initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<63. *Epistola Pauli ad Galatas*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Gal. 4,1 
Dico autem quanto tempore heres parvulus
interl.| etate et scientia||
marg.| DICO  AUTEM. Modo vos gentiles et nos Iudei sumus Christi et semen Abrahe et heredes, sed olim nos Iudei sub lege sicut heres futurus et a Patre substitutus. Ecce iterum quare lex non est tenenda.||
est nihil differt a servo
interl.| cogitum nullam potestatem habet||
cum
interl.| quamvis||
sit dominus
interl.| futurus||
omnium
Numérotation du verset Gal. 4,2 
sed sub tutoribus
interl.| qui eum contra hostes defendant||
et actoribus
interl.| determinatum in quo libertas sui et suorum sibi datur||
est usque ad prefinitum
interl.| cognitione Dei et viribus||
marg.| USQUE  AD  PREFINITUM. Postquam enim adultus, libertatem sui et suorum habet, alioquin iure exhereditatur. Lex fuit pedagogus, quia timore compressit et preceptis Dei servire coegit. Fuit tutor et actor Iudeis quos Deus heredes instituit, dum parvuli cognitione Dei et viribus resistendi peccatis. Quo tempore erant etiam servi legalibus penis a malis territi, promissionibus incitati, nec sui damnabantur sed vitia, nec suorum, id est hereditatis eterne cum horum tamen essent Domini a Deo instituti. His fuit lex tutoris loco, dum contra malignorum spirituum impugnationes et gentilium persuasiones, qui ad idolatriam traherent illos, defendebat admonendo, increpando, aliquando puniendo. Eterna bona illis conservavit, quoniam ex illis multos Christus ab inferno liberavit. Fuit et actor quia causam eorum apud Deum egit, dum per sacrificia et expiationem Deum eis placavit, et hoc usque ad tempus prefinitum, id est usque ad adventum Christi in quo constituit Deus ut perfecti et liberi fierent et hereditatem obtinerent, alioquin exhereditarentur.||
tempus a patre.
Numérotation du verset Gal. 4,3 
Ita et nos cum essemus {t. 4 : Erfurt, f. 1101vb ; facsim., p. 362b} [Rusch, f. 1101vb ] parvuli sub elementis mundi
interl.| sub lege que est prima institutio ad fidem et iustitiam||
marg.| SUB  ELEMENTIS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. In elementis neomenias, id est lunares dies et sabbatum significat non quod in elementis sperarent ut pagani, sed in his Deum venerabantur.||
marg.| MUNDI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia lex non celestia sed terrena promittebat vel transitoria ut mundus, vel in elementis sunt neomenie, id est lunares dies et sabbatum.||
eramus servientes.
interl.| tum territi minis tum capti blanditiis||
Numérotation du verset Gal. 4,4 
At ubi venit plenitudo temporis
interl.| id est postquam tempus precedens adimpletum est vel quia in eo plene Spiritus dona dantur||
marg.| Vel plenitudo temporis , id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum quo lex durare debuit, tunc misit Deus.||
marg.| PLENITUDO  TEMPORIS. Sciebat quando venire deberet vel etiam pati etc. Non est enim hora eius vel nostra nisi voluntas eius. Ante tamen longa series preconum premittenda erat.||
misit
interl.| fecit visibilem hominibus||
Deus filium suum factum ex muliere
interl.| etiam||
marg.| MISIT  DEUS  FILIUM. Unde : Ego, inquit, a Patre exivi et veni in hunc mundum. Et tamen de illo dicit evangelista Iohannes : « In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit ». Deinde coniungit : « In propria venit ». Illuc ergo missus est ubi erat. Unde et illud propheta dicit : « Celum et terram ego impleo ». Querendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si tamen sobrie de Dei Filio que digna sunt opinemur. Ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto maiestatis profunde dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis, sicut scriptum est : Quoniam inhabitabo in illis.||
marg.| EX  MULIERE. Usus hebree locutionis mulieres dicit non corruptas sed feminas.||

Io. 16, 28.
Io. 1, 10.
Io. 1, 11.
