initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<66. *Epistola Pauli ad Colossenses*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Col. 1,1 
Paulus
interl.|  cognito omnibus nomine
marg.|  PAULUS. Solito more salutationem premittit. Qua premissa Deo bonis eorum gratias agit, et fidem est dilectionem commendans orat ut perficiantur in Christo, cuius beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat, deinde sui ministerii dignitatem commemorans monet, ne per philosophiam vel legis cerimonias seducti a Christo recedant. {t. 4 : Erfurt, f. 1114vb ; facsim., p. 388b} [Rusch, f. 1114vb ] Tandem omnes simul secundum sexus et etates et condiciones moraliter instruit, et in fine Archippum commonet sollicitum fore suscepti ministerii premittens autem salutationem ait : Gratia etc.
Apostolus
marg.|  APOSTOLUS. Nota omnibus dignitate. Recte hic apostolum se nominat, quia et his Apostolus erat quibus per discipulos suos predicaverat.
Iesu Christi
interl.|  ecce auctoritas dicendorum

Iesu Christi] inv. Weber
per voluntatem Dei
interl.|  quod non pseudo
et Timotheus frater,
interl.|  qui est vir magne auctoritatis
interl.|  scripsit
Numérotation du verset Col. 1,2 
his qui sunt Colossis sanctis
interl.|  maioribus
et fidelibus
interl.|  minoribus
fratribus in
interl.|  et quia sancti et fideles est
Christo Iesu,
interl.|  per gratiam Christi non in lege
gratia vobis
interl.|  hoc modo salutat
interl.|  remissio peccatorum
et pax
interl.|  mentis reconciliatio ad Deum
a Deo Patre nostro
interl.|  quia Deus et Pater potest et vult
et Domino Iesu Christo.

et…Christo] om. Weber
Numérotation du verset Col. 1,3 
gratias agimus
marg.|  GRATIAS  AGIMUS. Ostendit bona que receperunt dum pro his gratias agit.
interl.|  quia Deus et Pater potest et vult
Domini nostri Iesu Christi,
interl.|  per quem nobis omnia
semper pro vobis
interl.|  etiam
orantes,
interl.|  ut crescatis in melius
Numérotation du verset Col. 1,4 
audientes
interl.|  ecce unde gratias agit
fidem vestram
interl.|  qua creditis ipsum Deum et hominem esse
in Christo Iesu
interl.|  esse
et dilectionem
interl.|  non otiosam
quam habetis in sanctos omnes.
interl.|  per operis exhibitionem provenientis ex ea ostensam
Numérotation du verset Col. 1,5 
Propter spem
interl.|  non humanam laudem non pro terreno emolimento
interl.|  rem speratam
que reposita est
interl.|  modo non apparet
vobis in celis
interl.|  tantum ab eterno reddenda
quam audistis
interl.|  quomodo ergo res tam latens speratur
interl.|  ut certam haberetis
in verbo veritatis evangelii.
interl.|  quod tenendum est quia et plene verum et bonum nuntium ne ergo alibi spem illam queratis quam prius intellexistis
Numérotation du verset Col. 1,6 
Quod
interl.|  evangelium
pervenit ad vos
interl.|  non primi habuistis sed per alios venit ad vos nec soli habetis
sicut et in universo mundo est et fructificat
interl.|  fructificare facit
et crescit,
interl.|  crescere facit
sicut in vobis
interl.|  est
marg.|  SICUT  ET  IN  VOBIS, id est ita pure et vere sicut per me et alios venit in universum mundum et adhuc manet in eo. Quasi : non minus vobis factum est quam in aliis Ecclesiis cum sit in mundo evangelium fructificat ibi per bona opera et crescit augmento scientie vel numero fidelium. Non per hoc quod plus habeant quam vos, sed ita hoc facit sicut est in vobis et ideo nihil debetis superaddere.
ex ea die qua audistis
interl.|  per Archippum
interl.|  non per superadductos sed per primos
interl.|  credendo
et cognovistis
interl.|  discernendo
gratiam
interl.|  scilicet
Dei
interl.|  quod totum ex Deo
in veritate.
Numérotation du verset Col. 1,7 
Sicut didicistis ab Epaphra
interl.|  a prima die audistis veritatem sicut post didicistis esse veritatem per Epaphram. In ore duorum stat omne verbum
interl.|  predicationem Archippi confirmante
carissimo et conservo nostro, qui est fidelis pro vobis
interl.|  pro salute vestra
interl.|  non pro vestris rebus
marg.|  PRO  VOBIS. Quorum salutem desiderans cepit Archippum adiuvare.

