initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<64. *Epistola Pauli ad Ephesios*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Eph. 3,1 
Huius rei gratia,
marg.| HUIUS  REI  GRATIA . Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per que ipsi coedificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere et misit eis predicare et facit pati pro eis ut magis sint Deo grati. Ab ultimo autem incipit dicens :
marg.| HUIUS  REI  GRATIA, id est pro hac re grata mihi, ut vos coedificemini vel pro gratia Dei implenda in hac re.
ego Paulus vinctus
interl.| qui tentus sum modo Rome
Iesu Christi,
interl.| pro Christo Iesu

Iesu Christi] inv. Weber
pro vobis gentibus,
interl.| quia gentibus predicavi verbum salutis
Numérotation du verset Eph. 3,2 
si tamen audistis
marg.| SI TAMEN  AUDISTIS, id est intellexistis gratiam, id est apostolatum dispensatum a Deo, qui scit quare me ad hoc officium elegit. Vel apostolatum per quem diversis diversa pensamus. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Per hoc vult eos scire, quia Dei iudicio a Christo missus est predicare gentibus mysterium gratie Dei.
dispensationem gratie Dei que data est mihi in vobis,
interl.| pro vobis dico si scitis me esse apostolum vestrum, quod nemo ignorat et cum pro apostolatu vinctus, tunc maxime pro vobis
Numérotation du verset Eph. 3,3 
quoniam secundum revelationem
interl.| data est mihi dispensatio in vos quia mihi intimatum est divinum occultum
interl.| id est non obscure sed aperte
notum factum est mihi
interl.| a Deo

factum est mihi] inv. Weber
sacramentum,
interl.| occultum Dei
sicut supra scripsi
interl.| ipse pax nostra

Cf. Eph. 2, 14 : « Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua ».
in brevi,
interl.| in brevitate
marg.| SICUT  SUPRA  SCRIPSI IN  BREVI. Secundum ipse pax nostra. Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam pro modico sermone perstrinxit. Non tam totum quod noverat proferens quam ostendens ex modico.
Numérotation du verset Eph. 3,4 
prout potestis legentes intelligere
interl.| etsi breviter tamen aperte
interl.| attenti
interl.| quid scilicet ?
prudentiam meam
interl.| habitam
in mysterio Christi,
interl.| in hoc occulto agnoscendo
Numérotation du verset Eph. 3,5 
quod
interl.| mysterium
interl.| quod gentes salvande per Christum
aliis generationibus
interl.| preteritis, scilicet quibuslibet
non est agnitum
interl.| ita plene sicut nunc
filiis hominum, sicuti
interl.| quam plene
nunc revelatum est
interl.| cum impleri videtur
interl.| qui interpretantur Scripturas
interl.| novis
marg.| ET PROPHETIS. Prophete quidem priores prescierunt olim hoc de gentibus quod vocande essent et future participes doni Dei, sed hoc latuit quod sine lege salus eis per fidem, scilicet Christi.
in Spiritu,
interl.| per Spiritum
Numérotation du verset Eph. 3,6 
esse gentes
interl.| hoc est mysterium scilicet
coheredes,
interl.| in futuro
et concorporales,
interl.| modo in Ecclesia cum Iudeis
et comparticipes
interl.| quia ad eos ut ad Iudeos
promissionis
interl.| facte Abrae de hereditate et concorporatione
in Christo Iesu per evangelium,
interl.| hoc totum per incarnationem Christi et per meam predicationem, non enim prodest incarnatio nisi predicetur
Numérotation du verset Eph. 3,7 
cuius factus sum minister,
interl.| evangelii
marg.| PER  EVANGELIUM  FACTUS  SUM  MINISTER. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Per predicationem suam cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus iuxta operationem virtutis sue qua suscitavit Christum in quo omnes salvi sine opere legis.
marg.| MINISTER. Non enim est meum et ita nulle mihi gratie reddende sed Deo.
secundum
interl.| secundum gratuitum donum eius
donum
interl.| non meis meritis
gratie Dei
interl.| quod persecutor sit Apostolus hoc enim est ut quodlibet miraculum
que data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Numérotation du verset Eph. 3,8 
Mihi
interl.| inquam
omnium sanctorum minimo
interl.| non potestate sed pro prioribus humilior
data est gratia
interl.| tam magna
hec in gentibus
interl.| inter gentes
evangelizare ininvestigabiles
interl.| que prorsus intelligi non possunt
interl.| vel : ‘inestimabiles’
marg.| INVESTIGABILES. Per suam naturam, sed per gratiam et revelationem Sancti Spiritus investigabiles sunt fidelibus.

