initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<64. *Epistola Pauli ad Ephesios*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Eph. 2,1 
Et vos convivificavit cum essetis mortui
interl.| olim ante fidem
interl.| nec scientes mala vestra
marg.| ET VOS  CUM  ESSETIS  MORTUI. Commemorat priora, ut in hominis humilientur et certum sit, quod si inimicis hec data sunt magis amicis dabuntur que apostolus optat, quasi dicat : caput est omnis Ecclesie et vestrum, quia vos convivificavit cum, id est quamvis essetis mortui vel nos qui credidimus habemus spem hereditatis et vos secundum credidistis. Deus autem convivificavit vel Iesum suscitavit etc.

1 convivificavit] om. Weber
delictis
interl.| dimittendo que iubentur
et peccatis vestris,
interl.| agendo prohibita
Numérotation du verset Eph. 2,2 
in quibus aliquando
interl.| scilicet ante fidem
ambulastis
interl.| de alio ad aliud declinantes
secundum
interl.| conversationem que vos allicit
seculum mundi huius,
interl.| et
secundum principem
marg.| PRINCIPEM scilicet, id est Beelzebub qui est princeps malignorum spirituum vel intransitive principem spiritum.
marg.| Principem erroris dicit spiritum aeris in quo dominatur.
potestatis aeris huius,
interl.| id est qui habet potestem in hoc aere caliginoso nunc cum hominibus in mundo, et quia ita vicini nobis sunt spiritus invisibiles magis sunt timendi
marg.| AERIS  HUIUS. Caliginosus aer infernus est demonum.
spiritus qui
interl.| princeps
marg.| SPIRITUS, id est spirituum ponitur enim genitivus singularis pro plurali.
nunc operatur in filios
interl.| adhuc ideo erepti sint grati ereptori
interl.| quantum Deus sinit
diffidentie,
interl.| qui diffidunt de eternis vel de quibus, id est quorum salute diffidimus
marg.| IN FILIOS  DIFFIDENTIE. Quid ? Nisi opera sua mala et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei per quam scit eos posse mundari. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iniquam ergo obstinationem cum Deus plerumque facere dicitur non instigando et inspirando, sed deserendo facit ut illi id est spiritus maligni operentur in filiis diffidentie quod Deus iuste permittit.
Numérotation du verset Eph. 2,3 
in quibus
interl.| peccatis
et nos omnes
interl.| Iudei et gentes
aliquando conversati sumus
interl.| agentes vitam nostram
in desideriis
interl.| agentes
carnis nostre,
interl.| concupiscentiis que ex carne
facientes
interl.| etiam actu
voluntatem carnis
interl.| ea in quibus caro delectatur

voluntatem] voluntates Weber
et cogitationum,
interl.| id est ea in quibus caro non delectatur sed anima cogitat ut heretice pravitates
interl.| et voluntatem
interl.| vel mentium
et eramus
interl.| nos Iudei
natura
interl.| id est per patres
marg.| ET ERAMUS  NATURA. Ac si dicat : cum hec predicta fuerunt in nobis non desperet gentilis quin par Iudeis fiat.
filii
interl.| debitores
interl.| per originale peccatum
ire
interl.| eterne pene
marg.| FILII  IRE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia peccante Adam vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim iusta damnatione genus humanum et erant omnes natura filii ire. De qua ira dicit Dominus. Qui non credit in Filium non habent vitam sed ira Dei manet super eum. Non ait venit sed manet. Cum hac quippe ira omnis homo nascitur. Ipsa est illa ira cum qua omnes nati sumus cui nascendo hesimus. Ira de propagine iniquitatis de massa peccati.
marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. IN LIBRO RETRACTATIONUM. Natura hominis vere ac proprie dicitur qualis sine vitio ab initio primum condita est. Translato autem verbo utimur ut naturam dicamus etiam qualis nascitur homo. Secundum quam locutionem dicitur hic : Eramus natura filii ire.
marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. {t. 4 : Erfurt, f. 1106rb ; facsim., p. 371b} [Rusch, f. 1106rb ] IN ENCHIRIDION . In hac ira cum essent homines tanto gravius et perniciosius, quanto maiora vel plura insuper addiderant, necessarius erat mediator et reconciliator qui hanc iram singularis sacrificii oblatione placaret.
Numérotation du verset Eph. 2,4 
Deus autem
interl.| quamvis essetis mortui Deus convivificavit
interl.| non alius
qui dives est in misericordia,
interl.| quia et actualia et originalia dimittit
propter nimiam caritatem suam
interl.| non propter meritum nostrum
qua dilexit nos.
interl.| Iudeos vel gentes
interl.| vel : ‘vos’
Numérotation du verset Eph. 2,5 
Et cum
interl.| non modo postquam iusti, sed et cum
eramus
interl.| vel : ‘essemus’