et] om. Weber
minister Christi Iesu.
interl.|  electus a Christo vel quia dona Dei ministrat vel Christo offert bona vestra
Numérotation du verset Col. 1,8 
qui et manifestavit nobis dilectionem vestram
interl.|  ad Deum et proximum
interl.|  fundatam

et] etiam Weber
in Spiritu.
interl.|  Sancto non in carne
marg.|  IN  SPIRITU. Quia pro spiritalibus non pro carnalibus diligitis.
Numérotation du verset Col. 1,9 
Ideo
interl.|  ecce quid orat
et nos ex qua die audivimus,
interl.|  hec de vobis
non cessamus pro vobis orantes
interl.|  pro vobis
et postulantes
interl.|  quasi pro meritis que pro vobis exhibemus
ut impleamini agnitione voluntatis eius
interl.|  ut plene cognoscatis quid Deus velit quid non et hoc per partes exequitur
in omni
interl.|  scilicet
sapientia
interl.|  rerum que active vite sunt
marg.|  IMPLEAMINI  IN  OMNI  SAPIENTIA. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus active vite et contemplative.
et intellectu spiritali,
interl.|  cognitione spiritalium que sunt contemplative
Numérotation du verset Col. 1,10 
ut
interl.|  post
ambulantes
interl.|  operando bene
interl.|  agatis per bona opera

ambulantes] ambuletis Weber
digne
interl.|  ut deceat Deum vel digni eo premio
Deo
interl.|  ita scilicet
per omnia
interl.|  negotia vite active et contemplative
placentes
interl.|  Deo
interl.|  et
in omni opere bono fructificantes
interl.|  in maius
et crescentes
interl.|  per hanc vite puritatem
in scientia Dei.
interl.|  in cogitatione deitatis
marg.|  IN  SCIENTIA  DEI. Ut non ignorent fidei sue speciem, id est rem speratam unde firmi erunt.
Numérotation du verset Col. 1,11 
in omni virtute confortati
interl.|  et post hanc promotionem oramus ne relabamini
marg.|  IN  OMNI  VIRTUTE. Vos dico confortati a Deo in omni virtute, castitate scilicet et ceteris. Quod bene potest ille qui est claritas Patris, id est Filius. Vel secundum quod claram cognitionem vobis dedit.
secundum potentiam claritatis eius,
interl.|  ab eo qui illuminare potuit
in omni patientia
interl.|  manentes
interl.|  contra adversa
et longanimitate
interl.|  diutini laboris
cum gaudio.
interl.|  et hoc non ex tristitia vel necessitate
Numérotation du verset Col. 1,12 
interl.|  qui solus potest recreare et vult quia Pater
marg.|  GRATIAS  AGENTES. Hactenus unde gratias agit et quid orat eis. Iam incipit quod lex non prodest sed nocet et Christus ad omnia bona sufficit. Quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli qui in legalibus fuerant eis dimissis ad Christum confugerunt. Pro vobis oramus nos gratias agentes Deo, ideo quia dignos facit quod numquam lex potuit. Sors est hereditas que non meritis sed divina electione datur sanctis patriarchis et prophetis et ideo per gratiam non per legem est querenda.  DIGNOS  FECIT. Non in lege sed  IN  LUMINE, id est per Deum qui est lumen de lumine cuius gratia illuminamur. Vel in lumine, id est in clara cognitione a qua devians cadit in tenebras.

