initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<65. *Epistola Pauli ad Philippenses*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Phil. 3,1 
interl.| deinceps
interl.| De sinceritate fidei incipit.
interl.| scilicet contra pseudo <apostolos>
marg.| DE CETERO. Quasi : Hucusque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello persecutorum contra tribulationes,  de cetero, contra pseudo apostolos, ne legalia ab eis recipiatis, moneo sed fidem Christi solam sufficere credatis.
fratres mei, gaudete in Domino.
interl.| gaudium omnis boni habeatis in Domino non in carnalibus observantiis
Eadem vobis scribere,
interl.| que presens dixi ut in Domino tantum gauderetis
mihi
interl.| absenti
marg.| SCRIBERE. Ut diutius maneat quam prolatio.
quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
interl.| contra instantes pseudo
Numérotation du verset Phil. 3,2 
Videte
interl.| ut in Domino gaudeatis cognoscite illos esse canes
canes,
interl.| contra veritatem latrantes
marg.| CANES. Magis consuetudinem sequuntur quam rationem. Ita pseudo consuetudines legis tenent, contra veritatem irrationabiliter latrant et mordent.
videte
interl.| cognoscite
malos operarios,
interl.| zizania errorum superserentes
marg.| MALOS  OPERARIOS. Mali operarii sunt qui zizania errorum superserunt, quibus frumenta necant. Concisi sunt quia a Christo cesi sunt et alios cedunt, id est separant.

Cf. Mt. 13, 24-25 : « Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit ».
videte concisionem.
interl.| a Christo separatos et alios separantes
Numérotation du verset Phil. 3,3 
Nos enim sumus circumcisio,
interl.| hos nomino concisionem non circumcisionem nos enim tantum
interl.| fideles tantum
marg.| NOS  SUMUS  CIRCUMCISIO. Dixit : Nos habemus circumcisionem. Hoc voluit dicere Apostolus. Nos sumus iustitia. Circumcisio enim iustitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est iustitiam quam dicendo nos esse circumcisos, id est iustos sic tamen ut cum iustitiam dicit esse iustos intelligamus.
marg.| NOS  ENIM  SUMUS  CIRCUMCISIO. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Credentes enim circumcidunt cor suum, ut amputata erroris nebula aspiciant et agnoscant Dominum creature.
qui spiritu Dei
interl.| vel Deo

Dei] Deo Weber
Deo
interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.Non carne sed ratione ab omnibus expedita, quia spiritus regit et caro domatur
marg.| QUI  SPIRITU  DEO vel Dei. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed servitus soli creatori exhibenda. Alia est servitus qua per caritatem iubemur servire invicem que grece dicitur dulia.
servimus et gloriamur in Christo Iesu,
interl.| quia gloria nostra Christus tantum
et non in carne
interl.| carnali circumcisione
interl.| vel genere
marg.| ET NON IN  CARNE. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur spiritu servimus Deo. Qui carnem domamus ut spiritus obtemperet Deo.
fiduciam habentes.
interl.| spem salutis
Numérotation du verset Phil. 3,4 
Quamquam
interl.| ne videatur non posse fidere in carne
et ego habeam
interl.| possem habere si qua esset quia plus aliis et hoc est si quis alius
marg.| QUAMQUAM ET  EGO  HABEAM. Ne videatur contemnere in aliis quod non habet.

et] om. Weber
et in carne confidentiam. Si quis alius videtur
interl.| a me qui vos decipit

