initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<65. *Epistola Pauli ad Philippenses*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Phil. 4,1 
Itaque,
interl.|  quia reformabit
fratres mei carissimi et desiderantissimi,
interl.|  quos videre multum desidero vel qui me desideratis
interl.|  qui estis
gaudium meum
interl.|  de quorum fide et opere gaudeo
et corona mea,
interl.|  in futuro
marg.|  GAUDIUM  ET  CORONA, id est per quos et in presenti letificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.
sic state in Domino, carissimi.
interl.|  sicut me vel mihi similes stare scitis, vel sicut modo estis et tunc eritis carissimi
Numérotation du verset Phil. 4,2 
Euchodiam rogo, et Sinticem deprecor,
interl.|  quia plus de ea timeo
marg.|  EUCHODIAM  ROGO. Omnes moneo sed specialiter Euchodiam et Sinticem, quia he religiose predicatores suscipere solebant.
idipsum
interl.|  quod dico non aliud quia hoc est in Domino
sapere in Domino.
interl.|  id est secundum Dominum
Numérotation du verset Phil. 4,3 
Etiam rogo
interl.|  alios
et te,
interl.|  o
germane
interl.|  proprium
compar,
interl.|  coadiutor in evangelio predicando
adiuva,
interl.|  confortando
illas
interl.|  prememoratas mulieres
que mecum laboraverunt
interl.|  ministrando mihi necessaria
in evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis
interl.|  etiam cum istis laboraverunt ministrando etiam eis necessaria
quorum nomina
interl.|  id est merita et premia quia veritatem tenent
interl.|  » In domo Patris mei mansiones multe sunt »
marg.|  NOMINA. Quod discreti sunt meriti diversas mansiones habebunt in eterna domo.Unde : « In domo Patris mei mansiones multe sunt ».