investigabiles] ininvestigabiles Weber
divitias Christi
interl.| multa dona
Numérotation du verset Eph. 3,9 
et illuminare omnes
interl.| per predicationem et miracula
interl.| de hac re que quam mirabilis ex quanta dilectione
que sit
interl.| he sunt divitie investigabiles
dispensatio
interl.| adimpletio arcane redemptionis
sacramenti absconditi
interl.| celati ab omnium seculorum creaturis et existentis in sola notitia Dei qui fecit
a seculis
interl.| non in seculis
in Deo qui omnia creavit,
marg.| ABSCONDITI IN  DOMINO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In mundo abscondite sunt cause rationales omnium rerum que naturaliter fiunt sicut Levi absconditus fuit in lumbis Abrae quando decimatus est. In Deo cause eorum que per gratiam fiunt, sive eorum que ad hec significanda mirabiliter non naturaliter fiunt, que ministrantibus angelis facta sunt. Unde sic dicit : absconditi in Deo ut innotesceret principibus. Non indiget Deus nuntiis ut inferiora hec ab eis discat qui stabiliter novit omnia. Habet autem nuntios propter nos et propter ipsos quia eis bonum est Deo assistere ut cum de inferioribus consulant et iussis eius obediant. Non latuit eos mysterium regni celorum quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra quo liberati eis coniungimur. Illis ergo innotuit a seculis quia omnis creatura non ante secula sed a seculis cum quibus cepit Filius ante secula. Unde in persona sapientie : « Ante secula fundavit me ».
marg.| IN DEO. Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas quas rebus conditis non inservit, easque implet, non illo opere providentie quo naturas substituit ut sint. Sed eo quo illas administrat ut voluerit quas ut voluit condidit. Ibi est et gratia per quam salvi fiunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam homo restauratur.

Cf. Prv. 8, 22-23 : « Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret ».
Numérotation du verset Eph. 3,10 
ut innotescat
interl.| sic absconditi a seculis ut tamen innotescat
marg.| UT INNOTESCAT. Datum est mihi evangelizare et illuminare. Videte quantum est hoc quia per hoc accrevit aliquid angelis qui multa secreta in his didicerunt.
principatibus
interl.| diversis ordinibus angelorum

principatibus] principibus Weber
et potestatibus
marg.| PRINCIPATIBUS ET  POTESTATIBUS. Dicit beatus Hieronymus dignitates memoratas mysterium ad purum non intellexisse, donec completa est passio Christi et apostolorum predicatio per gentes dilatata. Unde in Isaia angeli admirantes dixerunt : « Quis est iste qui venit de Edom ? » Et in Psalmo : « Quis est iste rex glorie ? »