eramus] essemus Weber
mortui peccatis, convivificavit nos in Christo
interl.| ad similitudinem Christi et hoc per gratiam Christi
marg.| CONVIVIFICAVIT  NOS. Vel nos Iudeos similiter et vos gentiles, et hoc est cuius gratia vos gentes estis salvate. Et utrosque conresuscitavit.

in] om. Weber
cuius gratia estis salvati,
interl.| sicut nos Iudei

cuius] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,6 
et
interl.| cum Christo
conresuscitavit,
interl.| tamquam perfectum enuntiat quod futurum est
interl.| iam spe
et consedere fecit in celestibus
interl.| ut iudices
marg.| CONSEDERE  FECIT IN  CELESTIBUS. Non inanitur sed fideliter iam computat factum quod futurum esse non dubitat. Certe enim in celestibus Christus iam sedet nondum autem nos. Sed spe certa tenemus.
in Christo Iesu,
interl.| per hoc quod estis in Christo
interl.| in fide Christi
Numérotation du verset Eph. 2,7 
ut ostenderet in seculis supervenientibus
interl.| ita hic in spe fecit ut in re compleret in die iudicii vel ideo ut posteris nostris
abundantes divitias
interl.| dona gratie abundantia
interl.| quod oculus non vidit nec auris audivit ut tantum detur quantum mens investigare non potest
marg.| SUPERVENIENTIBUS  ABUNDANTES  DIVITIAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In futuro enim seculo apparebit donum Dei, in remuneratione credentium quod oculus non vidit nec auris audivit. Et hee sunt abundantes divitie, ut tantum detur quantum mens investigare non potest.