Ier. 23, 24.
factum sub lege
interl.| sub onere legis sicut sub aliis penis||
marg.| FACTUM  SUB  LEGE. Ut appareat circumcisus quasi filius Abrae cui promissus erat, signum habens eius cui promissus fuerat, in quo impleta est circumcisio et ideo signum iam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium in quo benedicerentur omnes {t. 4 : Erfurt, f. 1101vb ; facsim., p. 362b} [Rusch, f. 1101vb ] gentes, quod iam factum credimus.||
Numérotation du verset Gal. 4,5 
ut eos qui sub lege erant
interl.| non ut ab ea expiaretur sed ut ab ea liberaret sicut a penis||
redimeret
interl.| id est bona que per gratiam dantur per que sunt filii||
ut adoptionem filiorum reciperemus.
interl.| sicut participat nostra natura ita ad suam nos adoptat||
marg.| UT  ADOPTIONEM  FILIORUM  RECIPEREMUS. Id est participes essemus divine glorie. Sicut enim ipse nostra natura participat, ita ad suam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostre nature factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit ut distincte intelligamus unicum Dei Filium. Nos enim beneficio et dignatione filii Dei sumus, ille natura est Filius qui hoc est quod Pater.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. CONTRA FAUSTUM. Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua. Nos autem non de substantia sua genuit. Creatura enim ipsius sumus, quam non genuit sed fecit. Et ideo ut fratres Christi secundum nostrum modum faceret adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum iam essemus ab ipso non nati sed conditi et instituti Verbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius essemus, adoptio vocatur. Unde : « Dedit eis potestatem filios Dei fieri » etc.||
marg.| Reciperemus dixit, non acciperemus, ut significaret nos hoc amisisse in Adam ex quo mortales sumus.||

Io. 1, 12.
Numérotation du verset Gal. 4,6 
Quoniam autem estis filii Dei
interl.| non solum nos Iudei qui credimus filii sed et vos gentiles quod probat effectus quia misit||
misit Deus
interl.| Pater||
spiritum
interl.| quem etiam Filius mittit||
marg.| MISIT  DEUS  SPIRITUM. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis, qui signum Patris ostendat in filios ut quia nos hoc non auderemus dicere infirmitate et indignitate nostra suggerat ut audeamus dicere.||
filii sui
interl.| qui probat vos esse filios||
marg.| SPIRITUM  FILII. Nota Spiritum etiam esse Filii. Et nota etiam hic Trinitatem. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS SUPER IOHANNEM : Si forsitan aliquis querat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius. Et Pater solius Filii est Pater. Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus sed amborum. Unde Dominus ait : « Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis ». Et Apostolus ait hic : « Misit Deus Spiritum Filii sui ». Et multa alia sunt testimonia quibus evidenter ostenditur et Patris et Filii esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus. Nec ob aliud estimo ipsum proprie vocari Spiritum sanctum, cum etiam si de singulis interrogemur, non possumus Patrem et Filium dicere nisi Spiritum, quoniam Spiritus est Deus. Quod ergo communiter vocantur, et singuli. Hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus ? Si enim ab eo non procederet, non post resurrectionem se representans discipulis insufflasset dicens : « Accipite Spiritum sanctum ». Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus de ipso ? Ad hoc etiam pertinet quod ait de muliere fluxum patiente : « Tetigit me aliquis, ego enim sensi virtutem de me exisse ». Nam virtutis nomine Spiritum sanctum ex eo clarum est appellari quod Marie angelus dixit : « Et virtus altissimi obumbrabit tibi ». Et Dominus promittens discipulis ait : « Sedete hic donec induamini virtute ex alto ».||
marg.| SPIRITUM  FILII. Hic est virtus que de illo exibat et sanabat omnes. Dicit tamen ipse Filius a Patre illum procedere, quia ad eum solet referre et quod ipsius est de quo et ipse est, sicut alibi : mea doctrina non est mea sed eius qui misit me. A quo habet Filius ut sit Deus : est enim de Deo Deus, ab illo habet ut et de illo procedat Spiritus sanctus.||

Mt. 10, 20.
Gal. 4, 6.
Io. 20, 22.
Lc. 8, 45-46.
Lc. 1, 35.
