initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Cor. 9,1 
Nam
interl.|  de receptione horum moneo
de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti
interl.|  superfluum
est mihi scribere vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 9,2 
Scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedones.
interl.|  dicens
Quoniam Achaia
interl.|  cuius metropolis est Corinthus
parata est ab anno preterito
interl.|  emulatione Macedonum ducta
et vestra emulatio
interl.|  amor et studium vestre largitionis
marg.|  ET  VESTRA  EMULATIO. Emulatione Corinthiorum alie Ecclesie dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bone voluntatis fuisse effectos, incitate sunt ad bonum opus.
provocavit plurimos.
interl.|  ad eleemosynas dandas
Numérotation du verset 2Cor. 9,3 
Misi autem fratres,
interl.|  cur ergo premittis illos ?
ut ne quod gloriamur,
interl.|  non ut vos ad hoc hortentur sed ut parati sitis
de vobis evacuetur
interl.|  totum
in hac parte,
interl.|  si imperati fueritis
ut quemadmodum dixi parati sitis,
interl.|  illis vos paratos
Numérotation du verset 2Cor. 9,4 
ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos
interl.|  qui de vobis gloriabamur
marg.|  ERUBESCAMUS. Si enim non fuerit hoc inventum, quod testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur.
ut non dicamus vos
interl.|  erubescere quod maius est, id est esse debet
in hac substantia.
interl.|  in hac datione eleemosynarum que pauperes sustentat
Numérotation du verset 2Cor. 9,5 
Necessarium ergo
interl.|  ne hoc sit
existimavi rogare fratres,
interl.|  scilicet Lucam Titum et Apollo
ut
interl.|  me
preveniant ad vos, et preparent repromissam
interl.|  sepe promissam
benedictionem hanc
interl.|  id est eleemosynam que recte dicitur benedictio, quia causa eterne benedictionis
paratam esse,
interl.|  quando veniemus
sic quasi benedictionem
interl.|  ut sit opus caritatis et magnum
non quasi avaritiam.
interl.|  ut doleant de dato et parum sit quod dent
Numérotation du verset 2Cor. 9,6 
Hoc autem dico :
interl.|  illi preparent ego autem cur large detis prescribo

dico] om. Weber
qui parce seminat
interl.|  dat
marg.|  QUI  PARCE  SEMINAT. Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare si plus haberet.
marg.|  SEMINAT ait, non ‘dat’, quia dare non est amittere sed seminare ad tempus carere, ut plus habeatur in futuro.
parce et metet,
interl.|  retributionem
et qui seminat in benedictionibus
interl.|  ubi plus pensatur animus quam census
de benedictionibus
interl.|  Dei
interl.|  de largitate donorum Dei
et metet.
interl.|  retributionem
Numérotation du verset 2Cor. 9,7 
Unusquisque
interl.|  scilicet det
prout
interl.|  tantum
destinavit
interl.|  preordinavit quia si inviti darent nihil eis prodesset
in corde suo
interl.|  consilio rationis

in] om. Weber
non ex tristitia, aut ex necessitate,
interl.|  id est tristis vel coactus sed sponte
marg.|  NON  EX  TRISTITIA. Qui invitus dat propter presentem pudorem non habet mercedem.
hilarem enim datorem
interl.|  qui ex voluntate bona
marg.|  HILAREM  ENIM  DATOREM. Qui dat ut careat tedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit.
marg.|  Large dat qui affectum largiendi habet, etsi nihil habeat quod largiri possit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quidquid boni facis cum hilaritate fac, et tunc bene facis. Si autem cum tristitia facis, fit de te non tu facis.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, Ps. 91 § 5, CCSL 39, p. 1282.8-10 : « Et quid dicit apostolus ? Quidquid facis, cum hilaritate fac ; bonum tunc et bene facis. si autem cum tristitia facis, fit de te, non facis ; et portas magis psalterium, non cantas ». < Parall . > Glossa ordinaria (Ps. 91, 5) marg. aliter redactum.
diligit Deus.
interl.|  approbat remunerat
Numérotation du verset 2Cor. 9,8 
Potens est autem Deus
interl.|  quasi ego ita moneo et nolite diffidere
omnem gratiam abundare
interl.|  id est omnia dona Spiritus sancti
interl.|  non solum hanc sed et hanc cum aliis
facere in vobis,
interl.|  vel in cordibus vestris
interl.|  ita
ut in omnibus
interl.|  in omni statu vestro
interl.|  qui enim solam sufficientiam eligit poterit in Dei opere ambulare vel abundare
habentes,
interl.|  habere reputantes
abundetis in omne opus bonum.
interl.|  in datione eleemosynarum sicut et in ceteris
marg.|  ABUNDETIS  IN  OMNE  OPUS  BONUM. Licet enim exiguum sit, quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto iudicio fit, quia non queritur de quanto, sed quo animo detur.
Numérotation du verset 2Cor. 9,9 
Sicut
interl.|  est ne hoc bonum utique
scriptum est :
interl.|  in Psalmo

