initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<66. *Epistola Pauli ad Colossenses*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Col. 2,1 
interl.|  ideo vobis hoc de me refero
scire qualem sollicitudinem
interl.|  ut ea intellecta queratis in Christo perfecti fieri
habeam pro vobis
marg.|  PRO  VOBIS. Non enim minus pro his quos non vidit quam pro his quos vidit sollicitus fuit.
et pro his qui sunt Laodicie
interl.|  quia et hi a pseudo erant preventi
et quicumque
interl.|  et pro his adiacentibus vobis quicumque
non viderunt faciem meam in carne,
interl.|  etsi scientiam audierunt
Numérotation du verset Col. 2,2 
ut consolentur corda ipsorum
interl.|  vel consolationem accipiant
interl.|  ad hoc intendo ut illi vobiscum consolentur corda sua
instructi in caritate
marg.|  INSTRUCTI  IN  CARITATE. Quam Deus ad nos habuit qui pro nobis Filium tradidit. Hoc si quis attendit potest se in hac miseria consolari quia inde perpendit calcata superbia per humilitatem ad patriam posse reverti.  ET  INSTRUCTI. Agnitione Dei per hoc tendentes.  IN  OMNES  DIVITIAS, id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, ut de anima et de supernis spiritibus : Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit.  IN  AGNITIONE  DEI. Non dico quantum ad opera sed  MYSTERII Dei, ut sciatis quod est secretum a paucis cognitum.  DEI  PATRIS  IESU  CHRISTI. Ut sciatis quod alia persona a Filio quamvis {t. 4 : Erfurt, f. 1115vb ; facsim., p. 390b} [Rusch, f. 1115vb ] idem in substantia cum eo. Ad quam cognitionem si tenditis ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copie sed abscondite, et ideo ne miremini si in Christo estis et eas nondum invenistis quia non omnibus patent nisi his qui petunt et pulsant.
marg.|  Alia littera. Cum fuerint instructi in caritate in omnes divitias pleni intellectus ad agnitionem mysterii Dei in Christo. Vult Apostolus fovere animos eorum in caritate, ut prompti fierent per epistolam agnitionem accipere sacramenti Dei in Christo advertentes has esse sapientie et scientie divitias si agnoscatur Christus in deitatis sue plenitudine adorandus. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Omnem mysterium sacramenti Dei in Christo est ut qui eum cognoscit omnium habere notitiam videatur. Omnis enim ratio superne scientie totius creature superne, vel terrene in eo est qui est caput eorum et auctor ut qui hunc novit nihil ultra querat, quia hec perfecta virtus et sapientia. Quidquid alibi queritur hec perfecte invenitur. In Daniele et Salomone ostendit infidelibus se totius auctorem scientie vel sapientie, quod infideles non putant quia non legunt in evangeliis et prophetis astrologiam, geometriam, et alia huiumodi que ideo despecte sunt a nostris, quia nihil ad salutem pertinet sed mittunt in errorem et dum student in his curam anime non habent. Qui vero Christum novit thesaurum sapientie et scientie invenit, quia id novit quod utile est.

Cf. Rm. 8, 32 : « Qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit ».
agnitione] angnitione cacogr. Rusch
et in omnes
interl.|  vel per hoc tendendo
interl.|  ut de omnibus
divitias plenitudinis intellectus
interl.|  plene intellectum habeant
in agnitionem
interl.|  instructi
mysterii
interl.|  quod est Christus Verbum caro factum
Dei Patris Christi Iesu,
interl.|  esse hoc mysterium
Numérotation du verset Col. 2,3 
in quo sunt omnes thesauri
interl.|  quod per humiliatum superbi redimuntur
sapientie
interl.|  de divinis
interl.|  quod Verbum apud Deum