Is. 63, 1.
Ps. 24, 10.
in celestibus
interl.| que sunt in celo ubi et nos erimus
marg.| IN CELESTIBUS. Quia ibi primitus Ecclesia fuit quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus equales angelis Dei.
per Ecclesiam,
interl.| que dona Dei recipit
multiformis sapientia Dei,
interl.| de reparatione hominum
marg.| MULTIFORMIS. In greco ‘multipharia’. Non solum varia sed multa varietate distincta. Quia immensus est Christus sed concipitur vagit infans in presepio sed ab angelis laudatur in celo. Herodes persequitur sed {t. 4 : Erfurt, f. 1107rb ; facsim., p. 373b} [Rusch, f. 1107rb ] Magi adorant. Ignorant Pharisei sed stella demonstrat baptizatur a servo sed vox tonantis Patris auditur. Timet pati sed sponte ad passionem venit. Vult transferri calicem sed Petrum qui calicem timebat accusat.
Numérotation du verset Eph. 3,11 
secundum prefinitionem seculorum quam fecit {t. 4 : Erfurt, f. 1107rb ; facsim., p. 373b} [Rusch, f. 1107rb ] in Christo Iesu Domino nostro.
interl.| complendam vel fecit id est complevit
marg.| SECUNDUM  PREFINITIONEM etc. Que enim in sui natura simplex est secumdum ea que aguntur in seculo que Deus prefinivit, id est preordinavit est multiformis cum variatur multiformiter. Et ne videantur sibi contradicere in predictis sententiis sacre pagine doctores, ita potest determinari quod dictum est ut illis qui maioris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt cognita fuerunt ex parte ut puta familiaribus et nuntiis illis. Sic qui minoris dignitatis sunt incognita essent.
Numérotation du verset Eph. 3,12 
In quo
interl.| quia per Christum implevit Deus Pater
interl.| Christo
habemus fiduciam
interl.| contra tribulationes vel future hereditatis certitudinem
et accessum
interl.| in re ipsa ad Patrem
in confidentia
interl.| merito confidentie habite
per fidem eius.
interl.| id est quia habetis accessum et alia bona que supra dicta sunt
Numérotation du verset Eph. 3,13 
Propter quod peto ne deficiatis
interl.| a fide et bono opere
in tribulationibus
interl.| propter tribulationes meas
interl.| que sunt
meis pro vobis
interl.| probandis
que est gloria vestra.
interl.| si statis in eis et non deficiatis
interl.| et
Numérotation du verset Eph. 3,14 
Huius rei gratia
interl.| ne scilicet deficiatis a fide
interl.| humilio
marg.| HUIUS  REI  GRATIA. Vos peto et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit : Huius rei gratia. In quo ostendit eos habere proprie voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent addit : Flecto genua mea.
flecto genua mea ad Patrem
interl.| sensum mentis vel exteriora corporis genua
marg.| AD PATREM. Tantum in greco habetur. Quia autem in latinis codicibus additum est Domini nostri Iesu Christi. Bene convenit quod orabat ut merito eius obtineamus cui proprie et naturaliter est Pater nobis autem adoptive.
Domini nostri Iesu Christi,
interl.| ut merito eius obtineamus
Numérotation du verset Eph. 3,15 
ex quo
interl.| Deo Patre
omnis paternitas
interl.| ex cuius dispensatione sunt nobis patres et in celis angeli nobis providentes in terra prelati
in celis et in terra nominatur,
interl.| ad Patrem flecto genua mea
marg.| PATERNITAS  NOMINATUR. Etsi non vere est ut Deus qui est Pater omnium creatione et fidelium recreatione quos adoptavit in filios. Vel nominatur id est nominabilis est. Ab illo enim qui est Pater omnium et angeli in celo et homines in terra acceperunt, ut patres alios vocarent. Et nota quod Christus Dei unigenitus per naturam adoptionis beneficio Patrem se esse significat dicens : « Fili, dimittuntur tibi peccata tua ». Similiter et Spiritus sanctus per quem iusti adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater vel natura vel auctoritate, exempli vel ratione beneficii.

