initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<63. *Epistola Pauli ad Galatas*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Gal. 6,1 
interl.|  hoc non faciatis quod dixi sed si preoccupatus
etsi preoccupatus
interl.|  quasi imprudenter lapsus
marg.|  FRATRES  ETSI  PREOCCUPATUS. Hactenus toti Ecclesie improbando legem et commendando gratiam modo ad prelatos qualiter tractent subditos scilicet leniter, quia fratres etsi superiores.
fuerit homo
interl.|  ut nequeat vitare nec mirum quia homo
in aliquo delicto,
interl.|  non usu quotidiano peccans
marg.|  IN  ALIQUO  DELICTO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum. Vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Preoccupatio est dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit vel qui viderit vincitur ut malum fiat, cum latet veritas, vel compellit infirmitas.
vos
interl.|  non ideo despiciatis eum
qui spiritales estis huiusmodi
interl.|  non per singula peccata diffluentem etsi aliquando labatur
instruite in spiritu lenitatis
interl.|  rationabiliter et leniter
marg.|  LENITATIS. Ne si aliter feceritis non patiatur se argui, sed defendere se incipiat ne turpis videatur.
considerans
interl.|  quasi : ‘ita fac ut dixi’
interl.|  tu quisque
teipsum
interl.|  quod et tu fragilis
marg.|  CONSIDERANS  TEIPSUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nihil ad misericordiam sic inclinat, quam proprii periculi cogitatio.
ne et tu tempteris
interl.|  ne Deo permittente in simile cadas
Numérotation du verset Gal. 6,2 
Alter alterius onera portate
interl.|  leniter instruite et subvenite orationibus et aliis modis quasi vestra sit sarcina
et sic adimplebitis legem
interl.|  caritatem
marg.|  ET  SIC  ADIMPLEBITIS  LEGEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est caritatem. Ex caritate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam precepit ut nos invicem diligamus.
Christi
interl.|  qui peccata nostra tulit
Numérotation du verset Gal. 6,3 
Nam
interl.|  ita facite : nam si quis aliter fecerit seipsum seducit et hoc est
si quis existimat
interl.|  in mente sua superbe iudicat
se aliquid
interl.|  magnum comparatione peccantis
esse cum nihil sit
interl.|  ex se
interl.|  nihil comparatione spiritalis qui totum dat gratie.
ipse se seducit.
interl.|  dividit
interl.|  a veritate
marg.|  SEIPSUM  SEDUCIT. Non enim seducunt laudatores eius, sed ipse potius quia, cum ipse sit presentior quam illi, mavult se in illis querere quam in seipso.
interl.|  non ita putet aliquis sed potius
Numérotation du verset Gal. 6,4 
Opus autem suum probet unusquisque
marg.|  si actus suos consideret sciens si quid boni habet se a Deo accepisse et si quid mali a se non a Deo fore.
marg.|  probet, diligenter inspiciat, opus suum, non peccatum alterius, ut Phariseus qui dixit : « Non sum sicut ceteri hominum » qui non re sed fallaciter iustus.

Lc. 28, 11.
et sic in semetipso
interl.|  ut Deus qui in eo est sit gloria eius et nihil aliud
tantum gloriam
interl.|  pure conscientie
habebit et non in altero
interl.|  in sui et non in alterius consideratione
marg.|  IN  SEMETIPSO. Id est intus, in conscientia sua pura. gloriam habebit, id est gloriabit et gaudebit.
marg.|  ET  NON  IN  ALTERO. Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet non debet de hoc apud alium gloriari et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari.
marg.|  Vel ita : et sic, id est si actus suos consideret sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor. In semetipso etc.
marg.|  ET  SIC  IN  SEMETIPSO. AUGUSTINUS. AMBROSIUS. Id est si actus nostros consideremus, nulli nos anteponimus nec quemquam iudicamus. Vere iustus alterum sibi preponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim dum cognoscit morbum suum quem sanare desiderat.
Numérotation du verset Gal. 6,5 
unusquisque enim
interl.|  Suum opus probet nam de suo iudicabitur
onus
interl.|  peccatum
marg.|  offeret in die iudicii manipulos operum, unde : « Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos » et accipitur hoc de bonis tantum.
marg.|  unusquisque onus suum. Non inquinatur quis alieno peccato.
interl.|  ONUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia sunt opera participande infirmitatis de quibus supra : Alter alterius onera portate. Alia reddende Deo rationis de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis dicit : Unusquisque onus suum portabit . Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit : invicem onera portate. Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus et dum ei qui lesit, si petit, indulgemus.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Vel per onus intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur. Et sic unusquisque bonus vel malus portabit onus suum, id est mercedem operum suorum referet.

