initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<67. *Epistola prima Pauli ad Thessalonicenses*>

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Th. 1,1 
interl.|  coadiutores in illis instruendis qui et in profectu eorum pariter gaudebant
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1117vb ; facsim.facsim., p. 395a} [Rusch, f. 1117vb ] Silvanus et Timotheus. Nominibus illorum prescribitur salutatio, sed sensus et verba huius epistole solius apostoli sunt.
Ecclesie Thessalonicensium in Deo Patre
interl.|  congregate
interl.|  quod est Ecclesia, est in Deo operante
marg.|  THESSALONICENSIUM. Thessalonica metropolis est Macedonie
et Domino Iesu Christo,
interl.|  Filio eius
gratia vobis et pax.
interl.|  expositum ne exponas, actum ne agas.
marg.|  GRATIA  VOBIS  ET  PAX. De more suo salutationem premittit, qua premissa de bonis eorum gratias agit commemorans non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam et ut ad perseverandum magis eos provocet, de suis quoque laboribus et evangelii veritate et prudenti inter eos conversatione et quanto affectu eos desideret videre interserit, deinde pravos ut a luxuria et otio et curiositate contineant obsecrat, et mortuos resurrecturos confirmat circa finem moralis est instructio.
Numérotation du verset 1Th. 1,2 
Gratias agimus
interl.|  confirmat bonos primum de profectu illorum gratias agens
Deo
interl.|  quia bona sunt que in vobis sunt, et a Deo a quo omnia bona
semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes
interl.|  ut perstetis

vestri] om.Weber
in orationibus nostris
interl.|  habitis
sine intermissione,
interl.|  certarum horarums
Numérotation du verset 1Th. 1,3 
memores
interl.|  inde gratias
operis fidei vestre
interl.|  confessionis
interl.|  opus proprium fidei est confessio
et laboris,
interl.|  pro se et proximis
caritatis
interl.|  in Deum et proximum

caritatis] et caritatis Weber
et sustinentie
interl.|  contra mala
spei
interl.|  quam facit species glorie
interl.|  spes non frustratur, quia est Domini qui potest et vult implere
marg.|  SPEI. Existentis.
Domini nostri Iesu Christi ante Deum
marg.|  Inde ita certi, ac si iam videatis et ita eos animat. Vel ante Deum, quia ei bene placet, non ad aspectus hominum.
et Patrem nostrum.
Numérotation du verset 1Th. 1,4 
Scientes
interl.|  de his agimus Deo gratias, quia scimus quod dilexit et elegit sola gratia
fratres dilecti a Deo electionem vestram,
interl.|  quod electi estis
interl.|  per hoc scimus
Numérotation du verset 1Th. 1,5 
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum,
interl.|  ostensione verborum
sed et in virtute
interl.|  miraculorum
et in Spiritu sancto,
marg.|  ET  SPIRITU  SANCTO. Quia per me recepistis dona Spiritus non parce, sed in plenitudine.
et in plenitudine multa,
interl.|  ut in nullo videantur minores Ecclesiis Iudeorum
sicut
interl.|  ita istud divinum scimus quod estis a Deo electi sicut vos istud visibile
scitis quales fuerimus
interl.|  afflicti
in vobis
interl.|  inter vos

in] om. Weber
propter vos.
interl.|  pro salute vestra
marg.|  QUALES  FUERIMUS  PROPTER  VOS. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit.
Numérotation du verset 1Th. 1,6 
Et vos imitatores nostri facti estis
interl.|  nos passi sumus vobis in exemplum
et Domini,
interl.|  qui sustinuit crucem
marg.|  IMITATORES  NOSTRI  ET  DOMINI. Probra enim et iniurias a civibus suis tolerarunt fiducia futurorum. Unde emuli dicuntur apostolorum et ipsius Domini, quia et Dominus eadem a Iudeis passus est et apostoli Dominum sequentes persecutiones passi sunt gaudentes, quia digni habiti sunt pro nomine Domini contumelias pati.
excipientes
interl.|  vos
verbum in tribulatione
interl.|  tribulatio non fecit dimittere
multa,
interl.|  mea scilicet et vestra
cum gaudio Spiritus sancti,
interl.|  quod fecit Spiritus sanctus
Numérotation du verset 1Th. 1,7 
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus
interl.|  qui exemplo vestro non timent confiteri
in Macedonia et in Achaia.
Numérotation du verset 1Th. 1,8 
A vobis
interl.|  forma omnibus
interl.|  id est ab exemplo patientie vestre hoc processit quod alii verbum Dei predicant aperte
enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omnem locum
interl.|  adiacentem

omnen locum] omni loco Weber
interl.|  non solum sermo, sed perfectio fidei qui est ad Deum tantum, ut est in martyribus
que est ad Deum profecta est, ita ut non sit nobis necesse
interl.|  ad alios incitandos
quicquam loqui.
interl.|  de vobis vel nobis
Numérotation du verset 1Th. 1,9 
Ipsi
interl.|  omnes alii
enim de vobis
interl.|  ad commendationem vestre fidei

vobis] nobis Weber
adnuntiant, qualem
interl.|  quam afflicti fuimus
introitum habuerimus ad vos, et quomodo
interl.|  quam vehementer
conversi estis
interl.|  tamen
ad Deum a simulacris,
interl.|  ad veritatem a simulatione, ad unum a multis
a servire Deo vivo et vero
marg.|  SERVIRE  DEO  VIVO  ET  VERO. A Deo conversi, ut serviatis. Ita pure, ut convenit vivo et vero qui in veritate est. Deus et vivit eternaliter. Et in hac servitute expectetis, et non aliud desideretis dari vobis quam videre ipsum secundum divinitatem, quam mali non videbunt. Unde dicit Scriptura :"Tollatur impius ne videat Filium Dei".

Cf. Is. 26, 10 : « misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini ».
et expectare Filium eius de celis
interl.|  venturum
quem
interl.|  Filium
suscitavit ex mortuis
interl.|  Pater
Iesum
interl.|  salvatorem
qui eripuit nos ab ira ventura.
interl.|  per hoc factum salvatorem suorum
interl.|  quia in baptismate dimittit peccata et in futuro liberabit et a pena eterna




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Th. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber67.xml&chapitre=67_1)