Lc. 24, 49.
in corda vestra
interl.| tam Iudeorum quam gentilium||
clamantem Abba Pater.
interl.| qui facit clamare quod numquam presumeremus nisi Spiritus doceret||
marg.| CLAMANTEM. Hieronymus HIERONYMUS. Notandum quod clamor in Scripturis non magne vocis emissio sed scientie intelligatur et intentionis magnitudo.||
Numérotation du verset Gal. 4,7 
Itaque
interl.| quia Spiritus clamat in vobis : ‘Pater’||
marg.| ABBA  PATER. Eleganter duo verba idem significantia posuit propter universum populum qui de Iudeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut hebreum verbum ad Hebreos, grecum ad gentes pertineat. Utriusque autem verbi eadem significatio ad eiusdem fidei Spiritusque unitatem.||
interl.| a tempore gratie||
interl.| aliquis nostrum qui in Christum credimus ut olim||
sed filius
interl.| a tempore Christi||
interl.| ex dilectione serviens||
Quod si filius et heres
interl.| in futuro||
per Deum
interl.| per operationem Dei||
Numérotation du verset Gal. 4,8 
Sed tunc
interl.| modo filii sed tunc quando infideles||
quidem ignorantes Deum
interl.| et ita erat aliqua excusatio||
his qui natura
interl.| sui sed opinione hominum||
non sunt dii serviebatis.
Numérotation du verset Gal. 4,9 
Nunc autem
interl.| cum aperta veritas||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1102ra ; facsim., p. 363a} [Rusch, f. 1102ra ] QUI  NATURA  NON  SUNT  DII. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Unam Dei veri esse naturam ostendit, scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse ? Unde alibi Apostolus : “Conversi estis servire Deo vivo et vero”.||

1Th. 1, 9 : « Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero ».
cum cognoveritis Deum
interl.| et ita gravius peccatis quam olim||
immo cogniti estis a Deo,
interl.| quod non a vobis sed potius gratia Dei approbati et amati||
marg.| IMMO  COGNITI. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura. Unde : « Sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam », id est vidisti me ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est cognitionem sui nobis prestat. Non enim a nobis est quod novimus eum, ab eterno quidem novit, sed tunc cognoscere dicitur, quando ut cognoscatur facit.||

Ps. 63, 3.
quomodo convertimini
interl.| a fide||
iterum
interl.| ut ante conversionem||
ad infirma
interl.| quia instabili specie variantur||
marg.| INFIRMA. Vere lex quia perfecte non iustificat   egena , quia quantum iuvat non per se sed respectu gratie facit.||
et egena
interl.| quia egent summa et stabili specie creatoris ut possint esse quomodo sunt||
marg.| EGENA. Elementa dicuntur que sui invicem egent ad regendum mundum. Dies, ut hodie non est aliquid incipiendum. menses, qui cursus lune perscrutantes dicunt, tali luna non est aliquid inchoandum. tempora ut cum dicunt modo est initium veris. annos cum dicunt novus annus est. Sed nulla debent suspicio esse harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit. Dupliciter erant subversi ut ad legem et pristinos errores converterentur.||
elementa
interl.| id est legem initialem ad cultum Dei||
quibus denuo
interl.| quasi non distat modo lex post Christum ab antiqua idolatria||
servire vultis ?
interl.| vultis servire elementis, et vere quia iam observatis dies iudaico ritu ut sabbata||
Numérotation du verset Gal. 4,10 
Dies observatis et menses et tempora et annos.