Ps. 25, 6.
Numérotation du verset Gal. 6,6 
Communicet
interl.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1104rb ; facsim., p. 367b} [Rusch, f. 1104rb ] COMMUNICET. Vel bona sua faciat ei communia et ne excuset, quia Deus non potest falli.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Usitatum enim preceptum est ut predicatori verbi Dei prebeat necessaria ille cui predicatur, que boni appellatione recte signavit, sicut et Dominus in evangelio cum discipulis loquens ait : Cum mali sitis nostis bona dare filiis vestris ; previdens autem quosdam obtendere paupertatem et preceptum velle eludere addidit : Nolite errare, Deus non irridetur . Quasi : nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio veri similis hominem potest placare Deum, non potest fallere.
marg.|  COMMUNICET hoc ad subditos, prelati ita :   Is autem qui catechizatur , id est instruitur, etsi solo verbo non exemplo   communicet ei in omnibus bonis que ille dicet, id est communem se ei exhibeat recipiendo et opere implendo. Et ne quis dicat : non debeo agere nisi quod in illo video, subdit : Nolite errare etc., quia error est.
autem is qui catechizatur
interl.|  id est instruitur
verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis.
interl.|  non in malis si ea agit ut lex sit tibi dux non homo
Numérotation du verset Gal. 6,7 
Nolite errare, Deus non irridetur.
interl.|  non potest decipi
interl.|  sed ab eo quisque capit quod meretur
8
Que enim seminaverit homo
interl.|  presentis vite labore
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Etsi inde apud homines vos excusatis, Deus non potest falli ; vere non fallitur, quia reddet pro meritis. Et hoc est  : Que enim seminaverit homo etc.
hec et metet.
interl.|  horum mercedem recipiet
Quoniam
interl.|  qui de lege carnaliter sentit
interl.|  qui omnia que facit etsi qua bona tamen ideo facit ut carnaliter ei bene sit
qui seminat
interl.|  carnalia vitia
in carne sua,
interl.|  ut de carne
marg.|  QUI  SEMINAT  IN  CARNE. Addit sua. Cum vero dicit in spiritu, non addit suo, quia semen carnale ex homine est. Semen vero spiritale ex Spiritu Dei est. Messis vero hec in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est.
de carne et metet
interl.|  convenientem messem
corruptionem.
interl.|  nihil melius convenit carni quam corruptio
Qui autem seminat in Spiritu
interl.|  qui Spiritui dat assensum
marg.|  IN  CARNE  IN  SPIRITU. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Hoc ex spiritu constat et carne. Ideo de utroque seminat, porro homo etiam Christianus ad comparationem Spiritus sancti caro est.
marg.|  QUI  AUTEM  SEMINAT  IN  SPIRITU. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Id est qui spiritui dat assensum ex fide cum caritate serviendo iustitie et legem spiritaliter intelligendo.
de Spiritu metet vitam eternam.
Numérotation du verset Gal. 6,9 
Bonum autem facientes
interl.|  quasi : ita se habeant prelati erga subditos et subditi erga prelatos ut dixi, utrique autem scilicet prelati et subditi
non destituamus,
marg.|  alias :deficiamus
marg.|  NON  DEFICIAMUS. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad premium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit, quia qui fortis erit ad seminandum fortis erit ad metendum.
tempore enim
interl.|  non debet deficere operando qui non deficiet in metendo
suo
interl.|  opportuno et convenienti
marg.|  TEMPORE  SUO. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur, nec ideo negat quia differt, sed tempore suo id est congruo prestet.
metemus non deficientes.
Numérotation du verset Gal. 6,10 
Ergo
interl.|  quia metemus
dum tempus habemus
interl.|  in hac vita
marg.|  DUM  TEMPUS  HABEMUS. Tempus seminandi est presens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur. Unde :"operamini dum dies est, veniet nox quando iam nullus poterit operari".

