initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Cor. 7,1 
Has igitur habentes
interl.| et quia Dominus hoc precipit et bene promittit||
promissiones,
interl.| scilicet quod Deus habitabit in nobis et recipiet nos||
carissimi, mundemus nos
interl.| quia multa sunt carnalia vitia ut omnia fugiamus||
ab omni inquinamento carnis
interl.| ut est luxuria etc.||
interl.| Vel Ab omni inquinamento carnis perficientes sanctificationem, scilicet mentis, quod tunc fit si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo hec agit, sanctus mundi est non Dei.||
interl.| Vel AB INQUINAMENTO CARNIS, id est carnalis observantie et perficientes sanctificationem que est tantum Spiritus sancti : Capite nos etc.||
et spiritus,
interl.| ut est ira||
perficientes
interl.| bona operatione||
sanctificationem
interl.| in baptismo ceptam||
in timore Dei.
interl.| ut Deum vereamini qui solus sanctos facit||
Numérotation du verset 2Cor. 7,2 
Capite
interl.| et ad hec vos habete exemplum non illos pseudo ||
pseudo] spendo cacogr . Rusch
nos.
interl.| quia||
Neminem
interl.| vestrum||
lesimus,
interl.| improperando ut pseudo||
neminem corrupimus,
interl.| admixtione falsitatis tamquam fermenti||
neminem circumvenimus.
interl.| fraudulenta suorum ablatione ut pseudo qui vestra blande auferunt||
Numérotation du verset 2Cor. 7,3 
Non
interl.| hec autem||
ad condemnationem vestram
interl.| ut vos abiiciam qui in istis peccavistis||

vestram] om. Weber
dico,
interl.| sed corrigo||
predixi enim quod
interl.| diligo enim vos sicut predixi et hoc est||
in cordibus nostris estis
interl.| secundum curam et dilectionem||
ad commoriendum et ad convivendum.
interl.| quasi ita diligo vos quod vestra mors in peccatis videtur mea et vita in virtutibus similiter||
marg.| AD  COMMORIENDUM  ET  AD  CONVIVENDUM. Vel ut mecum patiamini, et mecum coronemini.||
Numérotation du verset 2Cor. 7,4 
Multa mihi fiducia est
interl.| et ideo moneo||
apud vos,
interl.| dum considero que in vobis sunt||
interl.| et||
multa mihi gloriatio
interl.| quia per primam epistolam correcti ideo pro eis gloriatur||
pro vobis,
interl.| ad alios videte ne sit vana||
repletus sum
interl.| et etiam consolatio unde subdit||
consolatione,
interl.| audita vestra correctione||
marg.| REPLETUS  SUM  CONSOLATIONE. Per iam correctos invitat alios ad correctionem.||
superabundo gaudio
marg.| SUPERABUNDO  GAUDIO. Dum videt eos proficere pro quibus patitur gaudet.||
in omni tribulatione nostra.
interl.| gaudium meum superat omnem tribulationem que partim erat in animo pro peccatis vestris||
Numérotation du verset 2Cor. 7,5 
Nam et cum venissemus Macedoniam,
interl.| memorat que patitur causa credentium ut eos provocet ad caritatem. Quasi bene dixi in tribulatione que vere magna est||
nullam requiem habuit caro nostra,
interl.| etsi animus requievit||
marg.| CARO  NOSTRA. Quia et in adversis anima que in corpore patitur, spe futuri quiescit.||
sed omnem
interl.| secundum corpus et animam||
tribulationem passi,
interl.| quia pythonem ibi fugavit de ancilla ||

Cf. Act. 16, 16.
foris
interl.| et vere omnem quia||
interl.| in corpore ||
interl.| a perfidis qui sunt extra Ecclesiam||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1093vb ; facsim., p. 346b} [Rusch, f. 1093vb ] Foris de apertis inimicis, intus de falsis fratribus qui difficilius tolerantur.||
marg.| Vel ab his qui foris sunt tribulatio, de his scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia, timores ne moverentur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia corpore, non mente, nomine, non numine, id est de falsis fratribus ut prius.||

