initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<63. *Epistola Pauli ad Galatas*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Gal. 5,1 
State et
interl.| et quia liberi||
nolite iterum iugo servitutis
interl.| non est levior hec servitus quam idolatria||
contineri
interl.| nec saltem circumcisione quia||
Numérotation du verset Gal. 5,2 
Ecce ego Paulus
interl.| qui sum note auctoritatis||
dico vobis quoniam si circumcidamini
interl.| ut spem salutis in eo habeatis||
interl.| circumcisio iam non solum non prodest sed obest||
marg.| SI  CIRCUMCIDAMINI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Circumcisio et cetera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat ea prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi, sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt sunt perditi, licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata, gentibus vero non sunt imponenda ne videantur aut non causa promittendi Christi instituta, aut adhuc promittere sed cessando iam patet signa futuri fuisse, que cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.||
marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Aut ista legalia post Christi passionem sive in eis spes ponatur sive non observantibus dixit esse noxia nisi dispensatorie custodiantur. Unde inquit : Antequam inciperet nova predicatio oportuit circumdi. Nunc autem legi fide succedente nihil proderit fideli addita circumcisio sed oberit.||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Maius enim malum est ex libero servum fieri quam nasci.||
Christus vobis nihil proderit.
Numérotation du verset Gal. 5,3 
Testificor
interl.| nec hoc solum malum erit vobis||
autem rursum
interl.| sicut olim ante fidem||
omni homini
interl.| Iudeo et gentili||
circumcidenti se
interl.| pro habenda iustitia||
quoniam debitor est universe legis faciende.
interl.| id est ex debito omnia legalia debet implere quod exigit circumcisio||
interl.| ut enim baptismus suam sic circumcisio suam exigit iustificationem||
interl.| Christus non proderit quia vos qui gratia Christi prius pleni eratis||
marg.| DEBITOR  EST  UNIVERSE  LEGIS. Hoc ideo ait ut terrore tam innumerabilium observationum qua in lege scripte sunt (ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Iudei nec patres eorum implere potuerunt sicut Petrus ait) abstinerent ab his quibus eos aliqui subiicere cupiebant.||
Numérotation du verset Gal. 5,4 
Evacuati estis a Christo
interl.| virtutibus Christi||
qui
interl.| vos dico||
in lege
interl.| aliter non noceret circumcisio||
iustificamini
interl.| creditis iustificari||
a gratia
interl.| futura, id est indigni estis beatitudine eterna||
interl.| iam habita||
interl.| a gratia excidit, que ad hoc venit ut cessante onere iustificet, quod qui reducit hanc perdit.||
excidistis.
Numérotation du verset Gal. 5,5 
Nos enim Spiritu
interl.| qui non fallit||
marg.| NOS  ENIM. Qui in lege confidit amittit gratiam, quod ex contrario potest videri, quia ex fide iustitia et spes, id est eterna beatitudo, et hoc facimus per Spiritum, ne putemur falli.||
ex fide spem iustitie exspectamus
interl.| ex fide quia non ex alio||
marg.| SPEM  IUSTITIE. Id est quam sperat iustitia, scilicet vitam eternam ; vel qua speratur ipsa iustitia. Fides enim esuriens et sitiens iustitiam sperat in ea renovari et proficere ; vel spes iustitie est Christus ex quo speratur iustitia ipsa.||
Numérotation du verset Gal. 5,6 
Nam
interl.| his qui sunt||
in Christo Iesu neque circumcisio neque preputium
interl.| equatur preputio circumcisio||
marg.| NAM  IN  CHRISTO  IESU etc. His vero qui in Christo Iesu volunt pie vivere virtutes appetende sunt et vitia fugienda. Media vero que inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt nec fugienda, ut circumcisio et preputium, que nihil valent in Christo.||
aliquid valet sed fides
interl.| que non otiosa||
marg.| SED  FIDES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est, alia est demonis. Nam et demones credunt et contremiscunt. {t. 4 : Erfurt, f. 1103rb ; facsim., p. 365b} [Rusch, f. 1103rb ] Qui autem non credunt tardiores sunt et peiores quam demones. Sed multum incertum est utrum quis credat ipsum esse Christum an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse demones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum qui sperat in Christum et diligit Christum.||
que per dilectionem
interl.| Dei et proximi||
interl.| vel caritatem||
operatur
interl.| et hec olim fuit in vobis||
Numérotation du verset Gal. 5,7 
Currebatis
interl.| per opera fidei perficiendo||
interl.| quia ex dilectione||
marg.| CURREBATIS  BENE. Hic laudat Galatas et eos, per quos inducti sunt ut iudaizare vellent, vituperat et ne illis consentiant monet.||
Quis vos impedivit
interl.| vel fascinavit||
veritati
interl.| que ultro se ingerit||
non obedire ?
