initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Cor. 8,1 
Notam autem vobis facimus, fratres,
interl.| non habui requiem in Macedonia tamen magna mea mihi gratia data est||
marg.| NOTAM  AUTEM  VOBIS etc. Hic ubi de correctis agitur, mentio fit de collectis, quia ab aliis non querit quibus suadere non potest. Vel ut alii codices habent : quibus sua dare non prodest.||

1 vobis facimus] inv . Weber
gratiam Dei,
interl.| gratuitum donum Dei vocat eleemosynam dare||
que
interl.| que : illa scilicet||
data est in Ecclesiis Macedonie :
Numérotation du verset 2Cor. 8,2 
quod in multo experimento tribulationis
interl.| non solum voluerunt pati sed experti sunt et inde gavisi sunt et cum pauperes abundanter dederunt||
marg.| QUOD  IN  MULTO  EXPERIMENTO. Vel abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Syle ibi facta non sunt scandalizati. Sed cum gaudio acceperunt verbum probati passionibus eorum.||
abundantia gaudii ipsorum,
interl.| fuit||
et altissima
interl.| magna vel nobilissima||
paupertas eorum,
marg.| ET  ALTISSIMA  PAUPERTAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tenues in substantia divites in dando, quia pura concientia operati sunt.||
abundavit in divitias
interl.| id est maior facta est dum intendit divitias dare||
simplicitatis eorum,
interl.| et hoc simplici animo non ut homini placeant||
Numérotation du verset 2Cor. 8,3 
quia secundum virtutem
interl.| rerum suarum||
interl.| et inde||
testimonium illis reddo, et supra virtutem
interl.| ut etiam post egerent||
voluntarii
interl.| nemine cogente||
fuerunt,
interl.| ad dandum||
Numérotation du verset 2Cor. 8,4 
cum
interl.| cum timens eis non assentirem||
multa exhortatione obsecrantes
interl.| ut eos permitteremus habere||
nos gratiam et communicationem
interl.| id est ut liceret eis dare sua non quasi propria sed quasi communia de quibus ministrarent aliis||
ministerii,
interl.| ministrationis||
fit in sanctos.
Numérotation du verset 2Cor. 8,5 
Et
interl.| dederunt sua||
non sicut
interl.| id est ea intentione||
speravimus,
interl.| putavimus, scilicet pro culpis redimendis||
sed semetipsos dederunt primum
interl.| emendatione vite||
Domino,
interl.| ut ei obedirent||
interl.| vel 'Deo'||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1094rb ; facsim., p. 347b} [Rusch, f. 1094rb ] PRIMUM  DEO se emendantes, deinde fratribus sua offerentes. Aliter non erat accipiendum, quia munera excecant oculos et iura auctoritatis inclinant. Qui vero dant ne arguantur, fructum dandi non habent.||
deinde nobis
interl.| dederunt se ut nobis obedirent||
per voluntatem Dei,
interl.| qui vult homines subdi vicariis suis||
Numérotation du verset 2Cor. 8,6 
ita ut
interl.| ita institerunt ut exemplo eorum provocati||
rogaremus Titum,
interl.| postquam correctos vidit||
ut quemadmodum cepit,
interl.| in vobis benefacere||
ita et perficiat in vobis
interl.| non modo alia sed||

vobis] vos Weber
etiam gratiam istam.
interl.| eleemosynarum in sanctos||
interl.| perficiat non quocumque modo, sed ut in hac gratia largitionis abundetis sicut in aliis||
marg.| PERFICIAT  IN  VOBIS  GRATIAM. Ut scilicet gratia ista vobis non desit hoc dicit, ut incitet eos ad dandum.||
Numérotation du verset 2Cor. 8,7 
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone,
interl.| gratia loquendi||
et scientia,
interl.| Scripturarum||
et omni sollicitudine,
interl.| quia in omnibus solliciti estis||
et
interl.| insuper||

