initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<64. *Epistola Pauli ad Ephesios*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Eph. 4,1 
Obsecro itaque
interl.|  quia Deus potest omnia facere vel ut ei sit a vobis gloria
marg.|  OBSECRO. Hac tenus ostendit gratie attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter post per singulos ordines.
vos, fratres, ego vinctus
interl.|  cui compatiendum est

fratres] om. Weber
in Domino,
interl.|  propter Dominum
ut digne ambuletis
interl.|  de bono in melius ut conveniat mee predicationi ambulatio vestra
vocatione, qua vocati estis
interl.|  ita scilicet
Numérotation du verset Eph. 4,2 
cum omni humilitate
interl.|  interiori et exteriori
et mansuetudine,
interl.|  ut tractabiles sitis
cum patientia
interl.|  adversorum
supportantes invicem
interl.|  si a fratre oritur molestia vel alter alterius onera portate
in caritate,
interl.|  non ficte vel pro terreno aliquo
marg.|  SED  IN  CARITATE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad Eudoxium. Ipsa est enim actio recti itineris que oculos semper habet ad Deum. Talis actio nec frangitur negotio nec turbulenta est, nec marcida, nec audax, nec fugax, nec preceps, nec iacens.
Numérotation du verset Eph. 4,3 
solliciti
interl.|  studiosi cauti attenti
servare
interl.|  ut sacrosanctum
unitatem spiritus
interl.|  quod unum corpus sitis opere Spiritus sancti vel unitatem Ecclesiasticam quam facit Spiritus sanctus
in vinculo pacis.
interl.|  degentes
interl.|  quia pax ista est nutrimentum spiritalis unitatis
marg.|  IN  VINCULO  PACIS, id est pacem servantes. Hec autem pax est si bona nostra invicem diligamus si peccata que sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt usque ad messem ultimam toleramus.
Numérotation du verset Eph. 4,4 
Unum corpus
interl.|  sub ministratione
interl.|  subveniendo proximo
marg.|  UNUM  CORPUS. Debetis servare unitatem, ita quod sitis unum corpus subserviendo proximo et unus spiritus cum Deo idem volendo, vel unus spiritus cum fratribus cum quibus idem velle et idem nolle debetis vel ita debetis servare unitatem spiritus, quia unum corpus debetis esse multorum adunatione membrorum et potestis, quia : ‘Unus spiritus habitat in vobis’.
marg.|  UNUM  CORPUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Propter societatem quam Spiritus sanctus facit non sine Patre et Filio. Ecclesia utique accepit hoc donum ut in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum quam remissionem etsi Trinitas faciat proprie tamen ad Spiritum Sanctum intelligitur pertinere. Ipse est enim spiritus adoptionis filiorum. Ipse est Patris et Filii amor et connexio ad ipsum ergo pertinet societas qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Sicut enim unum corpus hominis multis constat membris, et vegetat omnia membra una anima faciens in oculo ut videat, in aure ut audiat, et sic in ceteris. Ita Spiritus sanctus membra corporis Christi quod est Ecclesia continet et vegetat. Et sicut humani corporis membrum, precisum formam quidem qua cognoscitur retinet, sed nequaquam spiritus sequitur quo preter unitatem vivat. Sic quicumque a predicte pacis unitate divisus est sacramentum quidem tamquam formam retinet, sed spiritu preter unitatem non vivit. Frustra ergo foris de forma gloriatur nisi intus spiritu vegetetur. Hi in quos primum venit, linguis omnium sunt locuti, quia per linguas consociatio fit humani generis, et sic in omnibus gentibus futura membrorum Christi societas figuratur. Ille habet spiritum qui in unitate Ecclesie consistit qui loquitur linguis omnium.