Cf. Io. 1, 1 : « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum ».
et scientie absconditi.
interl.|  de humanis
interl.|  quod homo nobiscum
Numérotation du verset Col. 2,4 
Hoc autem
interl.|  ut sitis instructi
dico ut
interl.|  quantumcumque sapiens
marg.|  HOC  AUTEM  DICO. Non solum ut ad ea tendatis que nondum habetis sed ut nemo decipiat et ratione mundanarum rerum abstrahat a spe que est in Christo.
nemo vos decipiat in sublimitate
interl.|  ut videtur
interl.|  vel : ‘subtilitate’
interl.|  que non est nisi in verbis

sublimitate] subtilitate Weber
sermonis.

sermonis] sermonum Weber
Numérotation du verset Col. 2,5 
Nam etsi corpore
marg.|  NAM  ETSI  CORPORE. Quasi : ne decipiat dico video enim Spiritu Dei quid apud vos agitur.
absens sum
interl.|  ne decipiat dico scio enim nondum esse deceptos
sed et spiritu vobiscum sum
interl.|  ut spiritus Elisei cum Giezi eunti ad Naaman Syrum ut acciperet sub nomine eius que ipse non mandaverat
marg.|  SED  ET  SPIRITU. Sanctis datum est in Spiritu videre remota. Caveant ergo sibi quorum actus magistrum non latent.

4Rg. (2Rg.) 5, 20-25.

et] om. Weber
gaudens
marg.|  GAUDENS. Per hoc promptiores facit circa evangelium, quia gaudere se dicit in dispositone conversationis eorum et fidei stabilitate ut scientes unde placeant Deo in eo fierent firmiores.
et videns
interl.|  quia
ordinem vestrum
interl.|  quomodo unusquisque vestrum secundum ordinem suum vivit
et firmamentum
interl.|  stabilitatem
eius que in Christo
interl.|  non in lege
est fidei vestre.
Numérotation du verset Col. 2,6 
Sicut ergo
interl.|  quandoquidem bene statis fidei fundamento
accepistis
interl.|  bona enim acceptio fuit
Christum Iesum Dominum. In ipso
interl.|  non extra
ambulate,
interl.|  proficite
Numérotation du verset Col. 2,7 
radicati
interl.|  ut arbor ad fructificandum
marg.|  RADICATI. Minores in activa vita  SUPER alios  EDIFICATI vos maiores qui in contemplatione est is.
et superedificati in ipso
interl.|  in templum Dei unde aliis loquatur
et confirmati fide sicut et didicistis
interl.|  quasi : ambulate dico in actione gratiarum, firmi in fide non aliter quam recepistis, et didicistis cognitione, et habetis materiam gratiarum abundantes in illo, et in hac ambulatione videte ne quis decipiat
abundantes
interl.|  donis
in illo
interl.|  qui solus dat incrementum

in illo] om. Weber
in gratiarum actione.
Numérotation du verset Col. 2,8 
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam
interl.|  rationes conquisitas ad probandum vel improbandum quod de lege dicitur
marg.|  PER  PHILOSOPHIAM. Terrenam que argumentis et subtilitate componit et decipit dum in verisimilibus causis et commentitiis rebus nihil tam vere estimatur, quam conspicitur in elementis que non a Deo oridinata sed ab hominibus que cavenda, quia cultrix mundi non Dei et a Christo trahit in quo perfectio, quia omnia habet que Pater.
et inanem fallaciam
interl.|  id est per illud quod probatur
marg.|  FALLACIAM. Quod de lege pseudo predicatores dicunt.   Et inanem quia {t. 4 : Erfurt, f. 1116ra ; facsim., p. 391a} [Rusch, f. 1116ra ] in hac falsitate nulla utilitas quod solet aliquando esse in falsis.   secundum elementa . Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes : Iuno est aer, Neptunus mare. Ideo cum diceret secundum philosophiam et inanem fallaciam addit : secundum elementa mundi. Quasi : admonens ne qualescumque adoratores simulacrorum sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse.
traditionem hominum,
interl.|  id est legalia post exhibitam enim veritatem lex non est traditio Dei sed hominum
marg.|  SECUNDUM  TRADITIONEM  HOMINUM. Tradunt philosophi quos homines vocant Deum non posse fieri creaturam, hominem non posse nasci de virgine vel mortuum revivere, considerantes elementa, id est has creaturas visibiles in quibus ex commixtione animalia generantur et quod moritur non iterum vivat.
secundum elementa mundi
interl.|  litteralem sensum qui de mundanis
et non secundum Christum.
interl.|  id est secundum veritatem spiritalis intelligentie
Numérotation du verset Col. 2,9 
Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
interl.|  non secundum Christum quia in Christo habitat plenitudo deitatis ut omnis, id est omni modo habitandi, ut etiam divinitas personaliter sit ei unita quod non in aliqua creatura
corporaliter
interl.|  HILARIUS. « Ut in eo habitans plenitudo nihil aliud intelligatur esse quam Christus ».
marg.|  CORPORALITER. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter sed umbratiliter habitavit, id est prefigurantibus signis. Vel   corporaliter . Quia in Christi corpore quod sumpsit de Virgine tamquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis quia ille caput in quo omnes sensus in istis quasi solus tactus quibus datus est Spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici : « Verbum caro factum » nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.
marg.|  CORPORALITER, id est completive, ut sit corpus et impletio umbrarum legis, qui vero dicit carnis observantias esse necessarias, dicit Christum non esse corpus umbrarum, nec Deum ad omnia sufficientem.