interl.| ipsi laborant omnibus modis cursum vestrum impedire, sed nemini vos consenseritis||
Nemini
interl.| illorum||
consenseritis.
interl.| saltem eos audiendo quia opera legis servanda suadent||
interl.| quasi : ‘ideo ne consenseritis, quia’||
Numérotation du verset Gal. 5,8 
Persuasio hec
interl.| qua volunt vos mittere sub iugum legis||
non est ex eo
interl.| scilicet Deo||
qui vocavit vos
interl.| ad vitam||
interl.| sed a diabolo||
Numérotation du verset Gal. 5,9 
modicum fermentum
marg.| non consenseritis, quia modicum fermentum, id est illi pauci acidi vel hec persuasio vel circumcisio et pauca legis||
marg.| MODICUM  FERMENTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ne putetis paucorum hominum insidias contemnendas, ut enim scintilla parva res est et pene dum cernitur non videtur. Sed si fomitem comprehenderit et nutrimenta sui invenerit menia urbes latissimas saltus regionesque consumit. Et sicut fermentum res modica videtur et nihili. Sed cum farina conspersum totam massam corrumpit et in illius vim transit omne quod mixtum est. Ita et doctrina perversa ab uno incipiens, vix duos aut tres primum in exordio reperit auditores, sed paulatim ut cancer serpit in corpore. Et iuxta vulgare proverbium unius pecudis scabies totum commaculat gregem. Igitur et scintilla statim ut apparuerit extinguenda est et fermentum a masse vicina se movendum et scabiosum animal a caulis omnium repellendum.||
totam massam
interl.| congregationem Ecclesie fidelium scilicet vel virtutum||
corrumpit.
Numérotation du verset Gal. 5,10 
Ego confido
interl.| hoc hortor et confido||
marg.| CONFIDO. Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reverti.||
in vobis
interl.| quia boni||
in Domino
interl.| Deo operante||
quod nihil aliud sapietis.
interl.| quam quod docui||
interl.| quasi : confido in vobis, sed ille||
Qui autem conturbat vos
interl.| quasi purum fontem intellectus vestri||
marg.| conturbat, ut scilicet mutato ordine de spiritalibus sitis carnales.||
portabit iudicium
interl.| sustinebit damnationem||
interl.| pro nullo parcetur ei||
quicumque est ille.
interl.| etsi carne sit filius Abrahe||
marg.| QUICUMQUE  EST  ILLE. Occulte inquiunt Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit, quod non recto pede incesserit ad evangelii veritatem. Sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesie principe loqueretur, nec Petrus dignus ut portaret iudicium Ecclesie. Ex quo arbitrandum est de alio quodam dici qui vel cum apostolis fuerat vel de Iudea venerat vel ex Phariseis crediderat vel aliquis magnus sic apud Galatas estimatus ut portet iudicium Ecclesie perturbate.||
Numérotation du verset Gal. 5,11 
Ego autem,
interl.| Ego autem non conturbo predicando legalia||
marg.| EGO  AUTEM. Imponebatur enim a pseudo quod alibi circumcisionem predicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet.||
fratres, si circumcisionem adhuc
interl.| ut olim||
predico quid adhuc persecutionem patior ?
interl.| nulla alia causa a Iudeis patior||
marg.| QUID  ADHUC  PERSECUTIONEM etc. Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Iudeis, eo quod doceret credentes de Iudeis non debere circumcidi.||
Ergo
interl.| etsi eam predico||
evacuatum est scandalum crucis.