Ps. 111, 9.
dispersit,
interl.|  non uni omnia conferens sed pluribus dividens
dedit
interl.|  gratis
pauperibus,
interl.|  non divitibus qui possent reddere quanto magis qui sanctis
iustitia eius
interl.|  et hec
interl.|  id et merces iustitie
marg.|  IUSTITIA  EIUS. Iustus est qui bona mundi fine eterni premii communia reputat.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Hoc exemplo ad largiendum sanctis invitat. Si enim huius qui pauperibus largitur merces magna est quanto magis eius qui ministrat sanctis ? Pauperes enim possunt dici et qui mali sunt.
manet in seculum seculi
interl.|  in eternum sine fine

in seculum seculi] in eternum Weber
Numérotation du verset 2Cor. 9,10 
Qui autem administrat
interl.|  non solum inde datur vita
interl.|  scilicet Deus
semen seminanti,
interl.|  unde eleemosyna fiat
et panem
interl.|  necessaria vite
ad manducandum
interl.|  non ad superfluitatem
prestabit,
interl.|  et in tantum et ideo nemo hoc timore timeat dare
et
interl.|  quod
multiplicabit semen vestrum,
interl.|  unde plures eleemosynas faciatis
et augebit incrementa frugum
interl.|  voluntatem et facultatem dandi eleemosynas
marg.|  INCREMENTA  FRUGUM. Iustitia est sanctitas et bona vita et inde fruges, id est eterna remuneratio.   Incrementa eleemosyne, pro quibus et hic virtutes et in futuro gloria augebitur.
iustitie vestre.
interl.|  ex quibus procedit iustitia et vita
Numérotation du verset 2Cor. 9,11 
Ut in omnibus locupletati abundetis
interl.|  in tantum augebit et res et voluntatem dandi ut in omni statu secundum vestram reputationem LOCUPLETATI ABUNDETIS etc.
in omnem
interl.|  perfectam
simplicitatem
interl.|  largitionem simplici animo factam
que operatur per nos gratiarum actionem Deo.
interl.|  et ideo facienda
marg.|   Que operatur per nos gratiarum actionem, id est ipsa largitio est causa quare gratie aguntur Deo, cuius largitionis nos sumus ministri.
Numérotation du verset 2Cor. 9,12 
Quoniam
interl.|  ideo aguntur gratie quia multa in hoc bona
ministerium
interl.|  nostrum
officii huius
interl.|  nostri

officii huius] om. Weber
non solum supplet ea que desunt sanctis, sed etiam
interl.|  quia multi agunt gratias in operatione Dei
abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
interl.|  et hoc
Numérotation du verset 2Cor. 9,13 
per probationem ministerii huius,
interl.|  id est qui laudant hanc ministrationem nostram
interl.|  qui eos movet ad agendas gratias
glorificantes Deum in obedientia confessionis vestre,
interl.|  non solum de vestra largitione sed inde accepta occasione de fide et omni bono
in evangelio Christi,
interl.|  quia obedistis evangelio Christi in subiectione mentis gorificantes Deum

Evangelio] Evangelium Weber
et simplicitate
interl.|  quia simplici animo vel alii vestro exemplo sua aliis communicant
communicationis vestre
interl.|  quia vestra communia reputatis

vestre] om. Weber
in illos,
interl.|  facte
interl.|  sanctos predictos
et in omnes,
interl.|  alias gentes
Numérotation du verset 2Cor. 9,14 
et in ipsorum
interl.|  sanctorum

in] om. Weber
obsecratione pro vobis,
interl.|  glorificantes etiam Deum quia ipsi sancti obsecrant pro vobis
desiderantium vos
interl.|  videre in eterna beatitudine vel etiam hic
propter eminentem gratiam
interl.|  id est caritatem
Dei in vobis.
Numérotation du verset 2Cor. 9,15 
Gratias Deo super inenarrabili dono eius.
interl.|  et quia hinc in de tot bona gratias ago de caritate que non postest enarrari quantum utilis vel enarrabili id est quod debet enarrari
marg.|  GRATIAS  DEO. De alterna indigentia et de alterno supplemento indigentie provincialium Christi et militum Christi. Egit hic de rebus carnalibus in illos. Inde autem de spiritalibus in istos tam quam plenus gaudiis exclamat :  GRATIAS  AGO.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_9)