Hilarius Pictaviensis, De Trinitate , lib. 8, cap. 55, CCSL 62A, lin. 5 : « Habitans enim in Christo plenitudo diuinitatis corporaliter, nec singularis nec separabilis est : dum nec se patitur a corporali plenitudine corporalis plenitudo discerni, nec habitans diuinitas ea ipsa intellegi potest esse diuinitatis habitatio ; adque ita Christus est, ut corporaliter plenitudo diuinitatis in Christo sit ; sic uero in Christo sit diuinitatis corporaliter plenitudo, ut in eo inhabitans plenitudo nihil aliud intellegatur esse quam Christus ».
Io. 1, 14.
Numérotation du verset Col. 2,10 
Et estis in
interl.|  qui ita plenus est
illo
interl.|  quod negantes contra Christum sunt
repleti
interl.|  donis Spiritus
interl.|  quod non sunt elementa ipsa
qui est caput omnis principatus
interl.|  quasi : vos replere potest qui supernos cives replet
interl.|  non modo hominum sed et
et potestatis.
Numérotation du verset Col. 2,11 
In quo
interl.|  non solum donis repleti estis
marg.|  IN  QUO. Monuit ne per philosophiam a Christo recedant, nunc monet ne a pseudo apostolis seducti cerimonias legis recipiant.
et circumcisi estis circumcisione
interl.|  purificati ab errore et mundo
non manufacta
interl.|  opere humano
interl.|  sicut fiebat legalis circumcisio
in expoliatione
interl.|  manentes
interl.|  id est expoliati a corpore secundum quod carnis erat, id est carnis subiectum desideriis carnis serviens, sed modo factum est spiritus ei serviendo vel non ita facta manu, scilicet in expoliatione cutis quod nihil ibi fiat nisi quos cutis auferatur
corporis carnis
interl.|  vel cutis alia littera
interl.|  quia ibi nihil fit nisi quod cutis aufertur
marg.|  CORPORIS  CARNIS, id est corporis quod caro est, quia non omne corpus est caro.
sed in circumcisione Christi
interl.|  ubi omnia vitia amputata sunt quod solus Christus facit

sed] om. Weber
Numérotation du verset Col. 2,12 
consepulti ei
interl.|  vere hoc in Christo consecuti estis.
in baptismo.
interl.|  ut iam hic non videantur quod fuerunt, id est veteres peccatores sed novi iusti
marg.|  CONSEPULTI  EI  IN  BAPTISMO, id est ad similitudinem sepulture eius baptizati sunt.
In quo et conresurrexistis
interl.|  in novitate vite