Io. 14, 2.
Io. 14, 2.
sunt in libro vite.
interl.|  predestinatione Dei
marg.|  LIBRO  VITE. Predestinatio in qua omnes salvandi predestinati sunt. Quasi : Nolite o Philippenses graviter ferre, quod omnes vos in exempla mea singillatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti in libro tamen vite continemini.
Numérotation du verset Phil. 4,4 
Gaudete
interl.|  dixi state et etiam gaudete
marg.|  GAUDETE. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Letatus in fide eorum et operibus Apostolus ut a lacriores sint, optat in hoc studio proficientes gaudere in Domino et id iterat ut se in eis vere gaudere ostendat.
in Domino semper,
interl.|  non in seculo in quo gaudent qui de impunitate nequitiarum letantur
marg.|  GAUDETE  IN  DOMINO, id est in veritate non in iniquitate, in spe eternitatis non in flore vanitatis.
iterum dico : Gaudete.
marg.|  GAUDETE. Quasi : quia eorum nomina sunt in libro vite. Et ut idem vobis certissime credatur. Gaudete in Domino, id est omne bonum unde gaudendum est statuite in Domino non extra. Et hoc a Deo neccessarium vobis est quod iterum dico. Gaudete in Domino, non ut quedam alia semel quia hec est. Modestia et rectus modus ut in Domino sit omne gaudium et hoc per vos addiscant alii. Vel modestia in omnibus fidelibus et infidelibus, ut imitentur ne possint reprehendere. Et quia Dominus  PROPE  EST, id est paratus {t. 4 : Erfurt, f. 1114ra ; facsim., p. 387a} [Rusch, f. 1114ra ] dare quidquid opus est in spiritalibus vel temporalibus. De nulla re sitis solliciti et timidi. Sed petitiones de his que vultis impetrare.  INNOTESCANT, id est sint ita vehementes non tepide ut ad Deum perveniant, id est compleantur.
Numérotation du verset Phil. 4,5 
Modestia vestra
interl.|  rationabilis conversatio
nota sit omnibus hominibus Dominus prope.
interl.|  exemplo eorum alios vult acquiri
Numérotation du verset Phil. 4,6 
Nihil solliciti sitis
interl.|  sine mundi sollicitudine promissa Dei pre oculis habere
interl.|  que communiter
marg.|  IN  OMNI  ORATIONE. Oratio et obsecratio communiter pro se vel aliis de quibuslibet. Petitio de rebus nominatim necessariis.
et obsecratione,
interl.|  que cum adiuratione
cum gratiarum actione,
interl.|  qui vult alia impetrare gratus sit de pereteritis
petitiones vestre
interl.|  nobis esse
innotescant
marg.|  INNOTESCANT. Hec notitia assiduitate fit et vigilantia orationis.Tunc demum pax custodit corda in Christo hoc ideo dicit quia qui cum Deo habet pacem non timet mentem adversam.
apud Deum.
marg.|  APUD  DEUM. Vel angelis que Deo eas offerunt. Unde : Cum oraretis orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per iactantiam.
marg.|  APUD  DEUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De Gratia Novi Testamenti. Non dicitur angelus orationes nostras offerre Deo, quasi Deus tunc noverit quid velimus vel quo indigeamus qui omnia antequam fiant, sicut et postquam facta sunt novit. Sed quia necesse habet rationalis creatura obtemperans Deo, temporales causas ad eternam veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat. In quo et contestatur quod non sit bonum quo beata fiat, sed illud incommutabile cuis participatione etiam sapiens efficitur.
marg.|  IDEM XV DE TRINITATE. Ad omnia quippe scienda, Deo sufficit sua perfectio, habet tamen nuntios, id est angelos non quod ei que nesciat annuntient. Non enim sunt ulla que nesciat sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere veritatem.
Numérotation du verset Phil. 4,7 
Et pax Dei
interl.|  vos moneo ut petatis et Deum sine quo humanus labor inutilis est oro ut prestet effectum
marg.|  PAX  DEI, id est Deus qui est pax summa que nec cogitari potest et ideo extra eum nullo opus est.
que exsuperat omnem sensum,
interl.|  intellectum
marg.|  EXUPERAT  OMNEM  SENSUM. Nostrum non eorum qui semper vident faciem Patris. Vel pax qua ipse Deus pacatus est superat omnem sensum preter suum. Quia nec nos sic possumus nosse nec ulli angeli.
custodiat corda vestra
interl.|  voluntates et intellectus ut nihil extra Christum appetatis vel intelligatis
et intelligentias vestras in Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 4,8 
De cetero, fratres,
interl.|  hucusque monui ad tolerantiam et ad cautelam
interl.|  moneo vos ad hec
marg.|  DE  CETERO. Hactenus contra persecutores et contra pseudo predicatores monui. De cetero autem in conclusione que ad perfectionem sunt exponit.
quecumque sunt vera, quecumque pudica,
interl.|  que ad veram fidem sunt tum quia in eis veritatis tum quia per ea pudicitia servatur cum Deo
quecumque iusta
marg.|  QUECUMQUE  IUSTA. Iusta ad proximum. Sancta, in propria vita et ut minus dicatur : Quecumque sunt amabilia, id est amari digna ut modestus incessus humilis sermo et huiusmodi. Et quecumque sunt bone fame, quia ita decet esse sanctos et iustos ut de his non habeatur mala opinio sed bona ut prosint aliis. Que bone fame dico : Si qua virtus in eis est vel laus discipline {t. 4 : Erfurt, f. 1114rb ; facsim., p. 387b} [Rusch, f. 1114rb ] christiane. Non enim curanda est bona fama de viribus, vel scientia mundi vel aliis secularibus. Vel ita distingue. Ut hoc scilicet : Si qua laus referatur ad famam. Et illud : Si qua virtus referatur ad alia predicta. Hoc modo : Cogitate quecumque sunt vera etc. Siqua virtus est in eis. Et cogitate quecumque sunt bone fame. Siqua laus discipline est in eis.
quecumque sancta, quecumque amabilia, quecumque bone fame,
marg.|  BONE  FAME Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Nam quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit sibi benefacit. Quisquis autem famam etiam in alios misericors est.
si qua virtus,
interl.|  hoc ad alia
si qua laus discipline
interl.|  hoc ad famam