Cf. 1Cor. 3, 16 : « Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ? ».
et unus spiritus,
interl.|  voluntate
interl.|  quo vivit corpus
sicut vocati estis
interl.|  esse debetis sicut ad idem vocati
interl.|  ad unam rem speratam que est effectus vocationis
Numérotation du verset Eph. 4,5 
Unus Dominus,
interl.|  est nobis
marg.|  UNUS  DOMINUS. Debetis servare unitatem, quia nobis est unus Dominus non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et idem iubemini credere et eodem modo operari. Et vobis est unus Deus Creator omnium et Pater procurando, et ideo nemo potest se alteri preferre. Qui Deus est super omnes, id est precellit omnibus creaturis cuius dignitas vos invitet. Et per omnia diffusus, quia ubique et ideo timendus cum nusquam possit evitari. Et in omnibus nobis, per gratiam qui unitatem servamus. Et sic non singulariter de una persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hoc accipitur.
una fides,
interl.|  de Deo
marg.|  UNA  FIDES. Non numero, sed genere, quia similis in omnibus.
marg.|  Alia sunt ea que creduntur, aliud fides qua creditur. Illa quippe sunt in rebus que vel esse, vel fuisse, vel futura esse creduntur. Hec autem in animo credentis est ei tantum conspicua cuius est.
unum baptisma.
interl.|  equale a quocumque nec potest iterari
Numérotation du verset Eph. 4,6 
Unus Deus et Pater omnium qui
interl.|  Pater
super omnes est,
interl.|  quem non potestis declinare
interl.|  quia nulli debet quod est et omnes creaturas excellit

est] om. Weber
et per omnia,
interl.|  Filius per quem reparatorem omnia opera nostra sunt
et in omnibus
interl.|  Spiritus sanctus est
nobis.
interl.|  fidelibus per gratiam et in omnibus creaturis per essentiam, unde : « Spiritus Domini replevit orbem terrarum »

Sap. 1, 7.
Numérotation du verset Eph. 4,7 
Unicuique autem nostrum data est gratia
interl.|  ne unitas tollat subiectionem subdit diversa esse dona quod non est contrarium predicte unitati
secundum mensuram donationis Christi.
interl.|  gratuitum donum secundum quod dator Christus mensuravit alii hoc alii illud. Christo vero soli datur Spiritus sine mensura. Sed omnibus aliis non sine mensura
Numérotation du verset Eph. 4,8 
Propter quod dicit :
interl.|  propheta
marg.|  PROPTER  QUOD  DICIT. Ad probandum quod Christus homo dat diversa dona, dicit Spiritus sanctus in psalmis vere Christus secudum humanitatem dat nam propheta dicit, quod ascendens dedit et ascendere dixit respectu descensionis et ita innuit quod et descendens dedit. Et constat quod secundum humanitatem Christus descendit, et ascendit ergo secundum humanitatem dedit, quia secundum deitatem que ubique est, nec descendit, nec ascendit. Sed secundum animam ad inferos descendit. Secundum corpus et animam ad celos ascendit. Vel ita ascendens quod est secundum humanitatem dedit. Sed quid est quod humanitas ascendit, id est quomodo humanitas poterat ascendere nisi quia deitas primum descendit in partes terre que sunt aere inferiores ut humane nature uniretur. Et quia dixerat humanitas ascendit, deitas ascendit. Ne ideo viderentur duo subdit : Qui descendit, id est deitas, et qui ascendit super celos, id est humanitas. Ipse est una et eadem persona, ut impleret omnia donis suis et ita implevit quod ipse dedit quosdam apostolos, quosdam prophetas etc. Ecce quomodo alii plus alii minus dedit. Hominibus ad mensuram dat, ipse non ad mensuram accepit.
Ascendens in altum,
interl.|  loco et dignitate
captivam duxit captivitatem,
interl.|  ecce felix captivitas. Capti quia subiugati, sub leve iugum missi, liberati a peccato, servi facti iustitie
marg.|  CAPTIVAM  DUXIT  CAPTIVITATEM. Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso et proprios mundi et inferni fecerat. Iterum captivos fecit Christus dum ad celum reducuntur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dedit dona hominibus. Apostolica auctoritate loquitur. In Psalmo ita legitur : « Accepisti dona in hominibus ». Sic enim plures codices habent et maxime greci et ex hebreo sic interpretatum habemus. Dona autem dixit Apostolus sicut propheta non donum. Sed cum propheta dixerit. Accepisti in hominibus Paulus, apostolica auctoritate, maluit dicere dedit dona hominibus. Ut ex utroque verbo uno prophetico, altero apostolico, quia in utroque est divini sermonis auctoritas sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus tamquam caput membris suis. Accepit in hominibus {t. 4 : Erfurt, f. 1108rb ; facsim., p. 375b} [Rusch, f. 1108rb ] idem ipse utique in membris suis. Ipse ergo Christus et dedit de celo et accepit in terra. Dedit, quia Deus cum Patre secundum quod dat. Accepit, propheta dicit accepit, quia ipse cum suis est in Ecclesia in qua accipit, hoc est in hominibus accipere. Donum est Spiritus sed pluraliter dona, quia per Spiritum quibusque propria non singulis omnia, ut una anima omnibus in membris agit omnia.