et…confidentiam] confidentiam et in carne Weber
confidere in carne,
interl.| quasi inde iustus sit
ego magis,
interl.| quam pseudo videor debere confidere
Numérotation du verset Phil. 3,5 
circumcisus octava die,
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1112vb ; facsim., p. 384b} [Rusch, f. 1112vb ] OCTAVA  DIE. Ubi lex precepit innuens quod post tempus septem dierum in octava a Christo petra perfecte circumcidemur ab omni corruptione pene et culpe.
ex genere Israel,
interl.| non proselytus, non advena
interl.| et sum
de tribu
interl.| non de viliori tribu sed
Beniamin.
interl.| qui non fuit de concubinis
marg.| DE TRIBU  BENIAMIN. Tribus  Beniamin adhesit Iude, non recedens a templo quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Iuda que erat regia, et tribus  Beniamin et tribus Levi que erat sacerdotalis remanserunt simul, non recedentes a Hierusalem et a templo.
Hebreus,
interl.| non deviavi a gente
interl.| natus
marg.| HEBREUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hebrei quasi Abraei, mutata littera ab Abraham. Unde origo trahitur non ab Heber. Hoc autem retractat dicens : quod dixi ex Abraham cepisse gentem Hebreorum. Est quidem et hoc credibile ut Hebrei velut Abrahei dicti esse videantur. Sed ex illo verius intelliguntur appellari qui vocabatur Heber tamquam Heberei.
ex Hebreis,
interl.| parentibus
secundum legem
interl.| in qua egregius eram
Phariseus.
interl.| divisus ab aliis egregiis
marg.| SECUNDUM  LEGEM  PHARISEUS, id est non contemptibili plebi admixtus sed nobilitate segregatus ab aliis atque primarius. Primarii enim quidam erant et quasi ad nobilitatem iudaicam segregati, non contemptibili plebi commixti qui dicebantur Pharisei. Nam dicitur hoc verbum quasi segregationem interpretari, sicut latine egregius dicitur : quasi a grege separatus.
Numérotation du verset Phil. 3,6 
Secundum emulationem
interl.| et fui
interl.| dilectionem legis
persequens Ecclesiam Dei,
interl.| quia quidquid legi contrarium videbatur acriter persequebar, hoc tunc nobilitas, nunc apud Christum queritur humilitas, ideo tunc Saulus, nunc vero Paulus, id est modicus vel humilis
secundum iustitiam
interl.| non veram sed
marg.| SECUNDUM  IUSTITIAM. Idem tamen alibi in quibus et nos aliquando ambulavimus in desideriis carnis, sed eramus natura filii ire talis iustus secundum legem erat, malum tamen erat talem sectari iustitiam, et quod in eo fuit sine querela hoc de illo magnam faciebat querelam.
que in lege est
interl.| que timore non amore servire facit
interl.| que manus comprimit non animos
conversatus sine querela.
interl.| clamore de me facto
Numérotation du verset Phil. 3,7 
Sed
interl.| hec omnia habui sed
que mihi fuerunt lucra,
interl.| ante Christum
hec
interl.| ut signa veritatis
arbitratus sum
interl.| si post veritatem sequerer
propter Christum detrimenta.
interl.| quidquid boni est deterentia
marg.| PROPTER  CHRISTUM. Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum vel superfluum. Inania enim errant hec omnia impedimenta ne accederetur ad gratiam.
Numérotation du verset Phil. 3,8 
Verumtamen existimo
marg.| VERUMTAMEN  EXISTIMO. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum. Verumtamen, id est sed etiam si ipsum non posset assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Iesu habemus preminentet ceteris scientiis. Vel que eminet in eo plus quam in aliis. Vel ad idem cum priori {t. 4 : Erfurt, f. 1113ra ; facsim., p. 385a} [Rusch, f. 1113ra ] versu. Hec omnia legis habeo verum, id est sed tamen non partim, sed : Omnia detrimentum existimo. Propter dilectionem cuius Christi, non solum estimo omnia detrimentum, sed et feci docendo et spiritualiter vivendo, ut aliis appareret omnia esse detrimenta.
omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei. Propter quem
interl.| Christum honorandum
ut stercora,
marg.| UT STERCORA. Quasi : non tantum detrimenta bonorum sed que inquinant iam observantem et hoc ideo ut in futuro Christum habeam premium, et hic sim in illo membrum quod aliter nequit fieri nisi illa estimem ut stercora.
ut Christum lucri faciam,
Numérotation du verset Phil. 3,9 
et inveniar
interl.| rationabiliter attendenti
in illo
interl.| membrum ei caritate copulatus
non habens
interl.| hoc modo potest esse in illo
meam iustitiam,
interl.| qua penam timet non amat iustitiam
marg.| MEAM  IUSTITIAM. Unde alibi : ‘Suam volentes cum iustitie Dei, id est gratie Dei non sunt subiecti’.