et] insuper praem . Weber
caritate vestra
interl.| spirituali||
in nos, ut et in hac gratia abundetis.
Numérotation du verset 2Cor. 8,8 
Non quasi imperans dico :
interl.| rogavi Titum ut perficeret hanc gratiam, sed hoc non dico imperans ne sitis transgressores||
marg.| NON  QUASI  IMPERANS, id est quasi penitentiam iniungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur.||
sed per aliorum sollicitudinem,
interl.| Macedonum quibus similes sitis, vel pauperum de quibus estis vel esse debetis solliciti||
etiam vestre caritatis
interl.| ut largi sitis et ex discretione animi non pro terreno commodo||
ingenium bonum
interl.| vestrum||
comprobans.
interl.| comprobare volens||
interl.| vel suadere volens||
Numérotation du verset 2Cor. 8,9 
Scitis enim
interl.| pauperibus dare debetis et vere quia||
gratiam
interl.| id est caritatem||
Domini nostri Iesu Christi,
interl.| qui et de illis sollicitus fuit cuius exemplo hortatur illos||
quoniam
interl.| hanc scilicet||
propter vos egenus
interl.| in mundo||
factus est cum esset dives,
interl.| Deus per quem et omnia facta sunt||
interl.| in sua maiestate||
marg.| EGENUS  FACTUS  EST  CUM  DIVES  ESSET. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ait : pauper factus est cum dives fuisset, sed cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit et divitias non amisit, intus dives foris pauper, latens Deus in divitiis apparens homo in paupertate.||
ut inopia illius vos divites essetis.
interl.| in spiritualibus||
marg.| UT  INOPIA  ILLIUS  VOS etc. Per illius enim paupertatem abiicimus pannos iniquitatis, ut induemur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit nos ditavit.||

inopia illius] inv . Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,10 
Et consilium in hoc do :
interl.| et in hoc , id est in consideratione huius tanti beneficii Dei do consilium ut pauperibus eleemosynas detis||
hoc enim vobis utile est,
interl.| plus est utile facienti quam cui fit||
qui non solum facere, sed
interl.| quod plus est quam facere||
et velle cepistis
marg.| SED  ET  VELLE. Vel secundum alios quidam voluerant, quidam ceperant, nunc vero utrique perficiant.||
ab anno priore.
interl.| preterito||
Numérotation du verset 2Cor. 8,11 
Nunc vero et facto perficite,
interl.| ut non solum velitis sed et opere perficiatis||
ut
interl.| voluntas in opere appareat si vera est||
quemadmodum promptus est animus voluntatis in vobis,
interl.| quia ex discretione volunt||

in vobis] om. Weber
ita sit
interl.| promptus||
interl.| animus||
et perficiendi ex eo
interl.| secundum id||
quod habetis.
interl.| sive plus sive minus||
Numérotation du verset 2Cor. 8,12 
Si enim voluntas prompta est,
interl.| dando||
secundum id quod habet accepta est,
interl.| ut necessaria retineat||
non secundum quod non habet.
interl.| tantum accepta est danso ultra vires||
interl.| ideo ex eo quod habetis vos dare moneo||

secundum] + id Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,13 
Non enim
interl.| volo||
ut aliis
interl.| ut alii de vestris otiose vivant||
sit remissio,
interl.| vel refrigerium||
vobis autem tribulatio,
interl.| paupertas non quin melius esset omnia dare, sed infirmis timet quos sic dare monet ut egestatem non patiantur||
sed ex equalitate.
interl.| sed prius volo ut vestra abundent||
marg.| EX  EQUALITATE. Dividat quantum habet cum sanctis, quia non plus exigitur quam retinem sibi det, sic Zaccheus dimidium bonorum suorum dedit pauperibus.||
marg.| EX  EQUALITATE. Non utique secundum paritatem hoc dico, sed ut sustententur de vestris rebus sicut et vos,  UT  ET  ILLORUM  ABUNDANTIA  VESTRA  INOPIAM  SIT  SUPPLEMENTUM. Qui enim vivunt in hoc seculo non habent merita ad vitam eternam {t. 4 : Erfurt, f. 1094va ; facsim., p. 348a} [Rusch, f. 1094va ] sufficientia. Sed quia pauperes Christi quorum est regnum celorum per eleemosynas amicos et debitores sibi fecerent, per merita eorum consequentur quod per se non merentur. Ut tunc fiat equalitas, non quin differant in claritate, sed quia omnibus idem et omnibus erit sufficientia. Sicut scriptum est de manna in signo huius rei. Qui multum, scilicet collegit de manna, id est amplius quam gomor. Non abundavit, id est non plus habuit quam gomor. Et qui modicum, scilicet collegit, id est minus quam gomor. Non minoravit, id est non minus habuit quam gomor. In Exodo ait : « Nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus peraverat reperit minus ». In quo significabatur quod et qui maiora habunt merita et qui minora in eterno convivio eandem habituri sunt refectionem.||