Deo et om. Weber
qui dignos nos fecit
interl.|  etiam gentes in promissione Iudeorum
in partem
interl.|  participationem
sortis
interl.|  hereditatis
marg.|  SORTIS. Voluntas Dei in humano genere sors est apud quem non est iniquitas sed omnia facit per iustitiam etsi occultam.
sanctorum in lumine.
interl.|  id est in notitia sui
Numérotation du verset Col. 1,13 
Qui
interl.|  ita dignos fecit
eripuit
interl.|  in baptismo
nos de potestate
interl.|  quia vere dominabantur nobis
tenebrarum,
interl.|  ignorantie peccatorum demonum
et transtulit in regnum
interl.|  ut essemus regnum
interl.|  in celum
Filii dilectionis sue.
interl.|  ita et nos per eum diliget si non ei odiosi
marg.|  REGNUM  FILII. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De quo ipse dicit : « Regnum meum non est de hoc mundo », non ait : non est hic sed non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo sed non est de mundo. Regno enim suo dicit : « De mundo non estis sed ego elegi vos de mundo ». Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant.
marg.|  Vel ita. ERIPUIT  NOS  DE  POTESTATE, id est de inferno in quo tenebamur a diabolo tam ex proprio quam ex delicto Ade.  ET  TRANSTULIT  NOS  IN  REGUM  FILII. Quoniam attollens nos de ymo tartari induxit in celum cum unico Filio suo. Iam enim credentes qui fixa mente devoti sunt exeuntes de seculo duce dextere Patris angelo inducuntur in celum.
marg.|  FILII  DILECTIONIS  SUE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. XV DE TRINITATE. Si caritas qua Pater diligit Filium et Patrem diligit Filius ineffabiliter unionem, vel communionem demonstrat amborum. Quid convenientius quam ut ille proprie dicatur caritas qui Spiritus est communis ambolus ? Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus sanctus est caritas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Non enim dixit Filii sui quod si diceret verissime diceret, sed ait : Filii dilectionis sue. Filius ergo est etiam Spiritus santi, si non est in illa Trinitate caritas Dei nisi Spiritus sanctus. Quod cum sit absurdissimum restat ut non solum ibi sit caritas Spiritus sanctus sed propter illa de quibus satis disservi proprie sic vocetur. Quod vero dictum est Filii dilecti, vel caritatis sue nihil aliud intelligatur quam Filii sui dilecti, quam Filii substantie sue. Caritas enim Patris eius natura atque substantia est ut sepe diximus. Et ideo Filius caritatis eius nullus est alius, quam qui de substantia eius est genitus.

Io. 18, 36.
Io. 15, 19.
Numérotation du verset Col. 1,14 
In quo
interl.|  quasi : transtuli vos in regnum Filii per quem et redemit
interl.|  Filio
habemus
interl.|  nos Iudei
redemptionem
marg.|  REDEMPTIONEM. Destructa potestate diaboli facultas libertatis que nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat quos peccati reos condicione mortis obstrinxit. Hos per eum merito dimitteret quem nullius peccati reum immerito pena mortis affecit.
et remissionem peccatorum,
interl.|  quotidie si peccamus et non est opus aliis hostiis