Cf. 1Cor. 2, 9-10 : « Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum : nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei ».
gratie sue
interl.| datas
interl.| non meritis
in bonitate
interl.| eius
super nos in Christo Iesu.
interl.| plus quam digni vel super intellectus nostros quod plene capere nequimus
interl.| existentes
Numérotation du verset Eph. 2,8 
Gratia
interl.| in bonitate
interl.| preeunte, id est gratuita Dei voluntate
enim estis salvati per fidem
interl.| quia cooperatur fides bone Dei voluntati vel gratie
et hoc
interl.| id est fides
non ex vobis.
interl.| id est vi nature vestre
marg.| ET HOC  NON EX  VOBIS etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ne forte dicas promerui et ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia precessit meritum tuum non gratia ex merito sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito emisti non gratis accepisti. Omnia merita precedit gratia ut dona Dei consequantur merita mea. Et ne quis aliter intelligat propter arrogantes et suam iustitiam constituere volentes planius aperit subdens : Ipsius enim etc.
Dei enim donum est
interl.| pure non partim ex operibus tuis
Numérotation du verset Eph. 2,9 
non ex operibus ut ne quis
interl.| nemo
glorietur.
interl.| extollatur de operibus
marg.| NE QUIS  GLORIETUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad Bonifacium. Non hoc ideo dicit, quia opera bona pia cogitatione facta frustrentur cum Deus reddat cuique secundum opera eius, sitque gloria Dei operanti bonum, sed quia opera ex gratia non ex operibus gratia. Bonum igitur est homini ut de viribus arbitrii sui non presumat quia ille qui putavit sine eius adiutorio se posse custodire quod dedit profectus in longinqua et vivens prodige cuncta consumpsit et miseria attritus et in se reversus dixit. Surgam et ibo ad patrem meum quam cogitationem bonam non haberet nisi et ipsam illi in occulto pater misericordissimus inspirasset.
Numérotation du verset Eph. 2,10 
Ipsius enim sumus factura
marg.| IPSIUS  ENIM  SUMUS. Nemo debet gloriari quia nos creati in fide et in operibus sumus factura id est opus eius vel sumus creati per facturam id est operationem et ita nec de operibus per fidem gloriandum est cum fides et omnia ex gratia.
creati in Christo Iesu
interl.| per Christum
marg.| CREATI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non ea creatione qua homines facti sumus. Sed ea de qua ille dicebat qui iam utique homo erat : « Cor mundum crea in me, Deus » etc.
marg.| CREATI etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. [a] Hec est gratia que preparavit. Hec est predestinatio, quia predestinatio est gratie preparatio. Gratia est ipsa donatio que est et ipsius predestinationis effectus, que predestinatio sine prescientia esse non potest. Potest autem esse sine predestinatione prescientia. Predestinatione quippe Deus ea prescivit que fuerat ipse facturus. Prescire autem potens est etiam que ipse non facit sicut quecumque peccata, quia etsi sunt quedam que ita peccata sunt ut sint etiam pene peccatorum. Unde dictum est : « Tradidit eos Deus in reprobum sensum » etc. Non ibi peccatum Dei est sed iudicium. Predestinatio {t. 4 : Erfurt, f. 1106va ; facsim., p. 372a} [Rusch, f. 1106va ] ergo Dei in bono est eius que effectus bonus est. [b] Ille itaque operatur hominem bonum et custodit qui incommutabiliter bonus est. Semper que ab illo fieri et perfici debemus ei inherentes.