conresurrexistis] resurrexistis Weber
per fidem
interl.|  non per aliud
operationis Dei
interl.|  quam operatur Deus
marg.|  Vel PER  FIDEM  OPERATIONIS, id est credendo opera Dei. Exponit unum de operibus Dei quod precipue opus est credere volentibus resurgere, scilicet quod Christum suscitavit.
marg.|  PER  FIDEM  OPERATIONIS  DEI. De quo credunt quod exemplo Christi suscitabit illos. Unde subdit : Qui suscitavit etc.
qui
interl.|  ecce in quo
suscitavit illum a mortuis.
interl.|  premittit ad probandum quod resurgent etiam in immortalitatem
Numérotation du verset Col. 2,13 
Et vos
interl.|  gentes
cum
interl.|  quamvis
mortui essetis
interl.|  non sentientes mala vestra
in delictis
interl.|  quos reliquerunt naturalem legem
et preputio carnis vestre
interl.|  originali peccato quod significat preputium
marg.|  PREPUTIO. Pro eo quod preputium significat, id est carnalia delicta.
convivificavit
interl.|  secundum corpus et animam
interl.|  iam certitudine spei
cum illo
interl.|  ad similitudinem illius
interl.|  mortuos vivificavit gratis condonans omnia quod est signum quod et penas tollet
omnia delicta,
interl.|  originalia et que sunt addita
Numérotation du verset Col. 2,14 
delens quod adversum nos erat chirographum
interl.|  memoria Scripturarum
marg.|  DELENS  QUOD. Non solum vobis gentibus donavit, sed et nobis Iudeis prevaricationes que sunt ex lege dimisit et hoc delens.   Chirographum , id est memoriam transgressionis que erat ex decreto, id est ex lege. Conscientia enim nostra et diabolus ad accusandum erat memor illius transgressionis et ita hec memoria erat adversum nos nocens nobis et nos crucians sed hoc in baptismo abluto nec conscientia nostra timet nec diabolus quod obiiciat habet. Vel decretum Dei fuit : « De ligno scientie boni et mali ne comedas ». Huius decreti violati   chirographum , id est memoriam vel sententiam qua dictum est, morte moriemini delevit Deus quando peccatum primi parentis per sanguinem Christi abluit.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1116rb ; facsim., p. 391b} [Rusch, f. 1116rb ] CHIROGRAPHUM dicit peccatum Ade quod tulit et fixit cruci non solum alia, quia nisi hoc et alia toleret non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur peccatum crucifigitur. Decretum est sententia cunctis hominibus adversa qua dictum est : « Morte morimini » etc.

Gn. 2, 17.
Gn. 3, 4.
decreti
interl.|  legis

decreti] decretis Weber
quod
interl.|  decretum
erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio
interl.|  cum non iuvaret sed amplius reos faceret
interl.|  decretum vel chirographum
affigens illud
interl.|  omnium ut nullus ultra observet
cruci
interl.|  cum innocens occiditur peccatum crucifigitur, id est mortificatur. Crux enim non salvatoris mors sed peccati
marg.|  AFFLIGENS  ILLUD  CRUCI. Ut iam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta. Quis ergo istud retituit ? Et sicut a lege et legis prevaricatione liberavit, sic et patres antiquos ab inferno liberavit, ne quis putet eos per legem salvatos. Et hoc est  EXPOLIANS  POTESTATES. Auferendo Abraham, Isaac et ceteros iustos.  TRADUXIT longe ab hoc regno ad celum prius  CONFIDENTER, id est cum magna fiducia cum spe victorie.  TRIUMPHANS, id est expugnans illos quod non est in abscondito.  SED  PALAM. Si quis enim perfectionem Ecclesie respicit aperte videtur victus antiquus hostis.
Numérotation du verset Col. 2,15 
et expolians principatus
interl.|  infernales

et] om. Weber
et potestates traduxit
interl.|  peccata abluendo
marg.|  Vel PRINCIPATUS  ET  POTESTATES  TRADUXIT, id est ab Ecclesia exterminavit.
confidenter10  palam
interl.|  ut Deus homo sine peccato
marg.|  Vel PALAM. Cum angelicis legionibus ad inferna descendens.  IN  SEIPSO, id est in presentia sue maiestatis.