discipline] om. Weber
hec
interl.|  qua ad perfectionem pertinent
cogitate.
interl.|  in memoria versate
Numérotation du verset Phil. 4,9 
Que
interl.|  omnia
et didicistis
interl.|  me docente
et accepistis,
interl.|  ut digna teneri
et audistis,
interl.|  ab aliis
interl.|  item ideo cogitanda, quia hec audistis et vidistis in me esse
et vidistis,
interl.|  per vos
in me
interl.|  esse
hec cogitate et agite,
interl.|  non solum cogitate sed et actu implete et Deus erit adiuvans hec facere

cogitate et] om. Weber
et Deus pacis erit vobiscum.
interl.|  dato
Numérotation du verset Phil. 4,10 
Gavisus sum autem
interl.|  ad futura hortor de preteritis autem que memorare valet ad incitationem
marg.|  GAVISUS. Hic commemorat quod sibi sepe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit, quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita sollertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horeo celesti condendos.
in Domino vehementer,
interl.|  qui hoc fecit non in dono
quoniam tandem aliquando
interl.|  post multa tempora
marg.|  ALIQUANDO. Aliquo tempore quia non omnium potuerunt.  REFLORUISTIS. Ministrando mihi neccessaria que ministratio dicitur flos quia inde fructus vite eterne provenit.
refloruistis
interl.|  sicut olim
interl.|  vel rapullulastis a similitudine arborum, quia sterilitate aruerant et quasi marcuerant
interl.|  ministrantes mihi
pro me
interl.|  ad utilitatem meam
marg.|  PRO  ME. Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse addit modo refloruistis sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis.
sentire,
interl.|  ita ut sentiretis quod me perurgebat sicut olim
sicut et sentiebatis.
interl.|  misericordi compassione
Occupati autem eratis.
Numérotation du verset Phil. 4,11 
Non
interl.|  quod gavisus sum
interl.|  quasi pro rebus penuriam consolantibus
marg.|  NON  QUASI etc. Non propter se, sed profectum eorum gaudet.
ego enim didici
interl.|  in consuetudine habui
in quibus sufficiens sum.
interl.|  contentus his
interl.|  semper
interl.|  quia

sufficiens sum] inv. Weber , + esse Weber
Numérotation du verset Phil. 4,12 
Scio et humiliari,
interl.|  quia inde non frangor
marg.|  SCIO  ET  HUMILIARI etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Qui penuria non frangitur a gratiam actione non retrahitur. Qui reum temporalium desiderio non accenditur scit humiliari, id est inopiam pati.
scio et abundare.
interl.|  quia inde non erigor
Ubique
interl.|  in omni loco coram principibus vel quibuslibet
et in omnibus
interl.|  in omni genere rerum
institutus sum,
interl.|  a Deo non per me
et satiari,
interl.|  ne noceat saturitas
et esurire,
interl.|  ne deficiam
marg.|  ABUNDARE  SATIARI  ESURIRE. Qui acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vane glorie non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed cum indigentibus misericorditur dividit scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris utitur sed ad preparationem virtutis, nec plus carni tribuit quam neccessitas petit scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro neccessitate victus agit aliquid unde anima peccati laqueum incurrat scit esurire.
et abundare,
interl.|  quasi : nec de penuria contristor, nec de abundantia exulto sciens, quia abundantia frequenter extollit et penuria tolerata divitias celestes acquirit
et penuriam pati.
interl.|  institutus sum
Numérotation du verset Phil. 4,13 
Omnia
interl.|  non solum scio sed possum exequi eo confortante qui docuit
possum
interl.|  facere
in eo
interl.|  per eius auxilium
qui me confortavit.
interl.|  in Christo qui mihi possibilitatem tribuit