Cf. Lc. 19, 8 : « Stans autem Zaccheus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ».
Cf. Mt. 5, 3 : « Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum celorum ».
Ex. 16, 18.
Numérotation du verset 2Cor. 8,14 
In presenti tempore
interl.| quod tam breve||
illorum
interl.| qui omnia mundi deserunt||
inopiam suppleat,
interl.| etsi non compleat||
ut et illorum
interl.| qui divinis vacant||
abundantia
interl.| meritorum||
vestre inopie sit supplementum, ut fiat
interl.| ut sicut hic ministraverunt sanctis eis reddant vicem sancti in futuro||
equalitas,
interl.| in voluntate etsi non in opere||
marg.| EQUALITAS. Ipsa est pax Hierusalem, ut opera misericordie corporalia iungantur operibus predicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo, ut qui accipiunt spiritualia tribuant carnalia. Unde Apostolus : « Si spiritualia seminavimus vobis magnum est si carnalia vestra metamus ».||

1Cor. 9, 11.
sicut scriptum est :
interl.| in Exodo de manna ||

Cf. Ex. 16, 18.
Numérotation du verset 2Cor. 8,15 
Qui multum, non abundavit,
interl.| collegit||
interl.| quia quod plus habuit dedit indigenti||
marg.| QUI  MULTUM  NON  ABUNDAVIT. Plus habent sancti in spe futuri, minus hi qui in tempore divites, et tamen ibi equabuntur. Ut sicut hic inopiam sanctorum sustentant, ita ibi ab eis sustententur et divites fient in eterno bono.||
marg.| QUI  MULTUM  NON  ABUNDAVIT. Sic qui multum dat dives, et qui parum pauper, si equa voluntas equalem habent mercedem.||
et qui modicum non minoravit.
interl.| quia recepit ab eo qui abundavit||
Numérotation du verset 2Cor. 8,16 
Gratias autem Deo,
interl.| ago||
interl.| quasi : rogavi Titum vel ego ipse hoc consulo||
qui dedit sollicitudinem
interl.| ut abundetis in hac simplicitate eleemosynarum||
eamdem
interl.| quam ego habeo||

sollicitudinem eamdem] inv . Weber
pro vobis in corde Titi,
interl.| et vere habuit sollicitudinem||
Numérotation du verset 2Cor. 8,17 
quoniam exhortationem
interl.| nostram||
quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate
interl.| quam mea exhortatione||
profectus est ad vos.
interl.| qui prius rogatus excusabat propter vestra vitia||
Numérotation du verset 2Cor. 8,18 
Misimus etiam cum illo fratrem nostrum,
interl.| Lucam vel Barnabam||