10  confidenter] om. Weber
triumphans
interl.|  in cruce
illos
interl.|  infernales principes
in semetipso.
interl.|  oblato
interl.|  non in alio
marg.|  TRIUMPHANS  ILLOS  IN  SEMETIPSO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato quidquid culparum erat. Unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vite detinebant extinxit, unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominice carnis occidende, inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est.
marg.|  Vel secundum aliam litteram. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Exuens se carne Patri et potestates expolians palam fidenter triumphans eos in semetipso. Nomine carnis hoc loco mortalitas intelligitur. Iuxta illud : ‘Caro et sanguis regnum Dei non possunt’. Per hanc mortalitatem nobis invide potestates damnabantur. Hac ergo mortalitate Christus in resurrectione se exuens diabolicas potestates (que per hanc mortalitatem damnabantur) dicitur expoliasse, quia in seipso capite nostro prebuit exemplum quod in toto eius corpore, id est Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur.
marg.|  IDEM. In ipso quoque vincuntur inimice nobis invincibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates, fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt quibus debitores qui in eum credunt a diabolo antea tenebantur, unde : ‘Qui pro multis effundetur’.

1Cor. 15, 50 : « Hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit ».
Cf. Mc. 14, 24 : « Et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur ».
Numérotation du verset Col. 2,16 
Nemo ergo
interl.|  quia hec omnia in Christo
vos iudicet
interl.|  damnabiles ostendat
in cibo,
interl.|  sumpto vel non sumpto pro ritu Iudeorum
aut in potu, aut in parte diei festi,
interl.|  id est de hoc quod nullam partem observetis
interl.|  non celebrata cum lex precipiat celebrare
aut
interl.|  scilicet
neomenie aut sabbatorum,
interl.|  aut dicit, quia unum solum non observatum, tunc damnabat nunc vero non. Illud enim erat tempus significandi istud manifestandi
Numérotation du verset Col. 2,17 
que sunt umbra futurorum
interl.|  aliqua signa a re pendentia
marg.|  QUE  SUNT. Tunc fuerunt huiusmodi precepta que non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ergo Scriptura que tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum et que tunc observabatur ad prenuntiatorem, nunc recitatur ad confirmationem.
corpus autem Christi.
marg.|  CORPUS  AUTEM, id est veritas huius umbre.  EST  CHRISTI, id est ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de Virgine vel quod est Ecclesia.
Numérotation du verset Col. 2,18 
Nemo
interl.|  et quia sunt umbra
vos seducat volens
interl.|  amans
interl.|  suadere
marg.|  NOLENS, id est amans ea que non vidit, vel volens scilicet suadere que non vidit, scilicet legis cerimonias quarum rationem ignorat.
in humilitate
interl.|  quia hec sunt quibus homines defacili possunt seduci
et religione angelorum,
interl.|  qua videntur nuntii Dei
que non vidit
interl.|  ea que numquam intellexit
ambulans frustra
interl.|  quia quidquid agit perdit
interl.|  quia non in Christo
inflatus
interl.|  superbus unde erubescendum esset
sensu
interl.|  id est sensualitatis
carnis sue.
interl.|  non rationis
marg.|  INFLATUS  SENSU  CARNIS. Non aliud intelligit quam sensualitas capit.
Numérotation du verset Col. 2,19 
Et non tenens caput
interl.|  Christum
interl.|  contra quod dicunt qui legem predicant
ex quo
interl.|  capite, id est de cuius plenitudine accipiendo
per nexus
interl.|  caritatis
et coniunctiones
interl.|  fidei, spei et operum in quibus coniuncti sunt et similes
subministratum et constructum crescit
interl.|  virtutibus et membris
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1116va ; facsim., p. 392a} [Rusch, f. 1116va ] CONSTRUCTUM. In unum per coniunctionem quia idem credunt et eadem operantur. Et  SUBMINISTRATUM in subserviendo.  PER  NEXUS, id est per caritatem sine quam membra non coherent, nec invicem serviunt nec vivunt.
in augmentum Dei
interl.|  quantum Deus providit
interl.|  ergo
marg.|  IN  AUGMENTUM  DEI. Augetur Deus redeuntibus sicut comminuebatur deserentibus.
Numérotation du verset Col. 2,20 
si ergo11  mortui estis
interl.|  ex toto separati
interl.|  non misera a Christo sed felici morte
marg.|  SI  MORTUI. Hactenus monuit stantes ne seducentur, nunc eos aggreditur qui iam aliqua de lege servabant. Quasi : vos videte ne seducamini sed vos alii dicite quare legem servatis ?
marg.|  SI  MORTUI. ‘Elementa’ dicit creaturas huius mundi. Si inquit cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato et ab elementis mundi, id est ab abstinentia et ab omni superstitione creaturarum mundi.  QUID  AD  HUC etc. Vel potest accipi cum Christo sicut Christus.