Ps. 50, 12.
Rm. 1, 28.
[a] Cf. Augustinus Hipponensis, De praedestinatione sanctorum, PL 44, 974 : « Inter gratiam porro et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratie preparatio, gratia uero iam ipsa donatio. quod itaque ait apostolus, non ex operibus, ne forte quis extollatur : ipsius enim sumus figmentum, creati in christo iesu in operibus bonis ; gratia est : quod autem sequitur, que preparauit deus, ut in illis ambulemus ; praedestinatio est, que sine praescientia non potest esse : potest autem esse sine praedestinatione prescientia. praedestinatione quippe deus ea presciuit, que fuerat ipse facturus : unde dictum est, fecit que futura sunt. praescire autem potens est etiam que ipse non facit ; sicut quecumque peccata : quia etsi sunt quedam, que ita peccata sunt, ut poene sint etiam peccatorum, unde dictum est, tradidit illos deus in reprobam mentem, ut faciant que non conueniunt ; non ibi peccatum dei est, sed iudicium. quocirca predestinatio dei que in bono est, gratie est, ut dixi, preparatio : gratia uero est ipsius predestinationis effectus ». [b] Cf. Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, lib. 8, § 12, CSEL 28/1, p.250.7 sqq. : « Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui incommutabiliter bonus est. semper ab illo fieri semper que perfici debemus inherentes ei et in ea conuersione, que ad illum est, permanentes, de quo dicitur : michi autem adherere deo bonum est, et cui dicitur : fortitudinem meam ad te custodiam ». -- [Petrus Lombardus, Collectanea in omnes Pauli epistolas (Eph. 2, 4) , PL 192, 183 : « Ait enim, creati sumus in Christo et in operibus, hoc est gratia. Quod autem sequitur, que preparavit, hoc est predestinatio, quia predestinatio est gratie preparatio. Gratia vero est ipsa donatio, que est ipsius predestinationis effectus, que predestinatio sine prescientia non potest esse ; potest autem esse sine predestinatione prescientia, predestinatione quippe Deus ea prescivit que fuerat ipse facturus ; prescire autem potens est etiam que ipse non facit, sicut quecunque peccata, quia etsi sint quedam ita peccata ut sint etiam poene peccatorum, unde dictum est : Tradidit eos Deus in reprobum sensum non ibi peccatum Dei est, sed iudicium. Predestinatio igitur Dei in bono est, eius que effectus bonus est. Ille itaque operatur hominem bonum et custodit qui incommutabiliter bonus est, semper que ab illo fieri et perfici debemus ei inherentes ».] [FG2016]
in operibus bonis que preparavit Deus
interl.| antequam ad ea surgere possetis
interl.| non ut confisi gratie Dei otiosi simus
Numérotation du verset Eph. 2,11 
Propter quod
interl.| id est quia hec bona a Deo habetis, memores estote ut magis grati
interl.| id est quia hoc habetis
interl.| ut sciatis omnia esse a gratia Dei
marg.| PROPTER  QUOD. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Iudeos et gentes quod utrique sub peccato, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperi a Iudeorum perpessas, ut modo equales Iudeis magis sint obnoxii gratie Dei.
memores estote quod aliquando vos gentes
interl.| ante conversionem
interl.| quales geniti veteres peccatores degentes
marg.| ALIQUANDO  VOS  GENTES. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse qui ibi, vos qui gentes eratis et secundum hoc suspensive legitur usque ibi : Nunc autem in Christo etc. eodem tamen manente sensu.
in carne
interl.| in carnalibus
qui dicebamini preputium,
interl.| immunditia

dicebamini] dicimini Weber
ab ea que dicitur
interl.| et non vere est
circumcisio in carne
interl.| non in spiritu
manufacta,
interl.| non a Deo
interl.| et memores estote quod vos qui nunc tales
Numérotation du verset Eph. 2,12 
quia eratis
interl.| malo
in illo tempore sine Christo alienati
interl.| promissione Christi que fiebat Iudeis

in illo tempore] illo in tempore Weber
a conversatione Israel
interl.| quibus non contebantur Iudei
et hospites
interl.| etsi legem et prophetas recepistis
interl.| eratis
interl.| adventicii
marg.| HOSPITES. Hospes quasi ostii pes eo quod, cum suscipiebatur in domum, ponebat Dominus domus et qui suscipiebatur pedem super ostium, et datis dextris iurabat quod pacificus esset ingressus.
testamentorum
interl.| id est legis Moysi et prophetarum
promissionis
interl.| facte filiis Abrae ut de eterna hereditate
spem non habentes, et sine Deo
interl.| Dei notitia
in hoc mundo.
interl.| eratis
interl.| tam malo

hoc] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 2,13 
Nunc autem
interl.| in tempore gratie
in
interl.| per
Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe,
interl.| a Deo et ab Israel non loco sed merito
facti estis
interl.| quamvis eratis longe tamen
prope
interl.| Deo et non carnalibus sed spiritualibus Iudeis
in sanguine Christi.
interl.| id est Christum sed non quoquo modo sed in sanguine Christi
Numérotation du verset Eph. 2,14 
Ipse enim est pax nostra
interl.| inter nos Iudeos, scilicet et gentes et Deum

enim est] inv. Weber
qui fecit utraque
interl.| untrumque populum
unum
interl.| in fide et moribus
marg.| QUI  FECIT  UTRAQUE  UNUM. [b] Ipse enim est lapis angularis, [a] in quo duo populi tamquam parietes de diverso angulo venientes sibimet quasi in pacis osculo copulantur.