et] om. Weber
Numérotation du verset Col. 1,15 
qui
interl.|  bene hec per eum quia ipse est
est imago Dei
interl.|  plene similis Patri
interl.|  quia de ipso et nihil distat ab eo
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1115rb ; facsim., p. 389b} [Rusch, f. 1115rb ] QUI  EST  IMAGO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aliter imago regis est in nummo aliter in Filio. Nos sumus nummus in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei debet coli, nisi illa que hoc est quod ipse nec ipsa pro illo sed cum illo.
invisibilis,
interl.|  incomprehensibilis
primogenitus
interl.|  ipse solus genitus alia creata
interl.|  hic vere ostenditur coeternus
interl.|  ante omnem creaturam genitus
omnis creature,
Numérotation du verset Col. 1,16 
quia in ipso condita sunt
interl.|  vere genitus ante omnem creaturam quia per ipsum omnia condita ecce coomnipotens
universa
interl.|  que sunt
in celis et in terra, visibilia
interl.|  sol et luna
et invisibilia,
interl.|  angeli et anime
sive throni,
interl.|  etiam hec altissima
sive dominationes sive principatus sive potestates.
interl.|  ergo in nullo minor Patre Filius
Omnia
interl.|  quia etiam elementa unde omnia
per ipsum et in ipso creata sunt.
interl.|  ita per ipsum antea, quod erant vita in ipso
marg.|  ET  IN  IPSO. Vel omnia sunt in Christo quem non excedunt quia immensus.
Numérotation du verset Col. 1,17 
Et ipse est ante omnes
interl.|  nullus ei equalis etiam secundum quod homo
interl.|  non modo eternitate et potentia sed etiam dignitate
et omnia in ipso constant.
interl.|  sicut omnia creavit ita omnia sustinet et regit
Numérotation du verset Col. 1,18 
Et ipse est caput corporis
interl.|  etiam cum talis secundum utramque naturam
marg.|  CAPUT  CORPORIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Caput Ecclesie, id est corporis quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cepit quomodo caput eorum ? Bene, quia est principium Ecclesie, id est fundator.
Ecclesie
interl.|  que unita est Christo gratia et natura ut capiti
qui est principium
interl.|  scilicet
interl.|  fundator
primogenitus
interl.|  bene est caput et principium, id est rector et fundator qui est primogenitus ad immortalitatem resurgens
marg.|  PRIMOGENITUS. Sicut natus est ante omnia de Deo ut omnia crearet, sic homo primus resurgit ut restauret ut semper sit primus et princeps.
marg.|  Ceteri in se habent Verbum Dei sed de nullo dicitur : « Verbum caro factum est ». Homo ergo excellentius assumptus quasi personam sapientie Dei gerit, ut caput in quo sunt omnes sensus personam anime que totum corpus vivificat.
marg.|  QUI  EST  PRINCIPIUM. Ecclesie secundum divinitatem, id est fundator Ecclesie quia omnes iustos qui ab Abel usque ad ultimum iustum generantur virtute divinitatis et misericodie sue dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesie quia super fidem humanitatis eius fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector et fundator, quia ipse est primogenitus etc.

Io. 1, 14.
in omnibus
interl.|  tam prioribus quam sequentibus
ipse primatum tenens,
interl.|  dominium, quia potest alios suscitare
Numérotation du verset Col. 1,19 
quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare,
interl.|  et bene primatum habet non solum quia primogenitus, sed quia complacuit Trinitati quod in ipso omnis plenitudo scientie et virtutum non modo esset, sed habitaret et reconciliaret omnia Iudeos et gentes
marg.|  PLENITUDINEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia omnia potest ex se unde : Sicut Pater habet vita in se sic et Filius qui suscitat et vivificat quos vult’, sic ostenditur perfectus Deus esse.