Cf. Rm. 10, 3 : « Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ».
que ex lege est, sed illam que ex fide est Christi Iesu que
interl.| iustitia ex fide
marg.| MEAM  IUSTITIAM  QUE EX  LEGE. Si ex lege est iustitia quomodo tua ? Numquid tu tibi imposuisti legem ? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi sue obtemperare precepit. Sed et tua est, quia de lege presumis tua voluntate te legem posse implere estimans.
marg.| SED  ILLAM  QUE EX  FIDE. Que impetratur a Deo que tollit timorem et dat amorem quam Deus solus operatur in nobis. Melius est enim iustum esse quam hominem esse. Si ergo hominem te fecit Deus et iustum te facit quod melius est. Non tu te, sed sine te te fecit. Non enim adhibuisti aliquem sensum, ut te faceret. Qui ergo fecit te nescientem iustificat volentem. Et cum iustitia nostra sit ex fide quid opus et lege ? Omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum.

Iesu] om. Weber
ex Deo
interl.| non ex nobis etsi fides sit nostra
est iustitia in fide.
interl.| valente
marg.| IUSTITIA IN  FIDE. Iustitia, scilicet ens in fide sicut ex fide nata est ita existere non habet nisi in fide.
Numérotation du verset Phil. 3,10 
Ad agnoscendum illum
interl.| perfecte in futuro
interl.| hoc videtur dicere de fide non habente tempus operandi que tamen ad hoc valet
marg.| AD COGNOSCENDUM. Subdit commendationem fidei per multa que facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte qui hec fide creditur. Et habere resurrectionem que nostra resurrectio est virtus, et efficacia resurrectionis Christi. Et in hac vita habere societatem in patiendo. Nisi enim per fidem nemo tanta pateretur. Et configurationem mortis ut moriamur sicut ipse si opus est.
marg.| Vel iustitia in fide ad cognoscendum illum. Quasi : Qui in lege putat iustificari non agnoscit Christum. Sed ego ex fide volo iustificari ut agnoscam illum, cur natus, cur passus, et agnoscam que virtus resurrectionis sue, id est iustificatio credentium et agnoscam societatem passionum quam noscit bene qui per eam ad celi gaudia pervenire credit.
et virtutem
interl.| id est ad nostrum resurrectionem efficiendam
resurrectionis eius,
interl.| quia resurrexit propter iustificationem nostram
et
interl.| ad
societatem passionum illius,
interl.| id est ad hoc ut socii Christi simus in patiendo
interl.| de fide tempus habente operandi
interl.| que est per caritatem
configuratus
interl.| inveniar cum illo ego configura
morti eius,
interl.| ut scilicet moriar si opus sit
interl.| imitator mortis et passionis eius
Numérotation du verset Phil. 3,11 
si
interl.| contemptans ego
quo modo occurram
interl.| Christo in aera
marg.| OCCURRAM. Deo tribuens que mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel occurram Christo in iudicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, que non est inter mortuos sed longe ex mortuis, quia licet omnes resurgant in die iudicii, soli tamen iusti gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in aera deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam iudicis.
ad resurrectionem,
interl.| veram et gloriosam
que est ex mortuis.
interl.| non inter mortuos
Numérotation du verset Phil. 3,12 
non quod iam
interl.| si quomodo quia non est verum quod hic iam
acceperim,
interl.| aliquid glorie
interl.| virtutem resurrectionis
marg.| NON  QUOD  IAM  ACCEPERIM. Hoc dicit de se ne illi quos laudat, ut homines extollantur sed laborem adderent ut ipse facit qui tantus est.
interl.| in cognitione
interl.| de cognitione Christi
sequor autem
interl.| proficiendo temptans
marg.| SEQUOR  AUTEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vite moribus ut possim esse perfectus iustitie possessor qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens iam perfectus sum eiusdem iustitie viator perfectus enim erat viator sed nondum ipsius itineris perfectione perventor.
si quo modo comprehendam
interl.| potero perfecte cognoscere Christum que est summa beatitudo

