initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<67. *Epistola prima Pauli ad Thessalonicenses*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 
Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit,
interl.| ideo dico qualem introitum et eius qualitatem non expono nam ipsi||
interl.| facilis||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1118rb ; facsim., p. 395b} [Rusch, f. 1118rb ] QUIA  NON  INANIS. Hoc de illo scitis quia non fuit in prosperitate seculari que inanis, sed in multa sollicitudine pro adversis et propterea habuimus fiduciam non in nobis qui fragiles, sed in Domino. Nos dico antequam ad vos veniremus passi in Philippis. Ecce antequam veniremus ad vos et post etiam passi ut non liceret confidere in nobis et ita esset labor noster inanis. Vel non fuit inanis id est propter nulla mala cessavi loqui, sed licet ante passi et apud vos solliciti non extimuimus, sed habuimus fiduciam in Deo loqui vobis. Per hec de se relata et per illorum bene cepta, monet permanere in patientia.||
Numérotation du verset 1Th. 2,2 
sed ante passi multa et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis
marg.| IN  PHILIPPIS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Pressuram quam hic commemorat passus est propter spiritum pythonem quem a puella eiecerat.||

multa] om. Weber
fiduciam habuimus in Deo nostro
interl.| sic et vos facite||
Numérotation du verset 1Th. 2,3 
loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio
interl.| habuimus fiduciam in Deo||
interl.| predicatio qua hortamur||
enim nostra non de errore,
interl.| sed de veritate||
marg.| EXHORTATIO  ENIM  NOSTRA. Hic contra pseudo apostolos videtur incipere, commemorans de evangelii veritate, deinde de sua intus eos prudenti conversatione.||
neque de immunditia,
interl.| sicut carnales observantie post Christum vel usus mulierum et aliorum que quidam predicabant||
neque in dolo,
interl.| fraude astucia ypochrisi||
marg.| IN  DOLO. Etiam veritas est in dolo, quando non pro amore veritatis et utilitate auditorum predicatur, sed ut gloria vel aliud lucrum acquiratur.||
Numérotation du verset 1Th. 2,4 
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur
interl.| ita vere et pura intentione sicut probati et electi a Deo ad hoc ut crederetur||
nobis
interl.| quasi fidelibus||
evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes,
interl.| nec speciem placentis habemus||
sed Deo
interl.| ut sibi non hominibus placeamus||
marg.| SED  DEO. Placeamus. AUGUSTINUS. IN LIBRO SENTENTIARUM PROSPERI. Quod nisi ipse operetur in nobis vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humane glorie amor non sentit nisi qui ei bellum indixerit quia si cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur.||
qui probat
interl.| probata facit||
corda nostra.
interl.| non querimus placere hominibus||
Numérotation du verset 1Th. 2,5 
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis
interl.| per quod alii placent hominibus||
marg.| NEQUE  ENIM  ALIQUANDO etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In hoc tangit pseudo apostolos qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem qui gloriam non ad presens sed in futuro querebat se humilem faciebat ut Dei predicatio exaltaretur||
sicut scitis.
interl.| non in dolo||
Neque in occasione avaritie,
marg.| IN  OCCASIONE. Non dico in avaritia, sed nec feci vel dixi in quo esset occasio avaritie. Inde est Deus testis qui novit cor. Hoc enim non itat patet.||
Deus testis est,
marg.| TESTIS  EST  DEUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ita ne vero quisquis es pravi cordis vel perversi. {t. 4 : Erfurt, f. 1118va ; facsim., p. 396a} [Rusch, f. 1118va ] Si dicas per Deum, iuras, si dicis testis est Deus, non iuras ? Quid est per Deum nisi testis est Deus. Quid est testis est Deus nisi per Deum ? Quid autem est iurare, nisi ius Deo reddere, quando per Deum iuras. Ius saluti tue reddere quando per salutem tuam iuras. Ius filiis tuis reddete, quando per filios tuos iuras ? Quid autem debemus Deo, saluti nostre, filiis nostris, nisi ius caritatis, veritatis et non falsitatis ? Maxime per Deum cum sit, ipsa est vera iuratio.||
6
nec querentes
interl.| nec avaritiam nec gloriam||
ab hominibus
interl.| sed a Deo tantum||
Numérotation du verset 1Th. 2,7 
Cum
interl.| quamvis||
possemus
interl.| quod non pseudo||