Cf. Io. 9, 4.
operemur bonum ad omnes,
interl.|  ut sit perfecta dilectio
marg.|  AD  OMNES. AMBROSIUS. HIERONYMUS. Omnibus impendenda est misericordia, in quo preponendi sunt iusti qui sunt ex fide. Quod omnibus etiam inimicis nostris qui scelerati sunt persequentes Ecclesiam testis est Dominus : benefacite his qui oderunt vos, diligite inimicos vestros, quia et ipsi homines quibus in hoc Dominus pluit et solem dat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicit tamen Scriptura : « Da misericordiam et ne suscipias peccatorem ». Et impiis et peccatoribus redde vindictam, bene fac humili et ne dederis impio, quia altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. Quod est : ne cuiquam ideo bene facias quia peccator est, sed quia homo, ut non sis ad vindicandum remissus nec ad subveniendum inhumanus. Odias in illo quod Deus odit, id est quod malum est et corripe et persequere ut perimas et conserva quod homo est ; et non suscipias ut velis saluum in eo quod malus est et ne dederis per hoc quod malus est, sed quia homo, ut nulli homini claudatur misericordia nulli peccato relaxetur impunitas. Persequamur ergo in malis propriam iniquitatem, misereamur in eisdem {t. 4 : Erfurt, f. 1104va ; facsim., p. 368a} [Rusch, f. 1104va ] communem condicionem.
marg.|  AD  OMNES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnibus enim pari dilectione vita eterna optanda est, etsi non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia que fratribus sunt maxime exhibenda.
marg.|  AMBROSIUS. HIERONYMUS. Quia faciliores et propensiores in bono circa fratres esse debemus, quia sumus invicem membra. Si enim in cunctos liberalitatis frena laxantur, maxime in domesticos fidei, id est Christianos, qui habent eundem Patrem eiusdemque magistri appellatione censentur. Omnibus ergo impendenda est misericordia, in quo preponendi sunt iusti qui sunt ex fide.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. DE DOCTRINA CHRISTIANA. Omnis peccator in quantum peccator est non est diligendus. Et omnis homo in quantum homo est diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deus propter se, omni homine amplius diligendus est. Amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus. Omnes autem homines eque diligendi sunt. Sed cum omnibus prodesse non possis, his potissime consulendum est qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi iunguntur.

Sir. (Eccli.) 12, 4 : « 
interl.|  qui sunt de familia nostra per fidem
Numérotation du verset Gal. 6,11 
Videte autem
interl.|  ut firmius predicta teneatis
marg.|  VIDETIS  AUTEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Postquam ad moralia opera exhortatus est, redit ad illud unde prius agebatur, ne scilicet legales observantie teneantur.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ne quis autem sub nomine eius fallat incautos, cavet finem epistole manus sue annotatione complens. Ab hoc enim loco manu sua usque ad finem scripsit.

autem] om. Weber
qualibus litteris scripsi vobis mea manu
interl.|  ut sciatis hanc epistolam a me missam et per hoc magis obediatis
interl.|  opus fuit ut scriberem quia pseudo instant
Numérotation du verset Gal. 6,12 
Quicumque enim volunt placere
interl.|  Iudeis infidelibus
in carne
interl.|  carnali observatione
hi cogunt
marg.|  HI  COGUNT. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Isti erant pseudo qui sic Christum predicabant, ut et legem servandam docerent.
interl.|  Crucem predicabant, ut a fidelibus questum habeant ; legem, ut Iudeis placeant.
vos circumcidi
interl.|  improbitate non ducunt ratione
tantum
interl.|  propter hoc
ut crucis Christi persecutionem
interl.|  que pro cruce infertur
marg.|  UT  CRUCIS  CHRISTI  PERSECUTIONEM. Hieronymus HIERONYMUS. Forte hoc ideo dicit, quia romani imperatores Caius Cesar et Octavianus et Augustus leges promulgaverunt, ut Iudei ubicumque essent proprio ritu viverent et patriis cerimoniis deservirent. Quicumque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Iudeus habebatur in gentibus. Qui vero incircumcisus se non esse Iudeum preputio preferabat persecucionibus tam gentilium quam Iudeorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Iudei persequi eos poterant, nec gentiles, quos videbant et proselytos circumcidere et ipsos legalia servare.