quo modo] om. Weber
in quo
interl.| in eo modo
marg.| SI QUO  MODO  COMPREHENDAM. Quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et alia bona habeat subdit. Merito pro illa gloria tantum laboro, quia non dico quod iam acceperim aliquid, quia si quid glorie accepi, nihil est ad comparationem future. Aut si quid accepi ut de cognitione Christi non dico quod in {t. 4 : Erfurt, f. 1113rb ; facsim., p. 385b} [Rusch, f. 1113rb ] illa perfectus sim, etsi ita de me quid de aliis ?
marg.| SI QUO  MODO  COMPREHENDAM. Ecce quanta est fides que tam grande petit.
et comprehensus sum
interl.| etiam nunc
marg.| IN EO IN QUO  COMPREHENSUS, id est per misericordiam, per quam a presentia Dei requisitus inventus sum.
a Christo Iesu.
interl.| ut videam sicut est, prout ipse me videt sicut sum
interl.| vel ut videam eum in ea claritate in qua apparuit mihi invia quando me comprehendit
Numérotation du verset Phil. 3,13 
Fratres,
marg.| FRATRES. Illud quod dixerat evidentius aperit, et quid illud sit quod nondum comprehendit, sed sequitur ut comprehendat determinat. Et quasi mirantibus quid dicat cum ait. Non accepi non perfectus. Frates ait, non arbitror - qui me melius novi - apprehendisse unum scilicet. Multa quidem habeo sed nondum unum. Unde : « Unam petii a <Domino> ». Quid ergo agis Apostole ? Quid mihi imitandum proponis ? inquit : Que quidem retro sunt etc.

Ps. 26, 4.
ego me non arbitror
interl.| non comprehendi quia nec arbitror
interl.| quidquid alii putent de me
comprehendisse.
interl.| me sed persequor non utique tria vel duo, sed unum quod vere est unum in quo omnia bona, hoc modo dans oblivioni que retro sunt, id est terrena que reliqui
Unum autem que
interl.| priora mala
marg.| UNUM. Hoc est illud de quo Philippus ait : « Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis ».

Io. 14, 8.
quidem retro sunt obliviscens.
interl.| dans oblivioni
marg.| QUE  RETRO  SUNT. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Priora acta non quia mala sed parva ad meritum sed ad potiora extensus ut semper proficiat in melius.
marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Merita iam preterita obliviscens ad celestia que terrenis priora sunt, tota intentione extendens. Vel ad sutura merita, a quibus si cessaret et preterita perderet.
Ad ea vero
interl.| celestia
que sunt priora extendens meipsum,
interl.| toto desiderio tota intentione nondum habite rei

priora] in praem. Weber meipsum] me Weber
Numérotation du verset Phil. 3,14 
ad destinatum
interl.| premium
persequor,
marg.| PERSEQUOR. Eo usque donec veniam ad destinatum bonum scilicet.
ad bravium
interl.| scilicet
marg.| AD BRAVIUM quod est destinatum mihi, et promissum a Deo et ad quod proposui me currere. Et quia ego ita ergo et vos Philippenses hoc sentite, sed se eis connumerat dicens : Quibuscumque etc., quasi : etsi hoc feceritis hoc dabit vobis Deus. Quod si quo modo aliter sapitis quam in futuro sapiendum sit quia modo pe speculum videtis, etiam hoc revelabit, quia clare faciet cognocere et se et alia omnia que modo obscure videtis. Vel etiam hoc quod modo aliter sapitis et de Deo et de omnibus, etiam hanc imperfectam cognitionem vobis Deus per Spiritum revelavit. Vel ita : si quid aliter sapitis, id est si perfectam Christi cognitionem vos habere putatis, et hoc id est vos male sapere per misericordiam revelabit Deus. Similiter et de aliis erroribus pro bona vita vos liberabit. Hoc enim faciet si humiliter sapietis et de vobis senseritis. Qui enim in pace catholica permanet. Si quid aliter sapit quam oportet Deus humili revelabit. Si autem illud superbus defendit Deus abiicit quia : « Superbis Deus resistit humilibus dat gratiam ».
marg.| Vel ita : NON  ARBITROR ME  COMPREHENDISSE. Hic distingue. Non reprehendi.
marg.| UNUM. De me vobis assero, quod et ego obliviscens ea que retro sunt. Ad ea vero que sunt priora extendens meipsum persequor etc.
marg.| EXTEDENS  MEIPSUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Extendebat enim se ad celestia secundum intentionem, non secundum preventionem, non secundum apprehensionem, sicut et nos ne relabamur temporalium amore, unde iam transilivimus nec remaneamus in illis in que iam venimus curramus intendamus. In via enim sumus non retro respiciamus sed in anteriora extendamur intentione et desiderio. Vita Christiani boni sanctum desiderium est. Quod autem desideras nondum vides, sed desiderando capax efficieris ut cum venerit quod videas implearis differendo enim rem desiderium nostrum extendit Deus, desiderando extendit animam extendens facit capacem. Desideremus ergo quia implendi sumus. Hec est vita nostra ut desiderando exerceamur. Tantum autem nos exercet secundum desiderium quantum desideria nostra amputaverimus ab amore seculi.