interl.| non irascuntur Iudei de cruce si assero circumcisionem iustificare||
marg.| SCANDALUM  CRUCIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Scandalum erat Iudeis predicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum et pacifici essent.||
Numérotation du verset Gal. 5,12 
Utinam et abscidantur qui vos conturbant.
interl.| hoc non tam furoris in adversarios quam dilectionis in Ecclesiam Domini verba sunt non enim tam maledixit eis quam oravit pro eis.||
marg.| UTINAM  ET  ABSCINDANTUR. Ipsi vos conturbant sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis vel in aliis nihil proficiant, non solum circumcisi sed abscisi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis. Vos enim vocati estis a Deo in libertatem.||
marg.| ABSCINDANTUR. Eleganti ambiguo bonum optat :"sunt enim spadones propter regnum celorum".||

Cf. Mt. 19, 12.
Numérotation du verset Gal. 5,13 
Vos enim vocati in libertatem estis, fratres,
interl.| ut non timore sed amore serviatis et qui prius peccatis obnoxii gratiam accipientes liberi sitis||
tantum ne libertatem in occasionem detis carnis
interl.| et cum hoc sit, hoc tantum est necessarium ne libertate abutamini||
interl.| quia tunc servi||
interl.| ut quia liberi et metus non incumbit legis, ideo desideria carnis sequamini||
marg.| NE  LIBERTATEM  IN  OCCASIONEM. Sensus est : cavete ne audito nomine libertatis impune {t. 4 : Erfurt, f. 1103va ; facsim., p. 366a} [Rusch, f. 1103va ] vobis peccandum esse arbitremini.||
interl.| que procedit ex Spiritu||
marg.| SED  PER  CARITATEM  SPIRITUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non per affectum carnis caritas habenda est, sed per Spiritum.||
servite invicem.
interl.| quia tunc liberi||
Numérotation du verset Gal. 5,14 
Omnis enim lex
interl.| ideo caritas habenda||
marg.| OMNIS  LEX. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nam et illa que ad bonos mores pertinent et illa que in sacramentis sunt, cum bene a liberis intelliguntur nec carnaliter observantura servis ad caritatem referantur necesse est.||
in uno sermone
interl.| id est uno precepto caritatis, quia qui illud preceptum implet nec mala agit et quantum potest bona facit||
impletur :
interl.| isto scilicet||
diliges proximum tuum
interl.| sine quo nec Deus diligitur||
marg.| DILIGES  PROXIMUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc scriptum est in Levitico, in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint precepta caritatis in quibus tota lex pendet et prophete, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur ; et ideo in hoc precepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus. Qui enim non diligit proximum suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere ? Cum igitur utrumque preceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare.||
sicut teipsum
interl.| « Qui diligit iniquitatem odit animam suam ».||
interl.| in dilectione proximi lex impletur||
marg.| SICUT  TEIPSUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut se non potest proximum diligere qui non diligit se. Se autem non diligit qui diligit iniquitatem. Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam.||

Ps. 10, 6.
Numérotation du verset Gal. 5,15 
Quod si invicem mordetis
interl.| in aliquo detrahitis||
et comeditis
interl.| totum devoratis omnia vituperando occasione caritatis hoc vitium eorum tetigit||
interl.| COMEDITIS. Vel criminamini crimina vobis invicem imponentes.||
videte ne ab invicem consumamini.