non patiantur
interl.|  ab infidelibus Iudeis
Numérotation du verset Gal. 6,13 
Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi
interl.|  ideo tantum non enim pro lege placent vel non amore legis hoc faciunt
ut in carne
interl.|  id est de carnali circumcisione in qua dolor est vobis
vestra
interl.|  dolore vestro
glorientur
interl.|  apud Iudeos eo quod tam multos proselytos faciant
interl.|  illi in carne gloriantur
Numérotation du verset Gal. 6,14 
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi
interl.|  unde mundi philosophus erubuit ibi apostolus thesaurum reperit
interl.|  quid enim prodest
marg.|  ABSIT  GLORIARI  NISI  IN  CRUCE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ideo crux in fronte credentium, ubi est sedes verecundie, figitur, ut de nomine eius fides non erubescat et magis Dei gloriam quam hominum diligat. Signum veteris Testamenti circumcisio in latenti carne, signum novi crux in libera fronte : ibi enim occultatio, hic revelatio est ; illud sub velamine, hoc est in facie. Crucem autem, ut in ea gloriemur, Dominus suo gestans humero pro virga regni nobis commendavit. Hoc ergo opprobrium et deformitatem Christi non erubescamus, {t. 4 : Erfurt, f. 1104vb ; facsim., p. 368b} [Rusch, f. 1104vb ] sed veneremur. Non est enim magnum in sapientia Dei vel maiestate vel potestate gloriari, sed in cruce. Unde : impius insultat et irridet philosophus.
per quem mihi
interl.|  quod illi visum est stultitia apostolo factum est sapientia et gloria
mundus crucifixus est
marg.|  MIHI  MUNDUS  CRUCIFIXUS  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Contigit plerumque ut homo mundum mente non teneat. Sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit. Sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum, ut in duobus mortuis neuter neutrum videt, quia igitur nec Paulus mundi gloriam querebat, nec a mundi gloria ipse querebatur. Ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur.
et ego mundo.
interl.|  concupiscentie mundi non habent dominium nec mundus iam se inferit et ego contra eum fortis
marg.|  ET  EGO  MUNDO. Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait : « Venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam ».

Io. 14, 30.
Numérotation du verset Gal. 6,15 
In Christo enim Iesu
interl.|  ideo solum in cruce glorior
neque circumcisio aliquid valet
interl.|  quasi equalia sunt Deo circumcisio et preputium
interl.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Nova vita id est regeneratio
Numérotation du verset Gal. 6,16 
Et
interl.|  ego in cruce glorior
quicumque hanc regulam
interl.|  rectitudinem
secuti fuerint pax
interl.|  mentis
interl.|  a Deo
super illos
interl.|  gentiles
et misericordia
interl.|  id est remissio peccatorum
interl.|  de peccatis
et
interl.|  etiam
super Israel Dei
interl.|  Iudeos non carnales sed qui Dei id est spiritales
marg.|  SUPER  ILLOS  ET  SUPER  ISRAEL. Duas partes hic significavit, super quas manet pax et misericordia Dei, scilicet gentilium fidelium et Iudeorum credentium.
Numérotation du verset Gal. 6,17 
de cetero
interl.|  quodammodo vel de cetero, pro ut due dictiones, id est de alio preter fidem, id est de legalibus
marg.|  DE  CETERO. Non vult per turbulentas contentiones tedium sibi fieri de re quantum satis erat exposita vel sicut in greco legitur.   De cetero  : Nemo in laborem exhibeat vel prestet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem
marg.|  HABEAM  LABORANDI. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Laborem enim prestat magistro qui aliter sentit quam docuit.
nemo mihi molestus sit.
interl.|  ut iterum cogar scribere de eodem
interl.|  mihi : cui non est facienda molestia
Ego enim stigmata Domini Iesu
interl.|  signa militie Christi que me comprobant eius esse
marg.|  STIGMATA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Stigma est punctum vel nota aliquo ferro facta. Stigmata ergo appellat quasi notas penarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus : ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina que in persecutionibus quas patior mecum decertant.
in corpore meo
interl.|  pro fidelibus quasi diceret : ‘quod vos non attenditis’
porto
interl.|  quod non pseudo
Numérotation du verset Gal. 6,18 
gratia
interl.|  non lex
Domini
marg.|  GRATIA  DOMINI. Conclusio epistole quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis epistolis utitur. Quasi : ut predicta teneatis.
interl.|  GRATIA : non dissensio, non legis servitus, non rixa, non iurgium.
nostri Iesu Christi cum spiritu
interl.|  ratione ut veritatem semper intelligatis
vestro fratres. Amen.
interl.|  Per hoc verbum hebreum vera esse que locutus est ostendit
EPISTOLA AD GALATAS EXPLICIT.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gal. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber63.xml&chapitre=63_6)