[a] Cf. Ambrosiaster, Commentarius in Pauli epistolas (Eph.) , c. 2, 20, CSEL 81/3, 1969, p. 86.15 sqq. : « Duos enim populos in se suscepit salvator et fecit unum in domino, sicut et lapis angularis duos parietes continet in unitate domus firmatos. fideles enim superficia sunt templi dei in spiritu conversantes, ut possint heredes fieri celestis habitationis ». [b] Augustinus Hipponensis, Adversus Iudeos ( CPL 0315) , PL 60, 37 sqq. : « Quomodo enim iuxta eumdem prophetam, lapis quem reprobauerunt edificantes, hic factus est in caput anguli ; nisi quod ex circumcisione et preputio populi tanquam parietes de diuerso uenientesin  angulo sibimet tanquam in pacis osculo copulantur ? ». [Cf. Petrus Lombardus, Collectanea in omnes Pauli epistolas (Eph. 2, 11), PL 192, 184 : « Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet quasi in pacis osculo copulantur, quos per hoc univit, quod sequitur : Et, id est quia, est solvens medium parietem macerie, id est obstaculum quod erat inter illos duos populos, hinc ex lege, inde ex idololatria solvit, removens legem a Iudeis, et idololatriam a gentibus : qui paries dicitur macerie, quia non erat stabilis neque robustus ».]
et
interl.| quia
interl.| per hoc univit
medium parietem
interl.| obstaculum quod erat inter hos duos populos
marg.| PARIENTEM, id est obstaculum hinc ex lege, inde ex idolatria.
marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Maceria est congeries lapidum sine cemento, ut fit circa hortos. Paries ergo macerie qui facile destrueretur veniente gratia, que et legem amovit et corda gentium ab idolatria convertit. Medius vero erat, ut neuter populus alteri concordaret. Stante autem hoc pariete, erant inimicitie ira et invidia inter eos que abolita sunt destructo pariete.
macerie
interl.| quia non stabilis nec alicuius roboris
interl.| et per hoc
solvens inimicitiam in carne sua,
interl.| assumpta vel immolata
Numérotation du verset Eph. 2,15 
legem
interl.| exponit parietem quantum ad partem Iudeorum
mandatorum
interl.| quantum ad ea que mandabat, id est carnales observantias non quantum ad veritatem quam presignabat
decretis
interl.| preceptis evangelii que ex ratione sunt
evacuans ut duos condat
interl.| prius divisos per legem coniungat in fide eius
in semetipso,
interl.| vel semetipsum
in uno
interl.| vel unum
novo
interl.| vel novum
homine
interl.| vel hominem
interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Se solo aliunde non est novitas
faciens pacem
interl.| destructis inimicitiis
marg.| FACIENS  PACEM etc. Facit pacem inter ipsos, ut ambos conciliet Deo Patri.
Numérotation du verset Eph. 2,16 
ut10  reconciliet ambos
interl.| positos

10  ut] et Weber
in uno corpore
interl.| Ecclesie
Deo,
interl.| per hoc conciliat Deo quia pro peccato se obtulit et per evangelium illuminavit
per crucem interficiens inimicitiam in semetipso.
marg.| IN SEMETIPSO. Non aliter quam per crucem, id est mortem interfecit inimicitiam que inter Deum et homines, id est peccata dimisit. Omnibus enim profecit mors salvatoris.|