interl.| hoc iam facitis, peius autem timeo.||
marg.| DIES  OBSERVATIS. Non putaretur a Deo grave nisi Apostolus diceret : « Timeo ne sine causa laboraverim ». Hoc observant qui certis diebus mensibus vel annis volunt vel nolunt inchoare, quasi fausta vel infausta sint tempora.||
marg.| DIES  OBSERVATIS. Culpantur qui constellationes sequuntur non qui naturales effectus elementorum noverunt in siderum ordinatissima conversione, ut scilicet tempestate non navigent, autumno non seminent, de quibus cum conderentur dicitur in Genesi :"Et in signis sint et temporibus et diebus et annis".||
marg.| MENSES. Ut neomenias. tempora, ut egressionis de Egypto. Annos, septimos et septime decadis septimum quem post captivitatem reversi in Hierusalem pro quinquagesimo qui iubileus dicitur observaverunt.||
marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Dies ut decimam mensis primi usque ad quartam decimam, qua agnus immolabatur, et a decima quarta usque ad vicesimam primam eiusdem mensis, quando azyma comedebatur. Septem etiam septimanas quas ritu iudaico computant Israelitici et Pentecosten servant, nec non et clangorem tubarum primo mensis septimi. Decima etiam eiusdem mensis expiationem et ieiunium et in quindecimo Scenophegiam. menses, ut neomenias. Menses etiam custodiunt qui primum et septimum mensem observant. Et annos septimos. Puto equidem hoc de septimo remissionis anno dici et de quinquagesimo qui ab illis iubileus dicitur, quem Iudei aliquando suo ordine servare nequiverunt captivitate pressi. Qua soluta pro eo septimum annum septime decadis coluerunt. Qui potest intelligi vel sexagesimus septimus annus, quo indulta est eis a Cyro et Dario licentia redeundi {t. 4 : Erfurt, f. 1102rb ; facsim., p. 363b} [Rusch, f. 1102rb ] de Babylonia. Unde completis annis septuaginta redierunt. Vel potius septuagesimus septimus quem reversi in Hierusalem pro quinquagesimo qui iubileus dicitur observarunt.||

Gal. 4, 11.
Cf. Gn. 1, 14.
Numérotation du verset Gal. 4,11 
Timeo vos
interl.| vestram levitatem non aliud||
ne forte sine causa
interl.| utilitate, quod est si plene legem suscipitis||
laboraverim in vobis
Numérotation du verset Gal. 4,12 
interl.| sed||
estote sicut ego
interl.| qui legem dimisi||
marg.| estote sicut ego . Quia et ego qui legem habui sum modo sine lege, sicut vos et debetis esse sicut ego, quia obsecro vos. nihil me excusat, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum, nec voluisse eos docere quod in aliis Ecclesiis predicabat.||
quia et ego
interl.| fui olim in lege||
sicut vos,
interl.| modo vultis esse et dimisi non sine ratione||
marg.| QUIA  ET  EGO  SICUT  VOS. Homo qui de errore correctus et ita vos potestis corrigi.||
fratres, obsecro vos
interl.| quasi : obsecro et secure possum ut quos merito diligo||
marg.| FRATRES  OBSECRO. Aspere correctos recreat per bene gesta.||
nihil me lesistis
interl.| et ita non penes vos inimicitiarum est causa||
marg.| non lesistis , sed honorifice recepistis cum causam spernendi habuistis||
Numérotation du verset Gal. 4,13 
Scitis autem quia per infirmitatem
interl.| cum paterer persecutionem||
carnis
interl.| quia caro mea afflicta erat||
evangelizavi vobis iampridem
interl.| et pro tanto tempore non sprevistis etc.||
Numérotation du verset Gal. 4,14 
interl.| id est me tribulatum per quod diabolus vos temptabat ne crederetis||
vestram
interl.| qua videretur quales estis||
marg.| TEMPTATIONEM  VESTRAM. Temptati enim sunt, cum tribulationem secundum carnem pateretur apostolus, utrum timore desererent eum an caritate amplecterentur.||
in carne mea non sprevistis
interl.| post conversionem ut vilior essem||
interl.| tamquam vilem ante conversionem||
neque respuistis
interl.| ut ab hoc converti abhorreretis||
interl.| ut non susciperetis communionem periculi mei||
sed sicut angelum Dei excepistis me
interl.| ac si angelus venisset vel me angelum credidistis||
sicut
interl.| ac si ipse venisset||
Christum Iesum
interl.| qui in eo||
interl.| et quia tunc ita fecistis||
Numérotation du verset Gal. 4,15 
ubi est ergo
interl.| quasi : mirum est enim quod a bono decidistis||
marg.| UBI  EST  ERGO. Admirans opus eorum spirituale commendat ut hoc intuentes in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non querit sua sed que Christi, non querit lac et lanam de ovibus, id est commodum supplende necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium.||
beatitudo vestra ?