Cf. Act. 16, 16-18 : « Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, que questum magnum prestabat dominis suis divinando. Hec subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Precipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora».
pugne,
interl.| tribulationes||
intus timores.
interl.| in animo ne Ecclesia deficeret||
Numérotation du verset 2Cor. 7,6 
Sed
interl.| ita graviter passi sumus||
qui consolatur
interl.| Deus||
humiles
interl.| spiritu vel afflictos||
interl.| quia coadiutorem recepi||
Numérotation du verset 2Cor. 7,7 
Non solum autem in
interl.| propter||
adventu eius,
interl.| quia scilicet desideratus advenit||
sed etiam in consolatione
interl.| vel : solacio||

consolatione] solacio Weber
qua
interl.| vel quo||

qua] quo Weber
consolatus est
interl.| nos||
in vobis,
interl.| in vestra emendatione||
marg.| QUIA  CONSOLATUS  EST  IN  VOBIS. Quia vidi Titum consolatum in vobis et ego consolatus sum.||
referens nobis
interl.| consolatus est Titus||
desiderium vestrum,
interl.| de emendatione||

desiderium vestrum] inv . Weber
fletum vestrum,
interl.| de commissis||

fletum vestrum] inv . Weber
vestram emulationem
interl.| indignationem contra pseudo||
pro me,
interl.| pro mea defensione||
ita ut
interl.| referens hoc||
magis gauderem.
interl.| quam de tribulatione dolerem||
Numérotation du verset 2Cor. 7,8 
Quoniam etsi contristavi vos
interl.| inde probari potest quod gaudeo quia iam non penitet me||
in epistola
interl.| illa prima||
non me penitet,
interl.| modo||
interl.| quia correcti||
etsi peniteret
interl.| prius||
interl.| dum indignati vel incorrecti||
marg.| ETSI  PRIUS  PENITERET. Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet.||
videns quod
interl.| non me penitet sed gaudeo videns quod||
epistola illa etsi ad horam vos contristavit,
marg.| VIDENS  QUOD etc. Quasi non me penitet sed gaudeo.  VIDENS  QUOD, id est quamvis videam quod epistola contristavit, unde primum dolui et me penituit.  ETSI, id est quamvis.  AD  HORAM, id est parvo tempore. Unde bona spes est correctionis eorum et ideo iam non penitet, sed gaudet.||
Numérotation du verset 2Cor. 7,9 
nunc gaudeo
interl.| dico quod gaudeo||
interl.| non tantum ideo||
non quia contristati estis
interl.| contra me||
marg.| CONTRISTATI. Non cum ira que peiores efficit, sed cum pudore qui corrigit.||
sed quia contristati estis ad penitentiam.
interl.| quia sic animadvertentes culpam penituistis||
Contristati enim estis secundum Deum
interl.| de hac tristitia gaudeo, quia hoc est secundum Deum, id est secundum voluntatem et inspirationem Dei||
ut in nullo detrimentum
interl.| nec in asperis||
patiamini ex nobis.
interl.| quia omnia nostra prosunt||
Numérotation du verset 2Cor. 7,10 
Que enim secundum Deum
interl.| vere non damnum patimini nam commodum potius quia||
tristitia est,
interl.| dum tristis est peccator, quia peccavit quia fecit quod Deus odit||
penitentiam
interl.| satisfactionem||
interl.| que valet etiam||
in salutem stabilem
interl.| eternam||
marg.| PENITENTIAM  IN  SALUTEM  STABILEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Satisfactio penitentie est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere.||
operatur,
interl.| sed||
seculi autem
marg.| SECULI  AUTEM. Dum dolet peccator se detectum.||
tristitia mortem operatur.
interl.| que non ad correctionem et ideo ab ea cavete||
Numérotation du verset 2Cor. 7,11 
ecce enim
interl.| qui in vobis experti estis quod dico||
marg.| ECCE  ENIM. Tristitia secundum Deum facit penitere in salutem, quia que ducunt ad salutem, id est sollicitudinem operatur etc.||
hoc ipsum
interl.| id est tam parvum quid||
secundum Deum contristari vos,
interl.| de peccato||
interl.| o||
quantam in vobis operatur sollicitudinem,
interl.| emendandi quos deliquistis nec hoc solum||
marg.| QUANTAM  IN  VOBIS  OPERATUR. Qui penitet sollicitus est ne denuo peccet, non se excusat sed confitetur, quod est se defendere a gehenna, et desiderat reformari qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit.||
sed defensionem,
interl.| ut contra pseudo me defendatis||
sed indignationem,
interl.| contra vos pro malis que gessistis||
sed timorem,
interl.| ne in futuro tale quid contingat||
sed desiderium,
interl.| in melius provehi||
sed emulationem,
interl.| ut me vel alios bonos imitemini||
sed vindictam,
interl.| quia peccantes punitis etiam vosipsos||
in omnibus exhibuistis
interl.| ut universaliter dicam vos tristari, secundum Deum in omnibus exhibuistis etc.||
interl.| duce fide||
interl.| vel exhibuistis , id est ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat. Vos esse incontaminatos a negotio, id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit cui consentiendo inquinati eratis.||
vos incontaminatos esse negotio.
interl.| ut sitis incontaminati christiano negotio agendo||
Numérotation du verset 2Cor. 7,12 
Igitur
interl.| et quia incontaminati igitur apparet quod non propter illos principaliter scripsi, sed propter illum qui fecit et illum qui sustinuerat iniuriam quod ita dicit||
etsi scripsi vobis
interl.| pro illis||
non propter eum
interl.| tantum||
qui fecit
interl.| rapuit||
marg.| QUI  FECIT. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima {t. 4 : Erfurt, f. 1094ra ; facsim., p. 347a} [Rusch, f. 1094ra ] epistola iniurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesie que omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait :  IGITUR  ETSI  SCRIPSI  VOBIS, non tantum propter eum qui fecit iniuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam habemus pro vobis. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet iniusti emendentur et polluti sanctificentur et Ecclesie reconcilientur.||
iniuriam, {t. 4 : Erfurt, f. 1094ra ; facsim., p. 347a} [Rusch, f. 1094ra ] nec propter eum qui passus est,
interl.| patrem cui rapta||
sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus
interl.| omnibus emendandis||
ad vos coram Deo,
interl.| teste Deo||
interl.| iuramentum est||
Numérotation du verset 2Cor. 7,13 
ideo quoque
interl.| quasi quia et hoc intendi et evenit||