Cf. Io. 5, 21 : «Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat ».
Numérotation du verset Col. 1,20 
et per eum reconciliare omnia in ipsum
interl.|  qui est lumen eternum, id est eterna veritas
pacificans per sanguinem
interl.|  non per aliam hostiam
marg.|  PER  EUM  RECONCILIARE  OMNIA  IN  IPSUM  PACIFICANS etc. Deo placuit per eum reconciliare et ipse pacificavit non gratis sed per sanguinem celestia et terrestria, quia patet homini introitus in celum.
marg.|  OMNIA. Per eum facta in ipso auctore vivunt.
crucis eius
interl.|  que turpior mors
sive que in celis
interl.|  id est celestia et terrestria
interl.|  iam sunt ut Abraham et ceteri
sive que in terris sunt.
interl.|  ad huc in ista vita

que in celis sive que in terris] inv. Weber
Numérotation du verset Col. 1,21 
Et vos
interl.|  o Colossenses pacificavit quamvis essetis alienati nihil cum Deo habentes et inimici contradicendo et hoc sensu quia putabatis bene agere
cum
interl.|  quamvis
essetis aliquando alienati et inimici sensu
marg.|  VEL  ALIENATI  ET  INIMICI  SENSUS, id est consilii eius quod idem valet quia non receperunt que per Moysen mandavit Deus devoti idolis suis.
in operibus malis,
interl.|  degentes actu
Numérotation du verset Col. 1,22 
nunc autem
interl.|  tempore gratie non alio
reconciliavit
interl.|  remissione peccatorum
in corpore carnis eius
interl.|  id est fragilitatis, id est passibili et mortali et hoc per mortem etiam ad hoc ut tandem representet
marg.|  RECONCILIAVIT  IN  CORPORE etc. Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, iam immortalis potest omnia facere.
per mortem exhibere vos sanctos
interl.|  virtutibus
et immaculatos
interl.|  a peccatis
et irreprehensibiles
interl.|  usque adeo quod
interl.|  quia tunc nihil mali in eis
coram ipso.
interl.|  qui omnia videt vel cum tunc ei presentes eritis videntes eum sicut est
Numérotation du verset Col. 1,23 
Si tamen
interl.|  exhibere tamen hac condicione
permanetis in fide fundati
interl.|  firmi non fluctuantes
marg.|  SI  TAMEN  PERMANETIS. Ideo tot et tanta dixerat de Christo ut ponant spem in eo solo in quo omnia sunt, non alicui elementorum vel angelorum se subiiciendos putent. Hic solus colendus est et ad hunc non estimandus est quisquam.
et stabiles
interl.|  in spe premii, ut per vos non recedatis
et immobiles
interl.|  alio impellente
a spe evangelii quod audistis,
interl.|  quod tenere debetis quia intellexistis, et ideo pius est reverti. Melius est enim viam veritatis non agnoscere quam post agnitam retro ire
quod predicatum est
interl.|  et manet
in universa creatura que sub celo est,
interl.|  universis hominibus qui sunt nova creatura quotquot ubique sunt
marg.|  IN  UNIVERSA  CREATURA  QUE etc. Vel que tamen nova creatura modo est sub celo ad huc peregrina sed tandem veniet ad gloriam.
factus sum ego Paulus minister.
interl.|  et ita potestis scire quod verum est
Numérotation du verset Col. 1,24 
Qui nunc
interl.|  Ephesi in carcere positus pro evangelio
gaudeo
interl.|  quia inde credentes proficiunt
in passionibus
interl.|  quas sustineo
pro vobis,
interl.|  confirmandis in veritate evangelii
et adimpleo
interl.|  quisque pro modo suo exolvit quod debet
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1115va ; facsim., p. 390a} [Rusch, f. 1115va ] ADIMPLEO. Ea passionum que Christus sustinuit vel que modo sustinere precepit que adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.
ea que desunt passionum Christi
interl.|  nostre Christi sunt quia eius membra
in carne mea
interl.|  non in meis
pro corpore eius
interl.|  multiplicando
quod est Ecclesia,
interl.|  non alio dico
Numérotation du verset Col. 1,25 
cuius
interl.|  corporis
factus sum ego minister
interl.|  ut ei ministrem spiritalia
marg.|  FACTUS  SUM  EGO  MINISTER. Ministrum evangelii a Deo per Christum se factum dicit ut mysterium a Deo ceptum per idoneum servum impleatur quod ignotum fuit a seculis.
secundum dispensationem Dei
interl.|  ut ei Deum dispensem actu per gratiam apostolatus mihi crediti a Deo
interl.|  vel secundum gratiam apostolatus mihi a Deo dispensati
que data est mihi in vobis
interl.|  non solum officium sed executio officii