nostrum] om. Weber
cuius laus est in evangelio
interl.| scripto vel predicato||
per omnes Ecclesias.
Numérotation du verset 2Cor. 8,19 
Non solum autem,
interl.| laus eius est in evangelio||
sed et ordinatus est ab Ecclesiis
interl.| Iudee||
comes peregrinationis nostre
interl.| qua mundum circumimus||
interl.| predicationis||
in hac gratia,
interl.| in hac largitione eleemosynarum cui nos apostoli ministri sumus||
interl.| Vel in hanc gratiam 10  , id est predicationem gentium cui destinatus sum et volo.||
10  hanc gratiam] sic Rusch
que ministratur a nobis ad Domini gloriam,
interl.| ut Deus inde glorificetur||
et destinatam voluntatem nostram.
marg.| ET  AD 11   VOLUNTATEM. Qua volumus, ut bene detis complendam, voluntatem dico, que est destinata et preordinata nobis a Deo adeo est neccessaria.||
Numérotation du verset 2Cor. 8,20 
Devitantes hoc,
interl.| hos misimus||
marg.| DEVITANTES  HOC. Circa curam sanctorum si negligentius ageret, et ideo premonet ut sollicitudo {t. 4 : Erfurt, f. 1094vb ; facsim., p. 348b} [Rusch, f. 1094vb ] eius, et providentia appareat.||
ne quis nos vituperet
interl.| dicens nos fraudare||
in hac plenitudine,
interl.| largitionis eleemosynarum||
marg.| IN  HAC  PLENITUDINE. Doctrine et miraculorum, ut dicatur, bene predicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli et sicut sibi preceptum est.||
que ministratur a nobis
interl.| que nostro ministerio fit||
in gloria Domini12 
interl.| ut Deus glorificetur||

12  in... Domini] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,21 
Providemus enim
interl.| devitantes bene dico||
bona
interl.| opera nostra||
non solum coram Deo,
interl.| ut Deo placeant sed ut et hominibus bona videantur||
marg.| CORAM  DEO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Propter nos concientia nostra sufficit nobis, propter vos fama nostra non pollui, sed pollere dent in vobis. Due res sunt : conscientia et fama, conscientia tibi, fama proximo. Qui conscientie fidens negligit famam, crudelis est.||
sed etiam coram hominibus.
marg.| CORAM  HOMINIBUS, dum facit in sanctos quod Deus iubet.  CORAM  HOMINIBUS, dum bonos mittit qui eos probitate sua provocent, non scandalum faciant.||
Numérotation du verset 2Cor. 8,22 
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum,
interl.| Apollo||
quem probavimus in multis sepe sollicitum esse.
interl.| de vestra salute||
interl.| cum audivit correctos||
Nunc autem multo sollicitiorem,
interl.| pro||
confidentia multa in vos,
interl.| habita||
marg.| CONFIDENTIA  MULTA. Quasi : pro confidentia vestri ivit et pro Tito et Luca cum quibus libenter ibat.||
Numérotation du verset 2Cor. 8,23 
sive pro Tito,
interl.| qui de vobis ei multa retulit||
qui est socius meus, et in vobis13  adiutor,
interl.| in vestra conversione||

13  vobis] vos Weber
sive fratres nostri, apostoli Ecclesiarum,
interl.| scilicet pro illis aliis qui sunt fratres nostri apostoli et a quibus fuit rogatus||
marg.| SIVE  FRATRES  NOSTRI. Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli ecclesiarum, hoc est glorie Dei Christi, id est ad gloriam Christi, quia in eis non hominum sed Christi gloria est.||
glorie Dei14 
interl.| ad gloriam Christi||

14  glorie Dei] gloria Christi Weber
Numérotation du verset 2Cor. 8,24 
Ostensionem ergo,
interl.| quia tales misimus||
interl.| ut bona que de vobis audierunt probent et cetere Ecclesie agnoscant que de eis audierunt||
marg.| Ostensionem ergo , id est caritatem vestram quam ostendistis aliis, et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite bene istos recipiendo, et hoc in facie Ecclesiarum ut alii a vobis accipiant exemplum.||
que est caritatis vestre, et nostre glorie pro vobis, in illos ostendite {t. 4 : Erfurt, f. 1094vb ; facsim., p. 348b} [Rusch, f. 1094vb ] in faciem Ecclesiarum.
interl.| ut scilicet cetere Ecclesie agnoscant vera esse bona que de vobis audierunt||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_8)