initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

<62.1> Prologus in secundam <epistolam ad Corinthios> incipit.

prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1089ra ; facsim., p. 337a} [Rusch, f. 1089ra ] In secunda ad Corinthios epistola quasi in parte superiori, post tribulationum suarum relationes, reddit causas quare ad eos secundo non ierit, quoniam non levi mutatione consilii fecisse se asserit, sed ne adventu suo tristitiam incurreret, cum in peccato permanere discipulos reperisset. Deinde post agnitos fructus penitentie reconciliat eum Ecclesie, quem in primam propter fornicationem a consortio sanctorum iusserat amoveri. Tertio contra pseudo apostolos officii sui dignitatem tuetur et Novi Testamenti ministros, tanto anteire gratia ostendit, quanto evangelium est lege prestantius. Immoratur etiam in causa illa plurimum quam breviter in prima contingerat, ut prompto ac libenti animo necessaria presentis vite non habentibus largiantur, et utilitate spiritualis commercii commutent presentia cum futuris, atque abundantia sua sanctorum inopiam suppleant, ut vicissim eorum inopia sanctorum abundantia suppleatur. In fine repetit quod superius contra pseudo apostolos egerat, et iactationem eorum predicationesque de se gloriosas vel collata antiquitate generis, vel catalogo iniuriarum ac periculorum suorum evacuat. Dicitque eos operarios subdolos qui ad imitationem Satane transfigurentur in apostolos Christi, sub predicationis spe lucra pecunaria queque sectantes.

a Cf. 2Cor. 11, 14 : « Et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis ».
marg.| Quibusdam Corinthiorum per primam epistolam correctis, causa reliquorum scribit secundam repellens pseudo apostolos, ostendendo deceptionem predicationis eorum, se multis modis commendans. Notat etiam eos in eleemosynis parcos, precepit quam fornicatiorem correctum recipi quem prius Satane tradiderat. Et quia etiam boni tribulantur ibi se eis exemplum patientie proponit.
prol.|
marg.| In hac epistola incorrectiones corrigere et correctos ad utiliora provocare et pseudo cum sui commendatione deprimere intendit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_Prol.1)