confortavit] confortat Weber
Numérotation du verset Phil. 4,14 
Verumtamen
interl.|  quasi : pro rebus datis non gaudeo quibus carere possum, sed pro vestro bono
bene fecistis,
interl.|  inde gaudet quia bene fecerunt
interl.|  bene quantum ad vos qui quod iustum est facitis
communicantes tribulationi mee.
interl.|  vestra bona
marg.|  COMMUNICANTES  TRIBULATIONI  MEE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Inde gaudet inde pascitur quia illi benefecerunt non quia eius angustia relaxata est.
Numérotation du verset Phil. 4,15 
Scitis autem
interl.|  vos communicatis sed alii non
et vos, Philippenses,
interl.|  sicut alii
quod in principio evangelii,
interl.|  hec memorat ut his quasi laude dignis magis studeant
quando
interl.|  scilicet
profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli,
interl.|  ut rationabiliter consideraret quod deberet dare carnalia que accipiebat spiritalia
Numérotation du verset Phil. 4,16 
quia et Thessalonicam
interl.|  non solum dum vobis predicavi sed
semel et bis in usum
interl.|  preter quem nihil est querendum

semel] + et Weber
mihi misistis.
interl.|  necessaria
Numérotation du verset Phil. 4,17 
Non quia quero datum,
interl.|  dico vos bene fecisse
interl.|  non ut ego implear sed ne vos inanes
marg.|  NON  QUIA  QUERO etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Datum est res ipsa que datur ut munus, cibus, potus et huiusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in evangelio non ait simpliciter. Qui recipit iustum vel prophetam. Sed addidit : ‘In nomine iusti vel prophete’. Suscipere enim prophetam vel iustum datum est. In nomine iusti vel prohete hoc facere fructus est. Eliam pavisse leguntur cornus et vidua. Sed per cornum qui non nomine iusti dato pascebatur. Per viduam fructu que sciebat quod hominem Dei pasceret.

Cf. Mt. 1, 41 : « Qui recipit prophetam in nomine prophete mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet ».
sed requiro fructum abundantem
interl.|  donationis, quia hoc est bonum unde multa bona proveniunt
marg.|  SED  REQUIRO  FRUCTUM, id est bonam et rectam voluntatem bone operationi {t. 4 : Erfurt, f. 1114va ; facsim., p. 388a} [Rusch, f. 1114va ] adiunctam. Non enim tam gaudet subventum esse sue necessitate, quam illorum congratulatur fecunditati.
marg.|  Vel FRUCTUM  ABUNDANTEM, id est ut fructus iustitie vestre abundans sit cum rationem Deo reddideritis de factis vestris.
in rationem vestram.
interl.|  ut pro opera misericordie ratio vestra habeat gratiam Spiritus sancti
Numérotation du verset Phil. 4,18 
Habeo autem omnia
interl.|  non quero datum tamen omnia habeo
et abundo,
interl.|  non in uno ut in alio egeam sed
interl.|  muneribus
que misistis
interl.|  mihi
in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
interl.|  hec sunt hostia qua detur vobis vincere hostes quam accipit Deus placide
interl.|  vos me replevistis
marg.|  IN  ODOREM  SUAVITATIS. Que placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur enim orationi que est incensum Dei, unde dicitur : Date eleemosynam et ipsa orat pro vobis ad Deum.

in] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 4,19 
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum
interl.|  non in terrenis sed in gloria
interl.|  ut nihil desit vobis
marg.|  IMPLEAT  DESIDERIUM. Non in terrenis sed in gloria. Vel gloria Christi est implere desideria sanctorum vel ut ipse inde sit gloriosus.
secundum divitias suas
interl.|  secundum quod dives est et plus potest dare quam quis mereatur
in gloria in Christo Iesu.
interl.|  per quem omnia
Numérotation du verset Phil. 4,20 
Deo autem
interl.|  Deus impleat inde autem ei gratie
et Patri nostro gloria
interl.|  usque
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Phil. 4,21 
Salutate omnem sanctum in Christo Iesu.
interl.|  quod sanctus est a Christo est
Salutant vos qui mecum sunt, fratres.
Numérotation du verset Phil. 4,22 
Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cesaris domo sunt.
interl.|  hos significant propensiorem affectum habere circa illos
Numérotation du verset Phil. 4,23 
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.
interl.|  ratione ut semper sana sit et in spiritalibus abundet
Amen.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Phil. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber65.xml&chapitre=65_4)