interl.| qua dicebamini beati bonis initiis et quasi quibusdam proficiendi gradibus ferventes||
interl.| quasi : pudeat vos esse mutatos||
Testimonium enim perhibeo vobis
interl.| vere beati fuistis vel sicut angelum et Christum me excepistis||
quia si fieri posset
interl.| ad utilitatem Ecclesie||
interl.| non potest fieri quod iuste non fit||
marg.| SI  FIERI  POSSET. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nonne illud fieri potuisset quod ait Apostolus ? Non potest fieri quod iuste non fit. Sic et Iob : « Utinam possem me occidere ». Et Dominus ad Loth : « Non possum quicquam facere donec illo introeas ». Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam sed non poterat per iustitiam.| |

Iob. 30, 24 (Vetus latina) ut ref. Augustinus Hipponensis, Contra Gaudentium, lib. 2, 35, CSEL 53, p. 233.15 ; cf. Sabatier, t. 1, p. 884a ; Edminor. : « Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam, et si corruerint, ipse salvabis ».
Gn. 19, 22.
Cf. Augustinus Hipponensis, Contra Gaudentium, lib. 2, 35, CSEL 53, p. 233.13-24 : « Certe sanctus Iob , quando a capite usque ad pedes intolerabili uulnere putrescebat et doloribus excruciabatur immanibus, hoc uestrum compendium habebat in promptu, quo se ab huiusmodi uita horrendis calamitatibus plena, in qua procul dubio manebat, nolebat eripere. potestas utique aderat, sed iustitia non sinebat. secundum hoc enim dicit: atque utinam possem me occidere aut rogare alium ut faceret mihi hoc. negauit se posse iustus, quod per iustitiam fieri non poterat. eo loquendi modo et apostolus ad Galatas dicit: testimonium uobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos eruissetis et dedissetis mihi. cur enim et hoc fieri non posset, nisi quia iuste fieri nullo modo posset? sic et dominus, cum per angelos suos iustum Loth de sodomis exeuntem urgeret, ut properaret in segor: non enim, inquit, potero facere rem, donec tu illo introeas ».
oculos vestros eruissetis
interl.| quod inter omnia carius est vobis||
interl.| et ideo de vobis plus dolendum||
et dedissetis mihi.
interl.| ad utilitatem predicationis mee||
Numérotation du verset Gal. 4,16 
Ergo inimicus vobis factus sum
interl.| et cum hoc ita sit est ergo credibile quod inimicus||
verum dicens vobis ?
interl.| quasi per hoc videor inimicus quia verum dico sed si fallerem putarer amicus||
marg.| VERUM  DICENS  VOBIS. Quia nemo vult se argui errantem reprehendens videtur inimicus.||
Numérotation du verset Gal. 4,17 
Emulantur
interl.| diligunt||
marg.| EMULANTUR. Ego non sum inimicus sed illi   emulantur etc. Emulantur enim non bene qui non tam cupiunt eos esse meliores quam ipsos volunt facere peiores et retrorsum trahere emulatione perversa.||
vos non bene
interl.| non utiliter||
sed excludere vos volunt
interl.| a fide ad legem vel a dilectione mea||
ut illos emulemini.
interl.| in legalibus||
interl.| sed vos||
Numérotation du verset Gal. 4,18 
Bonum
interl.| hominem me scilicet et huiusmodi||
autem emulemini
interl.| diligite, imitamini||
interl.| et hoc||
in bono
interl.| id est propter hoc diligite quia in eo virtus et bona operatio non pro alia re||
semper
interl.| ut perseveranti gradu ad finem boni operis perveniatis||
et non tantum
interl.| emulemini bonum||
cum presens sum sum apud vos
interl.| sed magis cum absens||
Numérotation du verset Gal. 4,19 
filioli mei
interl.| quia modo diminuti perfectis gradibus indigetis||
marg.| FILIOLI. Quod natum est in te, nondum enim de illa natum erat. Sic nascuntur parvuli in visceribus Ecclesie, donec formati exeant.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. FILIOLI. Item incipit ostendere ex ipsa lege quare non sit tenenda. Me imitamini, quia filii mei estis. Vel non solum ex supradictis probatur lex dimittenda, sed et auctoritas ipsius legis hoc ostendit.   Filioli dicite, respondete usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud   : quos iterum parturio etc. Legem legistis an non. Quidquid eligant probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam : Quod si non intelligunt, stulti sunt.||
quos iterum
interl.| sicut prius cum dolore et labore ad lucem fidei genero||
{t. 4 : Erfurt, f. 1102va ; facsim., p. 364a} [Rusch, f. 1102va ] parturio donec Christus formetur in vobis.
