuit, non superbiam quia in unitate permansit.||
marg.| Vel SEPERAMINI, id est seorsum sitis parati contra eos sicut prius pro eis. Hoc ad litteram dictum est Iudeis habitantibus in Babylone.||
exite
interl.| non corporaliter sed spiritualiter ut non taceatis sed increpetis scelera eorum||
interl.| qui estis in medio nequitie eorum||
et separamini,
interl.| cum ex istis separate vos ut nec consensum habeatis||
dicit Dominus, et immundum
interl.| carnalis observantie||
ne tetigeritis,
interl.| ne tactus sit, id est delectatio quod est primus motus||
Numérotation du verset 2Cor. 6,18 
et ego recipiam vos
interl.| ante electos||
et ero vobis
interl.| recepitis||
in patrem,
interl.| meipsum dans||
et vos eritis
interl.| ad gloriam||
mihi in filios
interl.| similes||
et filias,
interl.| ut etiam debiliores inclinat||
dicit Dominus omnipotens.
interl.| Christus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_6)