interl.| hec sunt causa vestre consumptionis||
marg.| NE  AB  INVICEM  CONSUAMINI. Per schisma christiane religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione caritatis, hoc eorum vitium tetigit quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidie perniciosa inter eos iurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.||
Numérotation du verset Gal. 5,16 
Dico autem in Christo
interl.| per fidem Christi et numquam aliter||
marg.| DICO  AUTEM  IN  CHRISTO. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et eius opera et sequuntur spiritum, quasi dicat : Ne detis libertatem in occasionem carnis sed per caritatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo et numquam aliter.||
spiritu
interl.| ratione||
interl.| sancto, non enim hoc potest spiritus hominis||
ambulate
interl.| proficite bene operando||
et
interl.| tunc||
desideria carnis
interl.| delectationes quas caro suggerit||
non perficietis
interl.| actu||
interl.| sed hoc grave est||
marg.| NON  PERFICIETIS. Non ait non feceritis vel non habueritis, quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.||
Numérotation du verset Gal. 5,17 
caro enim
interl.| vel autem||
concupiscit
interl.| semper nova in hoc||
marg.| CARO  ENIM  CONCUPISCIT etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima sicut auris dicitur audire et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat et per oculum videat. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit. Sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupicie causa non est in anima sola, nec in carne sola : ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.||
adversus spiritum,
interl.| hoc in bonis manifestum est ubi est Spiritus Dei||
interl.| sed non diffidendum vel deficiendum||
spiritus autem
interl.| ratio gratia Dei adiuta||
adversus carnem. Hec enim sibi invicem adversantur
interl.| hec contra se, quia usque eo ut non permittamini facere quecumque bona vel mala et ideo meliori in hac pugna cedendum est, id est spiritui quo volumus bona etsi non perficiamus, voluimus enim ut nulle sint concupiscentie sed hoc non perficimus||
ut non quecumque vultis illa faciatis
Numérotation du verset Gal. 5,18 
quod
interl.| hoc dicit ne desides sint in pugna||
si
interl.| hec duo oppugnant sed videte cui cedendum est||
spiritu
interl.| sancto gubernatore rectore spiritus vestri||
ducemini
interl.| quasi : ‘si inquam hoc est’||
non estis sub lege
interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Que male agentibus posita est.||
interl.| hec sibi adversantur||
marg.| QUOD  SI  SPIRITU  DUCEMINI  NON  ESTIS  SUB  LEGE. HIERONYMUS. AD AUGUSTINUM. Ex quo apparet quod sub lege est non dispensative, sed vere, ut tu intelligas eum Spiritum sanctum non habere.||
marg.| NON  ESTIS  SUB  LEGE. Hoc commodum iam habetis et ideo hec pars eligenda. {t. 4 : Erfurt, f. 1103vb ; facsim., p. 366b} [Rusch, f. 1103vb ] Hos damnabiliter dicit esse sub lege quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se presumunt.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. DE NATURA ET GRATIA. Sub lege est qui timore non amore abstinet a malo reus in voluntate.||
marg.| IDEM. IN EODEM. Sub lege que timorem incutit non amorem.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec omnia non ad voluntatem carnis sed vitia sunt animi. Credere etiam omnia mala accidere anime ex carne error est, ne ab his omnibus mundemus diabolum qui carnem non habet. Sed nomine carnis totum hominem significavit, qui vivendo secundum se in hec cadit. Non enim habendo carnem, sed vivendo secundum se, id est secundum hominem factus est homo similis diabolo, quia et ille secundum se vivere voluit, quando in veritate non stetit.||
Numérotation du verset Gal. 5,19 
Manifesta autem sunt opera carnis
interl.| id est per se apparent mala||
que sunt
interl.| large vel stricte||
fornicatio
interl.| opus luxurie||
immunditia
interl.| etsi non in opere impleatur||
interl.| vel que est contra naturam||
impudicitia
interl.| pudorem non servare||
interl.| non pudice vivere||
luxuria
interl.| superfluitas quelibet||
Numérotation du verset Gal. 5,20 
idolorum servitus, {t. 4 : Erfurt, f. 1103vb ; facsim., p. 366b} [Rusch, f. 1103vb ] veneficia, inimicitie,
interl.| perseverantes||
contentiones,
interl.| in verbis||
emulationes,
interl.| quando duo ad idem tendunt||
ire,
interl.| subita tempestas animi||
rixe,
interl.| quando invicem ex ira se percutiunt||
dissensiones
interl.| quando partes faciunt in Ecclesia||
secte
interl.| grece : hereses ||
Numérotation du verset Gal. 5,21 
invidie
interl.| de alienis bonis||
homicidia ebrietates
interl.| assidue||
comesationes
interl.| superflue||
et his similia que predico vobis
interl.| ante iudicium dum licet penitere||
sicut predixi
interl.| ante hanc epistolam||
quoniam qui talia
interl.| non dixit omnia||
interl.| quia etiam singula regnum tollunt||
agunt regnum Dei non consequentur.