marg.| DONEC  CHRISTUS. Quem deformastis formosus sit in vobis. Vel ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quasi diceret eos formari in Christo.||
marg.| DONEC  CHRISTUS  FORMETUR etc. Ut scilicet recipiatis similitudinem eius quam vero vitio perdidistis. Perpaucorum enim est pensare qui labor sit in predicatoribus primum quantisve doloribus animas in fide et conversatione recta parturiunt. Unde Apostolus primum per fidem illos genuerat in baptismo, sed postea deformati sunt per pseudo et infirmi facti, nunc cum dolore reformat eos. Unde addit :   donec formetur Christus in vobis . Concipientes enim fidem et sensum fidei non advertentes formatum Christum in animis suis habere negantur.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Formatur enim Christus in corde credentium, cum illis sacramenta gratie panduntur et ea que obscura videbantur perspicua fiunt.||
Numérotation du verset Gal. 4,20 
Vellem autem
interl.| quasi : blandis verbis modo usus sum dicens vos fratres et filios||
interl.| ut rubore apostoli confunderentur||
marg.| VELLEM  AUTEM. Sciens Apostolus habere maiorem vim sermonem qui ad presentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in presentiam commutare. Scriptura enim divina edificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam siquidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, que ea pronuntiatione profertur et distinguitur qua in hominis corde generata est. Est itaque sensus : quia confundor in vobis vellem litterarum vocem presens de meo ore proferre, ut vos solito severior ipse corriperem, quia epistola non potest vocem obiurgantis exprimere, non valet irascentis resonare clamorem et dolorem pectoris apicibus explicare. Non habeo quippe fructus quos solent de discipulis habere doctores et sine ea semen iactum est doctrine. Ita ut cum Ieremia dicam :"Non profui nec profuit mihi quisquam".||

Cf. Ier. 15, 10 : « Non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi ».
apud vos esse modo et mutare
interl.| in vituperationem||
vocem meam
interl.| ut digna vobis dicerem que nolo scribere ne permaneant apud vos||
quoniam confundor in vobis
interl.| apud alios erubesco pro vobis||
Numérotation du verset Gal. 4,21 
Dicite mihi qui sub lege
interl.| carnaliter||
vultis esse legem non legistis ?
interl.| legistis sed non intellexistis||
Numérotation du verset Gal. 4,22 
Scriptum est enim quoniam Abraham
interl.| ideo quero an legeritis quia in ea quidem scriptum est quod Abraham duos filios habuit quod si attenderetis numquam ad eam recurreretis||
marg.| Scriptum est quod   duos , cum plures habuit ; sed de duobus Scriptura spiritualiter singula exequitur innuens aliquid egregium in his prefigurari.||
duos filios habuit
interl.| Ismael et Isaac||
marg.| DUOS  FILIOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Plures habuit post mortem enim Sare de alia uxore, scilicet Cethura alios genuit, qui non pertinent ad hanc significationem.||
unum
interl.| scilicet Ismael||
de ancilla
interl.| Agar||
et unum
interl.| scilicet Isaac||
de libera
interl.| scilicet Sara||
marg.| UNUM  DE  ANCILLA  ET  UNUM  DE  LIBERA. Nec hoc frustra distinxit uterque de Abraham, sed diversa operatione, quia qui de ancilla secundum carnis naturam {t. 4 : Erfurt, f. 1102va ; facsim., p. 364a} [Rusch, f. 1102va ] qua iuvencula de sene solet concipere ; qui de libera non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei qui promisit. Illum ergo genuit demonstrans consuetudo naturam, illum vero dedit promissio significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur. Allegorice : Abraham est Deus Pater qui est pater multarum gentium, libera novum Testamentum dans omnibus per Christum novam gratiam, Agar vetus Testamentum. In utroque genuit Deus sibi filios qui servirent : sed in veteri Iudei servi, quia timore pene et promissionibus temporalium, et hoc est secundum carnem que et penas horret et dulcia amat ; gratia novi testamenti parit liberos qui ex dilectione serviant, non vi carnis sed opere Dei. Quis enim impossibilia secundum naturam crederet, que suavia sunt in presenti contemneret, nisi visa speraret, nisi virtus Dei hic in eo operaretur ?||
Numérotation du verset Gal. 4,23 
Sed qui
interl.| Iudei et omnes servi peccati||
de ancilla secundum carnem natus est
interl.| per nullum miraculum sed lege nature natus est||
Qui autem
interl.| liber christianus||
de libera per repromissionem
interl.| mirabiliter natus est||
Numérotation du verset Gal. 4,24 
Que sunt per allegoriam dicta.