Ps. 67, 19.
dedit dona
interl.|  Spiritum
hominibus.
interl.|  rationabilibus
Numérotation du verset Eph. 4,9 
Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum
interl.|  dixit propheta ascendens. Sed quid est hoc nisi quia prius descendit respectu cuius dixit ascendit ?
in inferiores partes terre ?
interl.|  id est ad inferos cuius probatio premissa est quia duxit captivitatem quam inde traxit
Numérotation du verset Eph. 4,10 
Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos, ut impleret omnia.
interl.|  ergo quia ita innuunt verba prophete, idem est qui descendit et ascendit, ut impleret omnia donis vel omnia de se predicta
Numérotation du verset Eph. 4,11 
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos,
interl.|  vicarios predicationis sue
interl.|  de futuris vel Scripturarum interpretes
interl.|  ut Agabus
marg.|  PROPHETAS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. In Novo Testamento prophete dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura predicentes, sicut Agabus septemque filie Philippi.

Cf. Act. 11, 27-28.
alios vero evangelistas,
interl.|  ut septem diacones sub apostolis
interl.|  ut Marcus, Lucas
marg.|  EVANGELISTAS. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes tamen evangelizare possunt.
alios autem pastores et doctores,
interl.|  ut episcopos qui verbo et exemplo docere debent, et ideo coniunxit pastores et doctores. Pastor enim non est nisi habeat doctrinam qua gregem pascat.
Numérotation du verset Eph. 4,12 
in consummationem sanctorum in opus ministerii,
marg.|  IN  OPUS  MINISTERII. Hos omnes dedit in opus miniterii ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi credite. Si enim unus haberet omnia non perfecte agere singula et hoc ad consummationem, id est ut eos consummarum qui iam sancti et in edificatione, id est ut eos edificent in corpus Christi qui adhuc sunt alieni.

in] ad Weber
ad
interl.|  vel : in

ad] in Weber
edificationem corporis Christi,
Numérotation du verset Eph. 4,13 
donec occurramus omnes
interl.|  tam diu durabit hec prelatio donec occurramus non post et ideo non est graviter ferenda
marg.|  DONEC, id est in die iudicii,   omnes qui sumus in una et non discrepanti fide et in una et non differenti agnitione Filii Dei, vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis, vel quibus agnoscemus eum in futuro.   occurramus nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo quasi desiderio currentes ad gaudium.
in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum
interl.|  non sexu sed perfectione virtutis hic enim parvuli sumus viribus corporis et animi
marg.|  IN  VIRUM  PERFECTUM. Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eandem etatem que est mensura et meta etatis ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini in qua etate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent in qua Christus mortuus est et resurrexit cuiuscumque etatis mortui fuerint. Vel in virum perfectum, ut quod caput et membra omnes simus unus perfectus vir, cui nihil desit et nihil post addendum sit. Perfectus vir, quia erit mensura et meta etatis. Meta ut post nihil addatur numero vel viribus. Mensura quia erit plenus Christus omnes habens qui modo per singulos crescit, et omnes in eo immortales et beati cum eo, et tunc non erit necessaria prelatio.
in mensuram etatis plenitudinis Christi,
marg.|  IN  MENSURAM  ETATIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ait mensuram corporis vel stature, quia unusquisque recipiet suam mensuram, quam vel habuit in inventute etiam si senex obiit vel fuerat habiturus si ante est defunctus. Etas vero erit illa ad quam pervenit Christus, id est invenilis ut circa triginta annos. Non est autem fas dicere quod in resurrectione accedat corpori magnitudo quam non habuit, nec maiora in corpora redigenda sunt ad modum dominici corporis. Periret enim multum de eis cum nec capillus periturus sit. Nihil enim detractum quolibet modo de corpore humano periturum est. Ita enim modificabitur illa in unoquoque materies, ut aliquid ex eo non pereat. Et quod alicui defuerit, ille suppleat qui de nihilo fecit quod voluit. Et si quid in parte aliqua enormiter abundavit per totum spargetur. Indecorum quippe nihil ibi erit, sed quidquid futurum est hoc decebit. Resurgent igitur corpora mortuorum sine ulla deformitate. Neque illa terrena materies que discedente anima fit cadaver ita resurrectione reparabitur ut ea que dilabuntur quamvis ad corpus redeant, unde dilapsa sunt ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse est alioquin capillis et unguibus immoderata et indecens magnitudo redderetur.
marg.|  CHRISTUS unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges unguebantur.
Numérotation du verset Eph. 4,14 
ut iam non simus
interl.|  usque ad illud hos ministros dedit, ut iam sicut olim nno simus etc.
interl.|  dedit dico hos prelatos
parvuli
interl.|  sensu
fluctuantes,
interl.|  titubantes nostra debilitate
et circumferamur
interl.|  et non circumferamur alio urgente
omni vento
interl.|  doctrina pravorum est quasi ventus tempestatis
doctrine
interl.|  facte
in nequitia
interl.|  pro qua cecati sunt
hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
interl.|  facte
interl.|  per homines malitiosos in se et ad simplicium deceptionem astutos
interl.|  ut sub pretextu veritatis magis decipiat trahens ad errorem
Numérotation du verset Eph. 4,15 
Veritatem autem facientes
interl.|  non simus tales sed facientes
interl.|  bona secundum doctinam
interl.|  actu
in caritate
interl.|  non ficte vel ex timore
crescamus
interl.|  assertione fidei
interl.|  per membra
in illo
interl.|  illo cooperante qui est caput nobis providens et Christus regere potens
interl.|  in omni spiritali dono
Numérotation du verset Eph. 4,16 
ex quo
interl.|  bene in illo quia per illum
totum corpus
interl.|  Ecclesia
compactum
interl.|  per fidem
et connexum
interl.|  vinculis caritatis
per omnem iuncturam
interl.|  id est per fidem et caritatem que iungunt et faciunt membra Christi sibi invicem subministrare
subministrationis corporis,
interl.|  exhibite non solum voluntate sed secundum quod unumquodque membrum potest operari