marg.| REGNUM  DEI  NON  CONSEQUENTUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nullus medius locus est ut non sit in supplicio qui non erit in regno.||
Numérotation du verset Gal. 5,22 
Fructus autem
interl.| hec sunt carnis, sed ista sunt opera Spiritus que ipsa fructus sunt quia propter se petenda||
Spiritus
interl.| sancti vel rationis gratia illuminate||
est caritas
interl.| que a terra ad Deum evocat||
marg.| CARITAS. Caput premisit unde membra sequuntur. Non bene gaudet qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter expectando, nisi ferveat diligendo. Non est benignus nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus nisi diligendo. Non fidelis salubriter nisi ea fide que per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur nisi diligat unde honestatur. Merita ergo caritatem sic sepe commendat, quasi sola sit precipienda, que non potest haberi sine ceteris quibus homo efficitur bonus.||
gaudium
interl.| quod bene placet sibi||
marg.| GAUDIUM. Puritas conscientie. Unde : Non est impiis gaudere, dicit Dominus.||

Is. 48, 22 ( Vetus latina iuxta LXX).
pax
interl.| quando non se inquietant||
patientia
interl.| adversorum||
longanimitas
interl.| expectationis||
bonitas
interl.| dulcedo animi||
benignitas
interl.| largitas rerum||
mansuetudo
interl.| quod non intractabilis||
Numérotation du verset Gal. 5,23 
fides
interl.| de invisibilibus certitudo||
modestia
interl.| quod modum in dictis vel factis servat||
continentia
interl.| quod a licitis abstinet||
castitas
interl.| quando recte utitur licito||
adversus huiusmodi non est lex
interl.| quid dicam per singula lex que iustis non est posita sed iniustis||
interl.| sed contra mala||
Numérotation du verset Gal. 5,24 
qui autem sunt Christi
interl.| quos necesse est sequi Spiritum||
marg.| QUI  AUTEM. Quasi contra malos posita est lex. Bonis autem posita est crux. Quod ita ait :   Qui autem etc.||
carnem suam crucifixerunt
interl.| maceraverunt||
interl.| pugnantes||
cum vitiis
interl.| operum||
marg.| CARNEM  SUAM  CRUCIFIXERUNT  CUM  VITIIS etc. AUGUSTINUS. IN SERMONE DE QUADRAGESIMA. Congruit enim nostre devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem celebramus reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et preceptis iustitie, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.||
et concupiscentiis
interl.| desideriorum||
interl.| hic in plerisque capitulum sextum incipitur||
Numérotation du verset Gal. 5,25 
si Spiritu vivimus Spiritu et ambulemus
interl.| qui sunt Christi ita agunt ut dixi et nos quia sumus Christi ambulemus Spiritu quia Spiritu duce et auctore ad hanc vitam venimus.||
marg.| SI  SPIRITU  VIVIMUS. Quod communiter supra dixit ad istos quibus scribit retorquet et se eis connumerat, per hoc ostendens se non dicere eis quod ipse non velit servare. Quasi : non dico vobis quod ipse nolim.||

Spiritu vivimus] inv. Weber
Numérotation du verset Gal. 5,26 
Non
interl.| etiam||
efficiamur
interl.| quomodo subdit||
inanis
interl.| secularis||
glorie cupidi invicem provocantes,
interl.| ad contentionem et lites et alia illicita||
interl.| hec mala facit gloria inanis||
interl.| inanis glorie, que est velle vincere ubi premium non est.||
invicem invidentes.
interl.| si non audemus provocare||
marg.| INVIDENTES. Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virtus humano cordi infundatur, in zelo invidie tota sua viscera serpens {t. 4 : Erfurt, f. 1104ra ; facsim., p. 367a} [Rusch, f. 1104ra ] concutit et in hac imprimenda malitia quasi postem movit ; zelus iste modum non habet permanens iugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit tanto invidus in maius incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida et effrenata convitia, et manus ad violentiam prompta, etsi gladio interim vacua, odio tamen furiate mentis est armata.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gal. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber63.xml&chapitre=63_5)