possemus] possimus Weber
oneri vobis esse
interl.| ut nobis ministraretis||

vobis] om. Weber
ut Christi apostoli, sed
interl.| nihil horum querimus||
facti sumus parvuli
interl.| in hoc notatur labor et humilitatio||
interl.| humiles||

parvuli] lenes Weber
in medio vestrum,
interl.| ad omnes||
marg.| POSSEMUS  ONERI  ESSE etc. In tantum gravat pseudo causam, ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat nec pudor poscendi. Apostolice autem potestatis debitum vocat onus propter pseudo apostolos qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant.||
tamquam
interl.| et hoc pro bono||
interl.| ita sollicite||
si nutrix
interl.| in hoc dilectio est non pro mercede||
foveat filios suos.
interl.| non alienos||
marg.| SUOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia alienos quandoque nutrit mulier pro mercede non ex amore, proprios vero ex dilectione.||
Numérotation du verset 1Th. 2,8 
Ita
interl.| ita et nos non requisivimus ex labore, nisi vestram salutem||
desiderantes
interl.| in toto labore||
vos,
interl.| non vestra||
cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei,
interl.| pro assertione evangelii||
sed etiam animas nostras,
interl.| pro vobis||
quoniam carissimi nobis facti estis.
interl.| fidem Dei recipiendo bene vos nobis applicando||
marg.| facti sumus parvuli et ut nutrix. Memores enim. ||
Numérotation du verset 1Th. 2,9 
Memores enim estis fratres laboris nostri et fatigationis.
interl.| est enim et labor sine fatigatione||

laboris nostri et fatigationis] laborem nostrum et fatigationem Weber
Nocte ac die operantes,
interl.| manibus nostris||

ac] et Weber
ne quem vestrum gravaremus,
interl.| ut repelleret pseudo||
predicavimus in vobis evangelium Dei.
interl.| ita ante, sicut post conversionem, ut eos informaret||
Numérotation du verset 1Th. 2,10 
Vos testes estis et Deus, quam sancte
interl.| ad nos||
et iuste
interl.| ad proximum faciendo debita||
et sine querela
interl.| non faciendo indebita||
vobis qui credidistis affuimus,
interl.| quando ad huc erant educandi||

affuimus] fuimus Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,11 
sicut scitis
interl.| ita et hoc scitis sicut et hoc aliud||
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
interl.| tanto affectu||
Numérotation du verset 1Th. 2,12 
deprecantes vos et consolantes
interl.| si quis de peccato vel alio desolatus erat||
testificati sumus,
interl.| vel sub testimonio sanctorum adiuravimus||
ut ambularetis
interl.| proficiendo||
digne Deo
interl.| sequentes in operibus voluntatem eius||
qui
interl.| quod debetis||
vocavit vos
interl.| cum essetis aversi||
marg.| VOCAVIT. Vocatione que est secundum propositum.||
in suum regnum et gloriam.
interl.| ut essetis de regno quos hic regeret et post in gloria coronaret||
Numérotation du verset 1Th. 2,13 
Ideo
marg.| IDEO. Quia vos vocavit gratias agimus. Vocavit dico quia hoc inde apparet quia vos cito et firmiter recepistis.||
et nos non solum vosgratias agimus Deo
interl.| quia hoc fecit Deus||
sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus
interl.| solo auditu||
Dei
interl.| de Deo||
marg.| AUDITUS  DEI. Quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus.||
accepistis illud non ut verbum hominum,
interl.| quasi a sapientibus esset||

illud] om. Weber
sed sicut est10  verbum Dei qui
interl.| Deus||
marg.| SICUT  EST  VERBUM  DEI. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.||

10  est] est vere Weber
qui operatur in vobis
interl.| quotidie opera bona||
qui credidistis in ipsum11  .
interl.| venturi per fidem in ipsum||