interl.| per alium intellectum||
marg.| PER  ALLEGORIAM. Dicitur quod aliquid aliud videtur sonare in verbis et aliud in intellectu significare, sicut hic per Abraham Deus Pater, ipse enim est pater multarum gentium. Abba enim pater, am multarum, et subauditur gentium.||
Hec enim sunt
interl.| ancilla et libera sunt id est significant||
duo testamenta. Unum
interl.| Vetus Testamentum||
interl.| datum est||
quidem in monte Sina in servitutem
interl.| quia pre timore serviebant vel servi peccati erant||
marg.| IN  MONTE  SINA. Quod in tali loco significat quod contra alias gentes essent superbi de mandato vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum. Quod testis est Agar, id est significatur per Agar : Agar alienatio, quia alienat ab hereditate.||
generans que est Agar
interl.| alienatio||
interl.| vere vetus Testamentum in servitutem generat quia||
Numérotation du verset Gal. 4,25 
Sina
interl.| vetus Testamentum in illo monte datum||
enim mons est in Arabia
interl.| non in terra promissionis ubi filii sed ubi quasi sunt servi et alieni||
marg.| ARABIA. Humilitas vel afflictio quia affligebantur sub carnalibus observantiis.||
qui
interl.| mons per omnia||
coniunctus est
interl.| id est similis||
marg.| QUI  MONS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Per omnia est coniunctus et similis ei Hierusalem, id est iudaico populo qui {t. 4 : Erfurt, f. 1102vb ; facsim., p. 364b} [Rusch, f. 1102vb ] nunc est, id est qui temporaliter servit, totus populus mater singuli sunt filii. Vel proselyti, qui omnes timore pene serviunt, per hec omnia preter quod vetus lex non est tenenda, sed nova que sursum, que libera.||
ei
interl.| Iudaico populo qui nunc est||
que nunc est Hierusalem
interl.| hec est Synagoga que sub peccato generat||
interl.| que terrena diligit||
et servit cum filiis suis
interl.| hec Synagoga timore vel sub peccato servit||
Numérotation du verset Gal. 4,26 
Illa autem
interl.| Ecclesia de gentibus congregata||
interl.| que cum Domino gaudet in spe||
marg.| QUE  SURSUM  EST. Superna est sanctorum civitas, licet in quibusdam quos hic parit adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata et ideo damnata nihil vere felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus significat filios gratie, et quia hoc non per regenerationem sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando de Sara promissus est filius. Circumcisio enim significat nauram exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi iubet ad omnes, istam gratiam pertinere testatur.||
Hierusalem libera
interl.| quia diligit et ex amore servit||
est que est mater nostra
interl.| credentium scilicet||
interl.| vere illa que sursum est libera est quia Scriptura hoc dicit||
marg.| que est mater, quia singuli verbo et exemplo eius instructi ex caritate serviunt.||
marg.| QUE  EST  MATER  NOSTRA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Civitas celestis mater nostra dicitur, quia ad eam vocamur. Et ideo celestis dicitur, quia celum sedes eius est. Et quos generat ibi cum ea erunt.||
Numérotation du verset Gal. 4,27 
scriptum est enim :
interl.| in Isaia ||
marg.| SCRIPTUM  EST. Quod libera sit et mater, auctoritate Isaie probat subdens.||

Is. 54, 1.