vobis] vos Weber
ut impleam verbum Dei.
interl.|  impletum ostendam ordinationem Dei de vobis gentibus
marg.|  DATA  EST  MIHI.Ut impleam quod Deus preordinavit de vobis vos, scilicet per incarnationem salvari ne videatur salus non esse promissa gentibus.
marg.|  Vel mihi est data in vobis tantum est enim quod a meis queritur quantum si a meipso.
Numérotation du verset Col. 1,26 
Mysterium quod absconditum fuit
interl.|  quod verbum fuit occultum adeo quod et mysterium, id est absconditum
marg.|  QUOD  ABSCONDITUM. Si notum erat : « In principio erat Verbum », nusquam lectum erat : « Et Verbum caro factum est ». Unde : « Abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis ».

Io. 1, 1.
Io. 1, 14.
Mt. 11, 25.
a seculis
interl.|  a principio seculorum
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quosdam enim platonicorum libros ex greca lingua in latinam versos vidi, et ibi legi non quidem his verbis. Sed hoc quidem omnino et multis et muliplicibus suaderi rationibus quod : « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum ». Sed quod : « Verbum caro factum est » non legi. Indagavi quippe in libris varie dictum esse, quod Filius sit in forma Patris sed quod esse exinanivit non habetur illis.

Io. 1, 1.
Io. 1, 14.
Cf. Phil. 2, 7 : « Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo ».
et generationibus.
interl.|  omnibus non cuidam parti tantum nisi cui per spiritum indicavit
Nunc autem
interl.|  tempore gratie
manifestatum est sanctis eius
interl.|  non omnibus
Numérotation du verset Col. 1,27 
quibus voluit Deus
interl.|  nec his omnibus sed quibus voluit ex sola gratia
notas facere divitias glorie sacramenti huius
interl.|  copiosam gloriam sacramenti tam digni in quo sunt multa fides remissio iustitia dona spiritus futura beatitudo, et ideo dicit : divitias
in gentibus
interl.|  existentis
quod
interl.|  sacramentum
est Christus
interl.|  incarnatio Christi
in vobis
interl.|  gentibus
spes glorie.
interl.|  ut per eum speretis gloriam sine lege
Numérotation du verset Col. 1,28 
Quem
interl.|  qualem Christum
nos
interl.|  apostoli
annuntiamus
interl.|  quod sine lege gentes salvat
corripientes
interl.|  arguentes eos qui deviant
marg.|  CORRIPIENTES. Vel contradicentes corripimus, et vincimus, et obedientes docemus.
omnem hominem
interl.|  non solum vos
et docentes10 
interl.|  eos qui ignorant

10  docentes] + omnem hominem Weber
in omni
interl.|  non ceci ut pseudo
sapientia,
interl.|  vera et dominica
marg.|  IN  OMNI  SAPIENTIA. Vera sapientia est cum Christus agnoscitur.
ut exhibeamus
interl.|  Deo offeramus in sacrificium
omnem hominem
interl.|  tam Iudeum quam gentilem
perfectum in Christo Iesu.
interl.|  non in lege
interl.|  in intellectu mysterii
Numérotation du verset Col. 1,29 
In quo
interl.|  Christo Iesu
interl.|  in qua re
interl.|  ut omnis perfectus sit in Christo
et laboro certando
interl.|  contra rebelles
secundum operationem eius quam operatur in me in virtute.
interl.|  miraculorum
marg.|  LABORO  IN  VIRTUTE. Quasi : labori meo adiungit Deus miracula ad confirmationem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Col. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber66.xml&chapitre=66_1)