Iac. 4, 6.
superne vocationis Dei in Christo Iesu.
interl.| id est ad quod in supernis dandum vocat me Deus per Filium suum
marg.| SUPERNE  VOCATIONIS, id est eterne vite ad quam vocat Deus et ideo digna res est et certa.
Numérotation du verset Phil. 3,15 
Quicumque ergo
interl.| cursores comparatione aliorum
interl.| perfecte currimus
marg.| QUICUMQUE  ERGO  PERFECTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De Trinitate. Quasi : Non loquor imperfectis qui ad huc lacte potantur non solido cibo pascuntur, sed illis qui intelligunt equalitatem Verbi cum Patre. Etsi hic sic vident, non tamen ad huc quo modo videndum est facie ad faciem. Certa enim fides utcumque inchoat agnitionem. {t. 4 : Erfurt, f. 1113va ; facsim., p. 386a} [Rusch, f. 1113va ] Cogitatio enim certa vel perfecta non perficitur nisi post hanc vitam, cum viderimus facie ad faciem. Hoc ergo sapiamus ut tutiorem noverimus esse affectum vera querendi, quam incognita pro cognitis presumendi. Sic ergo queramus tamquam inventuri, sic inveniamus tamquam quesituri de credendis nulla infidelitate dubitemus de intelligendis nulla temeritate affirmemus. In illis auctoritas est tenenda. In his veritas exquirenda.
marg.| PERFECTI  SUMUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sciendum quod iustitia qua : « Iustus ex fide vivit », nunc vera iustitia estn que licet non immerito in aliquibus iustis pro huius vite capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam quam cepit equalitas angelorum, quam qui nondum habebat et propter illam que iam inerat perfectum et propter istam que ad huc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor in ista iustitia facit meritum, maior illa premium. Ideo qui istam non sequitur illam non assequitur.

Cf. 1Cor. 13, 12 : « Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».
Gal. 3, 11.
hoc sentiamus
interl.| quod imperfecti comparatione futuri et illuc tendamus
marg.| HOC  SENTIAMUS. Quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur quo adhuc perfecte currimus, ‘ut cum venerit quod perfectum est destruetur quod ex parte’, id est iam non ex parte fit, sed ex toto quia fidi et spei res ipsa que videatur succedet. Caritas vero que in his maior est non auferetur, sed augebitur et implebitur. In qua plenitudine illud preceptum caritatis implebitur diliges : « Dominum Deum tuum » etc. Nam cum ad huc est aliquid carnalis concupiscentie non omnino ex tota anima diligitur Deus. Caro tunc non dicitur concupiscere, nisi quia carnaliter anima concupiscit. Tunc erit iustus sine omni peccato, quia nulla lex erit in membris repugnans legi mentis. Tunc prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum quod est summum preceptum. Cur ergo non preciperetur homini ista perfectio quamvis eam in hac vita nemo habeat. Non enim recte curritur si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur si nullis preceptis ostenderetur ?

