initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<66. *Epistola Pauli ad Colossenses*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Col. 4,1 
interl.| pro servitio||
marg.| DOMINI  QUOD  IUSTUM. Boni qui imperant serviunt, quia non cupiditate dominandi imperant sed officio consulendi et beneficia providendi.||
et equum servis prestate,
interl.| per naturam ut homines reputetis||
scientes
interl.| et talia exigite qualis vultis a vobis exigi||
quoniam et vos Dominum habetis in celo.
interl.| non impotentem||
Numérotation du verset Col. 4,2 
Orationi instate,
interl.| singillatim diversos monui communiter autem nunc omnes||
vigilantes
interl.| etiam nocte vel non pigri||
in ea
interl.| oratione||
interl.| manentes||
in gratiarum actione.
interl.| de preteritis||
Numérotation du verset Col. 4,3 
Orantes
interl.| instate dico||
simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis,
marg.| OSTIUM, id est os meum faciat apertum quod ad hoc datum est ut inde prodeat verbum. Apertum est quando multa et magna dicit.||
ad loquendum mysterium Christi.
interl.| ad exponendum illud quod est secretum de Christo, id est nativitatem et cetera||
Propter quod etiam vinctus sum,
interl.| quia Christi secreta expono||
Numérotation du verset Col. 4,4 
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
interl.| ita ad loquendum, ut manifestem aperte quod absconditum est infidelibus, ita constanter et discrete ut oportet me loqui quia apostolus sum||
Numérotation du verset Col. 4,5 
In sapientia
interl.| quam habetis||
marg.| IN  SAPIENTIA. Caute conversandum inter perfidos ne scandalizentur, ne fiat eis occasio blasphemandi et incitentur ad persequendum.||
ambulate
interl.| proficite||
interl.| vos etiam ipsi||
ad eos
interl.| illuminandos||
qui foris sunt
interl.| extra Ecclesiam||
tempus redimentes.
interl.| non impedientes||
marg.| TEMPUS  REDIMENTES, id est opportunitatem predicandi eis aliquibus modis preparantes.||
Numérotation du verset Col. 4,6 
Sermo vester
interl.| habito tempore||
semper in gratia
interl.| ut gratus sit auditoribus||
interl.| vel in gratia predicanda non in lege||
sale
interl.| sapientie||
sit conditus, ut
interl.| ita||
sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
interl.| quia aliter idiote, aliter litterato et aliis personis||
Numérotation du verset Col. 4,7 
Que circa me sunt
interl.| tribulationes que undique, vel que non usque ad animam pertingunt||
omnia vobis nota faciet
interl.| ideo non fuit opus scribi||
Tychicus
interl.| per hunc creditur misisse epistolam||
carissimus frater,
interl.| in fide||
et fidelis minister
interl.| in predicatione||
et conservus
interl.| in adversis||
in Domino,
interl.| propter Dominum||
interl.| et hoc||
Numérotation du verset Col. 4,8 
quem misi ad vos ad hoc ipsum
interl.| ad simile aliquid||
ut
interl.| scilicet||
cognoscat
interl.| cavete ergo||
que circa vos sunt, et consoletur corda vestra
interl.| contra mala mundi||
marg.| UT  COGNOSCAT  QUE  CIRCA etc. Magis cavet qui se videt cognosci quam qui se videt ignorari.||
Numérotation du verset Col. 4,9 
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis, qui
interl.| Tychicus et Onesimus||

qui] om. Weber
omnia que hic aguntur nota faciet
interl.| vel ‘<faci>ent’||

faciet] facient Weber
vobis.
Numérotation du verset Col. 4,10 
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus,
interl.| id est particeps et socius laborum meorum||
et Marcus consobrinus Barnabe de quo
interl.| Marco vel Barnaba||
accepistis
interl.| quod discessisset et ideo ne reciperetis sed si modo venerit||
marg.| VEL  ACCEPISTIS. Quod rediit ad me et ideo si venerit.||
mandata
interl.| ista||
Si venerit ad vos excipite illum.
Numérotation du verset Col. 4,11 
Et Iesus qui dicitur Iustus
interl.| salutat vos||
qui sunt ex circumcisione.
interl.| isti idem mecum asserunt de gratia||
Hii soli
interl.| de Iudeis||
sunt
interl.| modo||
adiutores mei in regno Dei,
interl.| predicando||

mei] om. Weber
qui mihi
interl.| posito in tribulatione||
fuerunt solacio.
interl.| vicem meam supplendo||
Numérotation du verset Col. 4,12 
Salutat vos Epaphras qui {t. 4 : Erfurt, f. 1117vb ; facsim., p. 394b} [Rusch, f. 1117vb ] ex vobis est servus Christi Iesu,
interl.| non legis||
semper sollicitus pro vobis in orationibus
interl.| quibus pro vobis orat ut perseveretis||
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei.
interl.| ut nihil adiungatis preter ea que Deus vult||
Numérotation du verset Col. 4,13 
Testimonium
interl.| sollicitus est||
enim perhibeo illi, quod habet multum laborem pro vobis,
interl.| non solum orando sed et aliis modis estote ergo pro vobis solliciti||

perhibeo illi] inv. Weber
et pro his qui sunt Laodicie et qui Hierapoli.
Numérotation du verset Col. 4,14 
Salutat vos Lucas
interl.| evangelista||
medicus carissimus et Demas.
Numérotation du verset Col. 4,15 
Salutate fratres qui sunt Laodicie et Nympham
interl.| specialiter que predicatores recipit||
et que in domo eius est Ecclesiam.
Numérotation du verset Col. 4,16 
Et cum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1117vb ; facsim., p. 394b} [Rusch, f. 1117vb ] FACITE  UT  ET  IN  LAODICENSIUM etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ex hoc loco intelligimus quod generales sunt instructiones apostoli et ad omnium hominum profectum scripte sunt epistole.||
Et ea que Laodicensium est vos legantur.
interl.| quam ego eis misi vel quam ipso mihi ut videatis hic esse responsum questionibus illis||

ea] eam Weber legantur] legatis Weber
Numérotation du verset Col. 4,17 
Et dicite Archippo : Vide ministerium
interl.| esto solllicitus||
marg.| ET  DICITE  ARCHIPPO. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Prepositum eorum per eos commonet ut qui regendam Ecclesiam eorum accepit sit sollicitus de eis. Plebis causa scribitur epistola et ideo non ad rectorem destinatur.||
quod accepisti in Domino,
interl.| in his que sunt Domini||
ut illud impleas.
marg.| UT  ILLUD  IMPLEAS. Ut sicut pro inobedentia istorum cessavit pro correctione accingatur.||
Numérotation du verset Col. 4,18 
Salutatio mea manu Pauli.
interl.| ut sciatis epistolam a me missam||
Memores estote vinculorum meorum
interl.| qua causa patiar quia solam fidem predico, vel ut similiter patiantur, vel pro eo orent, vel necessaria ministrent, vel prebeant se tales pro quibus non egre ferat pati||
marg.| MEMORES  ESTOTE etc. Antequam salutationem ponat premittit exhortationem dicens : Memores etc.||
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.

Domini nostri Iesu Christi] om. Weber
Epistola ad Colossenses finit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Col. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber66.xml&chapitre=66_4)