quoque] om. Weber
consolati sumus.
interl.| dum correcti estis||
In consolatione autem nostra
interl.| que est de correctione vestra et gaudio Titi||
abundantius magis gavisi sumus
interl.| quam dolemus de tribulatione||
marg.| ABUNDANTIUS  MAGIS. Quasi de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi   sumus gavisi , quia gaudebat non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.||
super gaudium Titi, quia refectus est
interl.| tam enim sperat bonum de vobis||
spiritus eius
interl.| Titi||
ab omnibus vobis,
interl.| non quia omnes correcti, sed quia quidam sperat de reliquis||
Numérotation du verset 2Cor. 7,14 
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum,
interl.| commendando vos||
non sum confusus,
interl.| mendax||
interl.| non erubesco me falsum inveniri||
sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus,
interl.| de correctione vestra confidens||
marg.| SED  SICUT  OMNIA. Incorripiendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur testimonium prohibent arguenti. Veram ergo ostendens Apostolus predicationem suam per efficaciam illorum ait :   sed sicut omnia in veritate etc.||
ita et gloriatio nostra,
interl.| de vobis||
que fuit ad Titum veritas facta est,
interl.| id est apparuit ei veritas, id est vera||
Numérotation du verset 2Cor. 7,15 
et
interl.| ideo||
viscera eius
interl.| intima caritas||
marg.| ET  VISCERA  EIUS. Sancti affectus in omni bono est.||
abundantius in vobis sunt,
marg.| quam ante quia vidit profectum illorum vel quam in alios||

vobis] vos Weber
reminiscentis
interl.| eius Titi dico||
omnium vestrum obedientiam,
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ostendit Titum eos laudasse qui solliciti erant obedire ei in quo apostolum reveriti sunt||
quomodo
interl.| quam accurate||
cum timore
interl.| cordis||
et tremore
interl.| corporis||
excepistis eum.
interl.| et quia in illo egistis||
Gaudeo quod in omnibus
interl.| rebus||
confido in vobis.
interl.| non solum bona voluntate sed etiam in operibus bonis||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_7)