Mc. 2, 5.
Numérotation du verset Eph. 3,16 
ut det vobis secundum divitias
interl.| copiam
glorie sue
interl.| maiestatis sue
virtutem
interl.| constantiam qua sitis roborati in interiore homine qui ab hostibus non potest attingi et hoc per Spiritum sanctum
interl.| inde erit non deficere

virtutem] virtute Weber
corroborari per Spiritum eius in interiore homine,
Numérotation du verset Eph. 3,17 
habitare per fidem Christum
interl.| et prius det
interl.| sunt enim aliquando fortes heretici in quibus Christus non habitat

per fidem Christum] inv. Weber
in cordibus vestris,
interl.| unde securi de auxilio
marg.| PER  FIDEM  CHRISTUM IN  CORDIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Fides tua de Christo Christus est in corde tuo.
in caritate
interl.| ordo ut in caritate
radicati
interl.| a similitudine arborum
marg.| IN CARITATE  RADICATI. Oro etiam ut radicati, id est firmiter plantati a similitudine arboris que quanto plus terre figitur tanto plus crescit et uberius fructus reddit.
et fundati,
interl.| a similitudine domus quia in eis Spiritus sanctus habitat
Numérotation du verset Eph. 3,18 
ut possitis comprehendere
interl.| perfecte intelligere
cum omnibus sanctis,
interl.| sicut omnes sancti
marg.| CUM  OMNIBUS  SANCTIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec est communio celestis rei publice. Hi non sua querunt sed que Christi sunt, id est commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt.
que sit
interl.| quanta esse debet
latitudo,
interl.| caritatis
marg.| Vel QUE  SIT  LATITUDO caritatis, que usque ad inimicos extendi debet et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat perdit quod dat. Opus ergo est latitudine caritatis ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit caritas multorum opus est longitudine. Unde subdit : Et que longitudo caritatis. Hec est perseverandi longanimitas ubi quodammodo perseveratur. Unde : « Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit ». Et que sublimitas, caritatis. Hec est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in premium expectetur. Nam {t. 4 : Erfurt, f. 1107va ; facsim., p. 374a} [Rusch, f. 1107va ] si bene operaris etiam usque ad inimicos. Et hilariter tribuis habes latitudinem. Etsi in his usque in finem perseveras habes longitudinem. Sed si omnia hec non propter mercedem supernam facis altitudinem non habes, et ita iam nec latitudo, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adiutorem, ipsum coronatorem postremo ipsum premium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum expectare. Si amas gratis ama. Si vere amas ipse sit merces quem amas. Et quid profundum caritatis, id est possitis intelligere occultum Dei iudicium quare isti dat non illi de profundo enim iudiciorum Dei que scrutari et contemplari nequimus procedit omne quod possumus. Quod possum video, unde possum non video, nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi et non illi det, multum est a me abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa caritas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur et hec latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat et in eo quod veraciter tenuit perseverat et hec longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam eternam facit, que illi promittitur in excelso et hec altitudo est. Existit vero ex occulto illa caritas et hec est profundum.
marg.| QUE  SIT  LATITUDO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In operibus caritatis que extenditur usque ad inimicos diligendos, sicut Christus qui oravit pro inimicis quod ostensum in cruce sua fuit que in latum tensa est a dextera in sinistram, ubi manus fixe per quas opera signantur que in hilaritate decet esse. Et que longitudo caritatis, quod scilicet usque ad finem duret, unde : « Cum dilexisset suos in finem dilexit eos ». Quod signatum est per longitudinem crucis a sursum usque deorsum. Et que sit sublimitas, id est quo tendat caritas, scilicet ad eternam beatitudinem que notatur per partem crucis supra positam. Et quid sit profundum caritatis. Quod totum portat, ut pars crucis in terra fixa in abdito que non videtur, id est misericordia Dei que occulto Dei iudicio provenit, per quam caritas in nobis est longa lata et alta. Vel profundum caritatis sunt Ecclesiastica sacramenta que sunt profunda et investigabilia et sunt fundamentum caritatis sine quibus non valet.
marg.| QUE  SIT  LATITUDO. Quod sit mysterium crucis. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sciendum quia in his verbis figura et mysterium crucis ostenditur. Qui enim quia voluit mortuus est et quomodo voluit mortuus est. Non frustra ergo mortis tale genus elegit, in quo latitudinis huius, et longitudinis, et altitudinis, magister tibi existeret qui dixerat : ‘Tolle crucem tuam et sequere me’. Tollitur crux, cum spiritu facta carnis mortificantur. Quamdiu ergo evacuatur corpus peccati, quamdiu exterior homo corrumpitur et interior renovatur de die in diem tempus est crucis. In cuius ergo potestate erat mori, vel non mori, et sic vel non sic mori non frustra crucem elegit, ubi te huic mundo crucifigeret. Nam latitudo in cruce est transversum lignum, ubi figuntur manus quod ad bona opera pertinet, quia ibi manus extenduntur. Longitudo est ab ea parte ligni que ab ipso transverso ad terram tendit, et ab ipso usque ad terram conspicua est ibi corpus crucifigitur et quodammodo stat que statio perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est quod ab eodem transverso sursum caput versus eminet per quod signatur supernorum expectatio. Profondum vero est in ea parte ligni que non apparet que fixa terre occultatur. Unde totum illud surgit. Quod profunditatem significat gratuite gratie in qua multorum ingenia conteruntur id vestigare conantia.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1107vb ; facsim., p. 374b} [Rusch, f. 1107vb ] Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Ut possitis comprehendere que sit latitudo etc., id est immensum et inestimabilem cognoscere Deum omnia excedentem maiestate virtutis sue. Cum autem hoc dicit signat, quod sicut in sphera ubi hec omnia equalia, id est que sit immensitas Dei, omnia excedens et implens non in eis clausa, sed omnia intra se continens post immensitatem Patris. Vult etiam eos scire caritatem Christi esse super scientias hominum quod Deus homo quod iustus pro impiis moritur etc. Ut impleamini quia tunc nihil deest Christiano cum Patrem et Filium sic cognoscit. Aliter non est integra professio deitatis.