Cf. Ambrosiaster, Commentarius in Pauli epistolas (Eph. 2, 18) , CSEL 81/3, 1969, p. 85.1 sqq. : « Idem sensus est ; interfecit enim inimicitiam in se, dum pro omnibus tam Iudeis quam gentilibus, mortuus est. omnibus enim profecit mors salvatoris. resurgens enim a mortuis damnata morte, que tenebat omnes, ostendit quam spem haberent credentes in eum ». [Petrus Lombardus, Collectanea in omnes Pauli epistolas (Eph. 2, 11), PL 192, 185 : « [Ambrosius] Per hoc autem reconciliat Deo quod pro peccatis se obtulit, et per Euangelium illuminavit : que duo consequenter ostendit, subdens ; Ipse dico, interficiens in semetipso inimicitiam, que erat inter Deum et, homines, id est peccata dimisit in se vero non aliter interfecit inimicitiam, quam per crucem, id est per mortem. Omnibus enim profecit mors Salvatoris ».]
Numérotation du verset Eph. 2,17 
Et veniens
interl.| per assumptam humanitatem apparens
evangelizavit
interl.| etsi non in sua persona sed in apostolis
pacem
interl.| ad Deum fieri per se
vobis
interl.| gentibus
qui longe fuistis
interl.| a Deo
interl.| quia idolatre et sine lege
interl.| et ideo magis grati
marg.| LONGE  FUISTIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si affectu amas Deum prope es. Si {t. 4 : Erfurt, f. 1106vb ; facsim., p. 372b} [Rusch, f. 1106vb ] odisti longe es.
et pacem his qui prope.
interl.| Iudeis qui unum Deum colebant
Numérotation du verset Eph. 2,18 
Quoniam
interl.| quod pacem fecit effectus indicat, quia ambo habemus facultatem accedendi
interl.| et hoc
in uno Spiritu
interl.| per eundem Spiritum qui per Christum omnibus datur
ad Patrem.
Numérotation du verset Eph. 2,19 
Ergo iam
interl.| et quia gentes habent accessum ergo iam a tempore fidei
non estis hospites
interl.| indigniores
marg.| NON  ESTIS  HOSPITES, id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege.
et advene,
interl.| extranei a Deo
marg.| ET ADVENE, id est extranei a Deo.  SED  CIVES, id est eiusdem iuris et dignitatis in domo Dei.  SANCTORUM. Non carnalis Israel. ET  DOMESTICI, id est familiares.  DEI. Quibus arcana revelat.
sed estis cives
interl.| contra hospites
sanctorum
interl.| de bono in melius provecti
et domestici Dei,
interl.| contra advenas
marg.| CIVES ET  DOMESTICI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Duas civitates faciunt duo amores : Hierusalem facit amor Dei, Babyloniam amor seculi. Interroget se quisque quid amet et inveniet unde sit civis.
Numérotation du verset Eph. 2,20 
superedificati
interl.| innixi
super fundamentum
interl.| Christum vel doctrinam, id est super vetus et novum Testamentum, quia quod apostoli predicaverunt prophete predixerunt. Unde : « Fundamenta eius in montibus sanctis »

Ps. 86, 1.
apostolorum et prophetarum, ipso
interl.| existente
marg.| IN IPSO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ne apostoli vel prophete in quibus fundata est civitas se tenerent in se in Christo, totum innititur primo fundamento quod fundamentum in summo est, non in imo ut in corporali fabrica.
summo
interl.| quia consummat
angulari
interl.| quia duos coniungit
lapide Christo Iesu,
interl.| quia firmus sustinet
Numérotation du verset Eph. 2,21 
in quo
interl.| per quem
omnis edificatio constructa
interl.| tam de gentibus quam Iudeis
crescit
interl.| in fide
interl.| per augmentum usquequo sit templum Dei
marg.| CRESCIT. Nemo tam perfectus qui non possit crescere.
in templum sanctum
interl.| remotione vitiorum
in Domino,
interl.| operatione Domini
Numérotation du verset Eph. 2,22 
in quo et vos
interl.| Ephesii ut alii
coedificamini
interl.| ad similitudinem aliorum edificamini
in tabernaculum11  Dei
interl.| vel ! ‘habitaculum’
interl.| ut sitis habitaculum

11  tabernaculum] habitaculum Weber
in Spiritu sancto12  .
interl.| operante

12  sancto] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Eph. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber64.xml&chapitre=64_2)