Cf. 1Cor. 13 ,10 : « Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ».
Dt. 6, 5.
et si quid aliter sapitis,
marg.| ET SI QUID  ALITER  SAPITIS, id est si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde presumptio oriretur subdit, ad quod pervenimus ut idem sapiamus, hoc est non extra regulam discipline sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica.
et hoc vobis Deus
interl.| non tantum dabit bravium
revelavit.
interl.| vel revelabit

revelavit] revelabit Weber
Numérotation du verset Phil. 3,16 
Verumtamen
interl.| etsi aliter tamen necesse est
ad quod pervenimus
interl.| teneamus id
marg.| VERUMTAMEN AD. Modi imperfecti modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes idem de illo sapiamus ad quod pervenimus fide et scientia et opere compleamus.
ut
interl.| scilicet
idem
interl.| de illo
sapiamus,
interl.| credendo
et in eadem permaneamus
interl.| et sic revelabit Deus quod aliter sapimus
regula.
interl.| fidei doctrine et vite
interl.| rectitudine vivendi
Numérotation du verset Phil. 3,17 
Imitatores mei estote, fratres,
interl.| ut sicut ego credo, doceo, operor, ita et vos faciatis
interl.| et in his scilicet fide et regula vivendi
et
interl.| etsi presentem non habeatis mihi similes imitamini
observate
interl.| diligenter inspicite
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1113vb ; facsim., p. 386b} [Rusch, f. 1113vb ] OBSERVATE. Vult eos esse sollicitos, ne subtilitate pravorum capiantur.
eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
interl.| imaginem vite nostre
Numérotation du verset Phil. 3,18 
Multi enim
interl.| eos qui ita multi enim aliter
interl.| non sentientes nobiscum de legis abolitione sed legem cum evangelio esse tenendam predicantes
ambulant quos sepe dicebam vobis
interl.| dum presens eram
nunc autem et flens
interl.| tum pro illorum perditione tum pro simplicium subversione
dico inimicos crucis Christi,
interl.| esse
marg.| INIMICOS  CRUCIS. Qui carnis observantias inducunt, crucem superfluam asserunt.
Numérotation du verset Phil. 3,19 
quorum finis interitus,
interl.| in fine eorum erit eterna pena
quorum deus venter,
interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc ab homine colitur quod pre ceteris diligit
marg.| DEUS  VENTER  EST. AUGUSTINUS. AMBROSIUS. Quasi : in esca salus sit ut Deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcisis quod est terrena sapere.
marg.| QUORUM  DEUS  VENTER  EST. Quia quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas que ventris sunt faciunt Deum, dum eas iustificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est. Unde confundi et erubescere possunt dum per animalia se iustificari dicunt. Vel gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem eternam. Illi tam prave ambulant sed : Nostra conversatio est in celis, id est et vivendo et intelligendo simus similes angelis. Propter quod, id est preter commoda que iam habemus etiam : Dominum expectamus.
et gloria in confusione ipsorum
interl.| vel in pudendis eorum circumcisis
qui terrena sapiunt.
interl.| in terrenis nihil nisi quod vident intelligunt
Numérotation du verset Phil. 3,20 
Nostra autem conversatio
interl.| etsi ad huc in terra sumus
in celis est,
interl.| ubi spes nostra
unde etiam salvatorem
interl.| animarum iam quandoque etiam corporum
expectamus
interl.| venturum
Dominum Iesum Christum,
Numérotation du verset Phil. 3,21 
qui reformabit
interl.| quasi : hoc de eo expectamus quod sicut iam reformavit animas reformabit et corpora simul cum animabus cum secundam stolam dabit
corpus
interl.| quod per mortem in pulverem et vermes humiliatur
configuratum
interl.| ita quod erit
interl.| id est assimilabimur corpori illius in claritate quam habuit in transfiguratione
corpori claritatis sue secundum
interl.| quod potest quia omnia sibi subiicit
operationem virtutis sue
interl.| potentiam operandi qua sibi subiicit omnia

virtutis sue] om. Weber
qua possit etiam subicere sibi omnia.
interl.| non solum corpus reformare




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Phil. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber65.xml&chapitre=65_3)