11  ergo] om. Weber
cum Christo
interl.|  per hoc quod estis cum Christo
interl.|  quia fidem Christi accepistis
interl.|  sicut Christus
ab elementis
interl.|  id est a lege que est instructio puerorum qui mundana petunt
huius12  mundi quid
interl.|  quasi si prius ignari cur veritate propalata

12  huius] om. Weber
adhuc
interl.|  scilicet veritate nota et recepta
tamquam viventes in mundo
interl.|  ut Iudei qui mundo vivunt et non Deo
decernitis ?
interl.|  servanda legalia
interl.|  dicentes alii aliis
Numérotation du verset Col. 2,21 
Ne tetigeris,
interl.|  ut cadaver vel locum in quo sedit mulier menstruata
neque gustaveris,
interl.|  ut porcum vel pisces non habentes squamas
neque contrectaveris
interl.|  quodam studio et delectatione
Numérotation du verset Col. 2,22 
que sunt omnia
interl.|  quasi : non debetis hec discernere
in interitu
interl.|  id est ducunt in mortem
ipso usu
interl.|  si quis utatur
marg.|  QUE  OMNIA  IPSO  USU. Si quis utitur eis iudaico ritu, ut ab his abstineat illis utatur credens inde iustificari, ducunt in mortem. Ista dico iam existentia secundum preceptum et doctrinas hominum non Dei. Postquam enim veritas venit iam non hec Deus precipit sed Pharisei et auctoritate hec precipiunt et rationibus docent.
secundum doctrinas et precepta13 
interl.|  non quod verum sit

13  doctrinas et precepta] inv. Weber
hominum.
interl.|  non Dei
marg.|  SECUNDUM  PRECEPTA. Quasi : ideo usus eorum et cultura interiit, quia sunt precepta et doctrine hominum non Dei.
Numérotation du verset Col. 2,23 
Que sunt
interl.|  quia pretendunt superstitionem et humilitatem
rationem
interl.|  speciem
quidem habentia sapientie in superstitione
interl.|  id est religione que supra modum est
et humilitate,
interl.|  quia humiles se ostendunt
marg.|  QUE  SUNT  RATIONEM  QUIDEM. Vel hec habent rationem sapientie non in veritate sed in falsitate que est abundans ubi nulla utilitas sed per humanam sapientiam et sunt.  IN  HUMILITATE. Non illa que virtus, sed sicut ex greco intelligitur qua mens sentit humilia, id est utilia et terrena, id est deiectione anime et sunt  NON  AD  PARCENDUM, id est quia in illis observantiis multus labor est qui est inanis et non sunt.  IN  HONORE Dei cuius consilium in irritum ducitur, nec sanctorum quorum fides destruitur et non sunt  AD  SATURITATEM quia multa eis subtrahunt.
et
interl.|  et quia sunt
ad non parcendum corpori
interl.|  quia non parcere dicunt se corpori
interl.|  quia dicunt se non curare de honore humano
non in honore aliquo ad
interl.|  et quia non sunt
interl.|  alios gulosos dicunt
saturitatem carnis.
interl.|  quia multa sibi subtrahunt
interl.|  vel saginam
marg.|  IN  SUPERSTITIONE. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Simulata est religio ut videantur vera que falsa sunt que mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna et obest corpori cuius caput Christus, non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis. Sagina enim carnalis est sensus, traditio humana qua hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Col. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber66.xml&chapitre=66_2)