Mt. 24, 13.
Io. 13, 1.
Cf. Mt. 16, 24 : « Tunc Iesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me ».
interl.| ubi stando perseveratur
et sublimitas,
interl.| ut Deus premium
et profundum.
interl.| occultum iudicium quare illi dat illi non
marg.| PROFUNDUM. Voluntas Dei cuius cause non investigantur. Unde : « O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei ». Altitudo commune nomen est excelso et profundo. Sed cum in excelso dicitur sublimitatis eminentia commendatur. Cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis.

Rm. 11, 13.
Numérotation du verset Eph. 3,19 
Scire etiam
interl.| possitis ex parte ut imitemini que supereminet et plene sciri non potest vel caritas scientie supereminet, alii caritati quia quanto melius intelligitur tanto plus diligitur
supereminentem scientie caritatem Christi,
interl.| qua vos dilexit et que vestram superat
ut impleamini
interl.| per has scientias
interl.| eundo
in omnem plenitudinem Dei.
interl.| hic virtutum post beatitudinis
marg.| IN OMNEM  PLENITUDINEM. Non ut sint plenus Deus, sicut quidam errantes voluerunt, sed ut perfecte sint pleni Deo.
Numérotation du verset Eph. 3,20 
Ei autem
interl.| ego hoc vobis oro ei autem sit gloria qui potest facere
qui potens est omnia facere
interl.| complere in nobis
marg.| Vel POTENS  EST  OMNIA  FACERE. Secundum virtutem que operatur in qua sunt quedam que nemo peteret, vel intelligeret ut Deus homo pro hominibus moreretur et huiusmodi alia.
superabundanter quam petimus aut intelligimus
interl.| quia plus intelligimus quam petamus
secundum virtutem que operatur in nobis,
interl.| potest hoc in vobis sicut iam fecit in nobis apostolis
Numérotation du verset Eph. 3,21 
ipsi gloria
interl.| ei ipsi, id est soli non homini qui nihil ex se
in Ecclesia, et in Christo Iesu
interl.| pro his que fecit in Ecclesia et in Christo
in omnes generationes seculi seculorum. Amen
interl.| omnia secula continentis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Eph. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber64.xml&chapitre=64_3)