letare sterilis que non paris, erumpe et clama que non parturis
marg.| LETARE.   Letare, erumpe , clamare pertinent ad libertatem quia multi filii hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempus Christi Ecclesiam gentium ante sterilem tunc fetosam alloquitur dicens : O Ecclesia sterilis que tempore legis, nec virtute miraculi, paris quia illo tempore quasi nullos genuit, nec parturis, quia nec dum ornatum habuit letare in corde,   erumpe , letitiam mentis extra ostende.   Clama , gaudium tuum aliis predica quia tui olim deserte, plures filii quam generantis interim, hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur.||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Celestis Hierusalem sterilis quia non parit secundum carnem nec dolores patitur, sed generat spiritualiter sine passione clamans in letitia||
quia multi filii
interl.| ab Adam||
deserte
interl.| partu non dilectione sponsi||
magis quam eius que habet virum.
interl.| legem ad generandum||
interl.| que carnaliter generat sub lege||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Synagoga ergo est que habet virum, id est legem. Deserta vero et vaga et sine ulla potestate viri vivens gentium multitudo est, que et sterilis erat nullius legitimi verbi proferens germen.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Parit autem cives terrene civitatis peccato vitiata natura. Celestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia.||
marg.| QUE  HABET  VIRUM. Synagoga quippe virum habuit, id est legem et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio, diu iacuit in deserto. Sed postquam illa liberum repudii accepit et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus priore putrescente cingulo alium lumbis suis balteum aliud de gentibus lumbare contexuit, que statim ut viro coniuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat :"Dilata locum tabernaculi tui et protende funiculos tuos".||

Cf. Is. 54, 2 : « Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende : ne parcas ; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida ».
Numérotation du verset Gal. 4,28 
Nos autem fratres
interl.| duo sunt filii alter secundum carnem alter per repromissionem nature||
secundum Isaac
interl.| ad similitudinem Isaac||
interl.| Isaac . Risus, id est qui in letitia serviunt non ex tristitia vel necessitate.||
promissionis filii
interl.| per gratiam geniti||
sumus
interl.| nos sumus filii secundum Isaac||
Numérotation du verset Gal. 4,29 
Sed quomodo tunc is
interl.| Ismael vel etiam Esau||
qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum
interl.| Isaac vel Iacob||
marg.| PERSEQUEBATUR. Non puto nos de facili invenire posse ubi Ismael persecutus fuerit Isaac, sed tantum illud quod cum filius Egyptie luderet cum Isaac indignata sit Sara.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Lusum enim intellexit Sara persecutionem, quia lusus maioris ad minorem illusio est et deceptio, quia alia intendens simulat quedam puero, id est {t. 4 : Erfurt, f. 1103ra ; facsim., p. 365a} [Rusch, f. 1103ra ] infirmo et fraudes facit, sic et modo plus persequuntur qui illudendo seducunt. Et sicut Sara tunc intellexit lusum illum, ita nunc Ecclesia intelligit lusum istum persecutionem.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnes qui in Ecclesia terrenam felicitatem querunt a Domino ad Ismael pertinent. Eiice . Hoc erit cum area ceperit ventilari et antiqui veteris testamenti ministri gratiam querentes filii sunt promissionis.||
qui secundum Spiritum,
interl.| sanctum||
interl.| qui secundum carnem persequuntur eos qui secundum Spiritum||
ita et nunc
interl.| per hoc probamur filii promissionis||
Numérotation du verset Gal. 4,30 
Sed quid dicit Scriptura ?
interl.| patimur ab illis sed non curandum quia quod refert Scriptura dixisse Saram||
Eiice ancillam et filium eius.
interl.| ita lex et Iudei eiecti ab Ecclesia et a gratia Patris||
Non enim heres erit filius ancille cum filio libere.
interl.| id est mali cum bonis Iudei cum Christianis. Sicut enim nunc in conversatione sunt dissimiles ita erunt in futuro in retributione||
Numérotation du verset Gal. 4,31 
Itaque fratres
interl.| quia patimur a Iudeis et aliis malis sic Isaac ab Ismael||
non sumus ancille filii
interl.| quia non servi peccati vel legis||
sed libere
interl.| scilicet celestis Hierusalem||
interl.| non alio modo sed per eam libertatem per quam nos liberavit qui a peccato immunis ex dilectione obediens fuit||
marg.| QUA  LIBERTATE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Libertas qua liberati sumus a Christo est peccatorum remissio et fide per dilectionem operantis iustificatio.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gal. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber63.xml&chapitre=63_4)