corporis] om. Weber
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit
interl.|  augmentat illos qui sunt corpus
in
interl.|  tendens
edificationem sui in caritate.
interl.|  id est illos qui non sunt edificat in suam societatem et hoc totum ex dilectione quo peracto erit mensura etatis
Numérotation du verset Eph. 4,17 
Hoc igitur dico
interl.|  non obsecro ut prius
marg.|  HOC  IGITUR  DICO. Admonet ut caveant a consuetudine antiqua gentilitatis. Quasi : quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis ergo dico non obsecro ut prius.
et testificor
interl.|  quasi precipio
in Domino,
interl.|  sub testimonio Dei
ut iam
interl.|  a tempore fidei
non ambuletis
interl.|  vivatis
sicut et gentes ambulant
interl.|  scilicet

et] om. Weber
in vanitate sensus sui,
interl.|  quia transitoria amant que suggerit sensualitas
Numérotation du verset Eph. 4,18 
tenebris obscuratum
interl.|  a tenebris
marg.|  OBSCURATUM. Non parum et ideo minus mirum quam de vobis qui estis illuminati et spem habetis vite.
habentes intellectum,
interl.|  naturalem
alienati
interl.|  sine spe immortalitatis
a vita Dei
interl.|  a Deo qui est vita anime
interl.|  quia Deus deserit eos
marg.|  A VITA  DEI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Due sunt vite : una corporis, altera anime. Et sicut vita corporis est anima, sic anime vita est Deus. Et quomodo si anima deserat moritur corpus, sic anima moritur si deserat Deus. Anima recedens a luce iustitie, quantomagis querit quod inveniat contra iustitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis et in tenebrosis demergitur.
per ignorantiam,
interl.|  quia ignorant vitam Dei
que est in illis
interl.|  permanens
propter
interl.|  quia predicationi oculos clauserunt
cecitatem
interl.|  alii : duritiam
Numérotation du verset Eph. 4,19 
cordis ipsorum,qui
interl.|  etiam
desperantes semetipsos
interl.|  pro sua turpitudine
interl.|  de futura vita
marg.|  DESPERANTES. Vel indolorii quod ex greco trahitur, id est de peccato non dolentes.
tradiderunt
interl.|  per voluntatem
impudicicie,
interl.|  fornicationi
in
interl.|  et deinde tradiderunt se
operationem immunditie omnis
interl.|  ut nihil omnino quod immundum sit pretermiserint
in
interl.|  in vehementi et insatiabili desiderio
avaritiam.
interl.|  vel per se de alio vitio
interl.|  alii : ‘avaritia’