11  in ipsum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,14 
Vos enim
interl.| et quod in vobis operatur effectus indicat||
imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea in Christo Iesu,
interl.| in institutione ipsius Christi||
marg.| VOS  ENIM  IMITATORES etc. Multa dixit contra pseudo. Iam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur.||
quia eadem passi estis
interl.| in hoc imitatores||
et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis
interl.| qui in Iudea||
Numérotation du verset 1Th. 2,15 
qui
interl.| Iudei||
et Dominum occiderunt Iesum
marg.| ADEO  ASPERI  FUERUNT. Quasi tam asperos vos sustinere debetis||
et prophetas et nos
interl.| apostolos Christi||
interl.| in quo putant se placere Deo, quod non est||
et omnibus hominibus
interl.| saluti omnium||
adversantur
Numérotation du verset 1Th. 2,16 
prohibentes nos gentibus loqui ut salve fiant,
interl.| ideo hoc faciunt||
ut impleant
interl.| consumment, ut qui in sordibus est sordescat adhuc||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1118vb ; facsim., p. 396b} [Rusch, f. 1118vb ] UT  IMPLEANT. HAYMO. Quadraginta annos post passionem dedit Deus Iudeis ad penitentiam. Illis transactis cum nollent credere completa sunt peccata eorum. Unde Dominus : « Implete mensuram patrum vestrorum ». Quando hec dixit Apostolus, stabat Hierusalem necdum erant completa peccata, sed completa sunt venientibus Romanis. Unde subdit :   Pervenit ira Dei . Ira est adventus Romanorum, que ira durat eis captivis usque in finem seculi. Vel prevenit que durabit in finem, quia hec temporalis pena prevenit sequetur eterna.||

Mt. 23, 32.
peccata sua semper.
Pervenit12 
interl.| ut excecentur||
marg.| PERVENIT. Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excecentur.||

12  pervenit] prevenit Weber
enim13  ira
interl.| vindicta||
interl.| vel peccatum vel pena temporalis||

13  enim] autem Weber
Dei super illos
interl.| opprimens||
usque
interl.| et hoc usque||
in finem.
interl.| penam eternam vel in fine reliquie salve erunt||
marg.| Vel usque in finem quia in fine seculi convertentur Iudei.||
Numérotation du verset 1Th. 2,17 
Nos
interl.| vos multa passi||
autem fratres desolati a vobis
interl.| causa vestra non nostra||
ad tempus
interl.| antequam sciremus constantiam||
ore14  ,
interl.| remoti||
interl.| sermone||

14  ore] hore Weber
conspectu15  ,
interl.| presentia corporis||

15  conspectu] aspectu Weber
non corde,
interl.| dilectionis affectu||
marg.| ORE,  ASPECTU 16  etc. Os et aspectus cessant quia alloqui non possum sed cor et sollicitudo non quiescit.||
abundantius
interl.| quam si nihil pateremini||
festinavimus
interl.| ideo state||
faciem vestram videre
interl.| propter maiorem instructionem scilicet compatiendo17  vobis||
interl.| in quo mala nobis fierent||
17  compatiendo] conpatiendo Rusch
cum multo
interl.| vel magno||
desiderio.
interl.| exhortandi vos||
18
Quoniam quidem18 
interl.| festinavimus||

18  quidem] om. Weber
voluimus venire ad vos,
interl.| omnes||
ego quidem Paulus
interl.| qui plus aliis curo||
et semel et iterum, sed19  impedivit nos
interl.| ideo magis cavete||

19  sed] et Weber
Satanas.
interl.| qui saluti adversatur||
interl.| ideo volui venire vel ideo impedivit nos Satanas||
marg.| SED  IMPEDIVIT. Quod Deus impediri permisit ad maiorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente.||
19
Que est enim nostra spes
interl.| hec||
aut gaudium
interl.| quod commune omnium bonorum||
aut corona glorie
interl.| quod victorum||
marg.| AUT  CORONA  GLORIE etc. Si modo gloria, quid apud verum iudicem ?||
Nonne vos
interl.| si steteritis in beneplacito Dei vel vos qui estis ante Dominum bene confirmati||
marg.| NONNE  VOS etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Manifestum est enim quia perfectio discipulorum gaudium et corona est magistrorum. Hi enim sunt qui labores fructuum suorum edituri sunt. Fructus enim magistri est obedientia discipuli cuius bona conversatio dat coronam magistro.||
ante Dominum nostrum Iesum Christum20  estis in adventu eius.
interl.| corona utique quando Deus venerit||

20  Christum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,20 
Vos
interl.| tunc vere, quia et modo apud Ecclesias||
enim estis gloria nostra
interl.| apud nos||
interl.| et gaudium.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Th. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber67.xml&chapitre=67_2)