avaritiam] avaritia Weber
Numérotation du verset Eph. 4,20 
Vos autem
interl.|  gentes ita ambulant
non ita didicistis Christum,
interl.|  imitandum esse
Numérotation du verset Eph. 4,21 
si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
interl.|  eius predicationem intellexistis vel eum interius loquentem ita audistis quod sitis edocti veritatem
marg.|  SICUT  VERITAS  EST  IN  CHRISTO  IESU. Hoc ideo dicit quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem quam Christus docuit.
Numérotation du verset Eph. 4,22 
deponere
interl.|  hanc scilicet
interl.|  ut deponatis
interl.|  vel : ‘deponite’
interl.|  non secundum substantiam sed secundum conversationem
marg.|  DEPONITE. Non iubet ut corpus deponatur sed ut vita in melius mutetur. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Hoc enim interior si vitia pristina sequitur ‘vetus’ dicitur. Si autem in novitate vite ambulat alienus a seculari errore ‘novus’ dicitur. Eo igitur corrumpitur quo veterascit. Ideo ait : Deponite vos, id est vetustatem qua homo interior fit vetus et corrumpitur.
vos secundum pristinam conversationem veterem {t. 4 : Erfurt, f. 1108vb ; facsim., p. 376b} [Rusch, f. 1108vb ] hominem,
marg.|  VETEREM  HOMINEM. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit et novus anima. Sed corpus exterior homo est anima interior et in interiori agitur hec vetustas et novitas.
qui corrumpitur
interl.|  etsi delectetur
secundum desideria erroris.
interl.|  etiam non solum secundum opera et ideo deponite etiam desideria que veniunt ab errore vel ducunt in errorem
Numérotation du verset Eph. 4,23 
Renovamini
interl.|  quotidie
autem spiritu mentis vestre,
interl.|  per Spiritum sanctum qui ducit rationem vestre mente spiritali
interl.|  id est spiritu qui est mens
marg.|  SPIRITU  MENTIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. DE TRINITATE. Non ibi duas res intelligi voluit, quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis. Sed quia mens spiritus est. Simile dictum est : « In expoliatione corporis carnis », id est carnis que corpus est.
marg.|  SPIRITU  MENTIS. AUGUSTINUS. SUPER GENESIM. Mens, vel ratio, vel intelligentia imago Dei est que {t. 4 : Erfurt, f. 1108vb ; facsim., p. 376b} [Rusch, f. 1108vb ] preest homo ceteris qui creatus in agnitione Dei postquam peccato desipuit, in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari a quo formata est.

Col. 2, 11.
Numérotation du verset Eph. 4,24 
et induite
interl.|  opere
novum hominem
interl.|  Christi similitudinem
qui secundum Deum
marg.|  QUI  SECUNDUM  DEUM. Conceptus est enim in utero virginali opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri, hoc novum fuit. Unde Ieremia : ‘Novum faciet Dominus super terram. Mulier circumdabit virum gremio uteri sui’.
marg.|  Vel SECUNDUM  DEUM, id est ad imaginem Dei creatus in iustitia et sanctitate que peccando perdidit.

Cf. Ier. 31, 22 : « Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? quia creavit Dominus novum super terram : femina circumdabit virum ».
creatus est
interl.|  non humana natura sed Dei potentia
in iustitia
interl.|  communi operatione omnibus bona prestando
et sanctitate
interl.|  perfecta
veritatis.
interl.|  non hypocrisis
Numérotation du verset Eph. 4,25 
Propter quod deponentes mendacium,
interl.|  quia vetus deponendus est
marg.|  PROPTER  QUOD  DEPONENTES. Exequitur partes veteris et novi hominis.
loquimini veritatem
interl.|  quia novus induendus est
unusquisque cum proximo suo,
interl.|  quovis homine
marg.|  CUM  PROXIMO. Etiam gentili, quia omnis homo proximus condicione prime nativitatis vel spe conversionis omnis dent putari proximus.
quoniam sumus
interl.|  quod decet
invicem membra.
interl.|  subserviendo
Numérotation du verset Eph. 4,26 
Irascimini
interl.|  quasi : invitus tolero quod vitari non potest. Sed de ira ne veniatis ad actum peccati et ipsa non duret ad occasum solis
marg.|  IRASCIMINI. BERNARDUS. Id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia, ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol iustitie sed potius illi irradiat.
marg.|  IRASCIMINI. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quod est naturalis motus animi contra peccantes sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo unde Salomon : ‘Noli esse nimis iustus quia est iustus qui perit in iustitia sua’. Temperanda est ergo iustitia, ut et Deus suffert iniquos ut aliqui ex eis corrigantur.

Cf. Qo. (Ecl.) 7, 17 : « Noli esse iustus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas ».
et nolite peccare,
interl.|  vobis de preteritis peccatis quod est penitere
interl.|  ulterius peccare desinite
sol non occidat
marg.|  SOL  NON  OCCIDAT. Vult ut ira non duret, quia si durat datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat et sic se diabolus inserit ut mala pagat.
marg.|  SOL  NON  OCCIDAT. Christus mentem non deserat qui cum ira numquam habitat.
super iracundiam vestram.
interl.|  splendor rationis vel Deus ne per iram quasi per montem interpositum obscuretur vobis
Numérotation du verset Eph. 4,27 
Nolite locum dare diabolo
interl.|  si quis etiam irritat quod est temptatio diaboli
interl.|  perseverando in ira
marg.|  NOLITE  LOCUM  DARE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. IN PSALMO 61. Due sunt porte quibus diabolus intrat : cupiditas et timor de terrenis. Eisdem in contrarium versis Deus intrat. Illi sunt claudende isti aperiende.
Numérotation du verset Eph. 4,28 
qui furabatur
interl.|  alie partes veteris hominis
iam non furetur,
interl.|  aliquo dolo quid auferat
magis autem laboret operando manibus suis
interl.|  non solum per servos

suis] om. Weber
quod bonum est
interl.|  non prava opera lucri
ut habeat
interl.|  non tantum unde vivat sed etiam
unde tribuat necessitatem patientibus.
interl.|  vel : ‘<patien>ti’

patientibus] patienti Weber
Numérotation du verset Eph. 4,29 
Omnis
interl.|  etiam
sermo malus ex ore vestro non procedat,
interl.|  etsi fuerit corde conceptus
marg.|  OMNIS  SERMO etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. In Dei namque servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas eius debet maculari.
sed si quis bonus est10  ad edificationem opportunitatis
interl.|  quasi nec bonus inutiliter dicendus

10  est] om. Weber
ut det
interl.|  ita opportune et circumspecte procedat
gratiam audientibus.
interl.|  id est ut sit gratus audientibus
Numérotation du verset Eph. 4,30 
Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei
interl.|  gaudet si de eo proficimus, aliter tristatur, id est deserit
interl.|  a vobis per mala opera fugando
marg.|  ET  NOLITE  CONTRISTARE. Per inobedientiam predicatorem veritatis quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis eius imagine vobis relicta. Vel estis signa, id est discreti a malis.
marg.|  NOLITE  CONTRISTARE  SPIRITUM  SANCTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Spiritus sanctus in se immutabilis, sed in sanctis facit gaudere de profectibus aliorum tristari de lapsibus quod venit ex caritate quam facit et ideo dicitur contristari quia hoc facit in suis {t. 4 : Erfurt, f. 1109ra ; facsim., p. 377a} [Rusch, f. 1109ra ] ut Deus dicitur scire quando scire facit et requiescere ab operibus que valde bona fecerat, quia nos facit requiescere cum bona opera fecerimus.
in quo
interl.|  quia ipse est
interl.|  in cuius gratia
signati estis
interl.|  quasi cera sigillo forma novitatis vobis impressa
in die redemptionis.
interl.|  id est in die baptismi
interl.|  et
Numérotation du verset Eph. 4,31 
interl.|  dictis et factis mordacibus
et ira,
interl.|  subitus furor
marg.|  OMNIS  AMARITUDO  ET  IRA. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Hec etiam si fiant accedentibus causis tamen temperanda sunt.
et indignatio,
interl.|  que est si minor sublimatur
interl.|  de ira venit
et clamor,
interl.|  de indignatione quasi vox insani
interl.|  contentio
et blasphemia
interl.|  de clamore
interl.|  ubi falsa de Deo dicuntur
marg.|  BLASPHEMIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo peius est blasphemare quam peierare, quia peierando false rei adhibetur testis Deus. Blasphemando de ipso Deo falsa dicuntur.
tollatur a vobis
interl.|  quia illis pressis poterat malum in corde teneri subdit
cum omni malitia.
interl.|  cordis
interl.|  quia perniciem possent prestare
interl.|  in Deum et in sanctos
Numérotation du verset Eph. 4,32 
Estote autem invicem
interl.|  partes novi hominis prosequitur
benigni,
interl.|  largi de facultatibus vestris
misericordes,
interl.|  affectu et compassione mentis
interl.|  etsi non est quod dent
donantes invicem
interl.|  in vos commissa alioquin Deus repetet dimissa sicut in evangelio de servo nequam legitur
sicut et Deus in Christo
interl.|  per Christum
donavit nobis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Eph. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber64.xml&chapitre=64_4)