initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<68. *Epistola secunda Pauli ad Thessalonicenses*>

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Th. 1,1 
Paulus et Silvanus et Timotheus
interl.|  isti tres sunt quorum nomine scribitur hec et prima epistola
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1120vb ; facsim., p. 400b} [Rusch, f. 1120vb ] Paulus et Silvanus . Quia in prima epistola quedam dixit de adventu Domini et resurrectione mortuorum nunc aliam scribit epistolam in qua significat licet obscure, neque enim aperte potest, de abolitione romani regni et de Antichristo et de inquietudine quorumdam.
marg.|  Hanc epistolam scribit item apostolus Thessalonicensibus. Orta enim apud eos graviori tribulatione, item monet eos ad patientiam, ostendens iustum Dei iudicium ut boni gloriam consequantur, mali penam. Scribit etiam non instare diem Domini, sicut occasione prioris epistole videbatur. Cum enim priorem epistolam legendo pervenissent ad illum locum ubi dicit Apostolus : « Mortui in adventu eius resurgent primi. Deinde nos qui vivimus qui residui sumus simul rapiemur cum illis » etc. Conturbati sunt nimiumque perterriti putantes vicinum diem Domini, ne damnarentur eo quod tarde ad fidem venientes imperfecti essent. Ideoque hoc comperto scripsit eis non imminere diem iudicii suo tempore ne apostolus in hoc mentitus per omnia reprobaretur, vel ne diabolus hec expectantibus aliqua fraude illuderet. Corrigit etiam asperius inquietos.
marg.|  Et est intentio Apostoli bonos et quietos ad patientiam monere et inquietos corrigere et que obscure in precedenti epistola dixerat hic aliquatenus aperire.
marg.|  Primo salutat, deinde gratias agit de bonis eorum, postea monet ad patientiam et constantiam. Inde asserit quod adventum Christi Antichristus preveniet et alique adventus Antichristi signa licet obscura denuntiat, agens de abolitione romani regni et interfectione Antichristi. Circa finem vero ut curiosos corripiant obsecrat.

aCf. 1Th. 4, 16.
Ecclesie Thessalonicensium
interl.|  scribit vel <scri>bunt
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
interl.|  existenti
Numérotation du verset 2Th. 1,2 
Gratia vobis et pax a Deo
interl.|  a quo hec non a nobis
Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 2Th. 1,3 
Gratias agere
interl.|  quasi : quod tenetis tenete, quia bonum de quo semper debemus gratias et numquam solvere possumus ut dignum est
marg.|  GRATIAS  AGERE etc. Hic gratias agit Deo de bonis eorum, ne forte de {t. 4 : Erfurt, f. 1121ra ; facsim., p. 401a} [Rusch, f. 1121ra ] tanto bono quod ex Deo habebant extollentur tamquam a seipsis habentes.
interl.|  a quo hoc non a nobis
semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est.
interl.|  quia pro magnis bonis magne gratie agende
Quoniam supercrescit fides vestra
interl.|  super hoc quod olim fuit non decrescit in tribulationibus
interl.|  magis ac magis
et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
interl.|  in vos
marg.|  IN  INVICEM. Ut scilicet qui diligitur diligat alios et mutuis obsequiis caritatem ostendat.
Numérotation du verset 2Th. 1,4 
ita
interl.|  tantum crescit
ut et nos ipsi
interl.|  apostoli
in vobis
interl.|  qui non de parvo gloriaremur
gloriemur in Ecclesiis Dei
interl.|  quibus de vobis damus exemplum, videte ergo ne sitis exemplum defectus
interl.|  pro vobis gloriamur et maxime
pro patientia vestra et fide
interl.|  servata
in omnibus persecutionibus vestris
interl.|  de loco ad locum
et tribulationibus
interl.|  tormentis
quas sustinetis
interl.|  in que ostendunt quid in iudicio patientibus et inferentibus sit dandum.
marg.|  QUAS  SUSTINETIS. Ideo gloriamur quia sustinetis, ita ut sitis exemplum et documentum aliis quod iuste iudicat Deus dum suos premittit affligi, malos prosperari. Vident enim vos ex malis in melius proficere, illos ex prosperis deteriores esse, et ita estis eis exemplo ne fatigentur dum corripiuntur a Deo qui affligit omnem filium quem recipit apud quem est iustum ut incipiat a domo eius iudicium ; unde Petrus ait : 'Tempus est ut incipiat a domo eius iudicium'. Iusti iudicii dico quod et respectu presentium videri potest dum boni meliores, mali efficiuntur deteriores. Tamen hac condicione dico iusti :   Si iustum est apud Deum etc. Quasi : iustum apparet iudicum quo in presenti iudicat Deus. Si attendatur iudicium futurum ubi manifeste omnibus patet iustitia, dum reddit singulis secundum merita, per quod et presentia iusta esse probantur finaliter scilicet si iustum est dari his penam, vobis requiem. Si quis enim finem hunc attendit non iniustum esse dicit bonos purgari, malos sordescere, sicut utrique ex sua vita meruere. Simile huic dicit David : « Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me donec intrem in sanctuarium Dei et intelligam in novissimis eorum ». Sed tamen ex presentibus videri potest ; unde subdit : « Verumtamen propter dolos posuisti eis ; deiecisti eos dum allevarentur » etc.

Cf. 1Pt. 4, 17.
2Th. 1, 6
Ps. 72, 16.
Ps. 72, 18.
Numérotation du verset 2Th. 1,5 
in exemplum iusti iudicii Dei,
interl.|  ideo
interl.|  inter alios gloriosi
marg.|  IN  EXEMPLUM  IUSTI  IUDICII  DEI. Futuri. Si enim tam severe punit peccata in penitentibus, quid faciet induratis ? ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit iustis. Iusti si tamen iustum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic si tamen pro dubitatione sed pro affirmatione unde alius interpres ait :   Si quidem iustum est etc.

2Th. 1, 6.
ut digni habeamini in regno Dei,
interl.|  in eterna beatitudine vel Ecclesia quam hic regit

in] om. Weber
pro quo
interl.|  ut digni sitis
et patimini.
interl.|  non solum bona operamini
Numérotation du verset 2Th. 1,6 
Si tamen iustum est
interl.|  alius interpres ait : Siquidem iustum est
apud Deum retribuere tribulationem
interl.|  in pura et simplici natura iustitie
his qui vos tribulant,
Numérotation du verset 2Th. 1,7 
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum
interl.|  equalem nobis
in revelatione Domini Iesu
interl.|  manifestatione
interl.|  quasi : iustum est illis dare penam, vobis requiem, quod utique fiet in re
marg.|  IN  REVELATIONE. Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis et quam iocunda requies istis futura est.
marg.|  DOMINI  IESU. Venientis   in flamma ignis non quod sit flamma circumdatus sed per effectum, quia inimicos exuret. Vel ideo dicit   in flamma ignis quia ignis erit in mundo qui precedet eum tantum spatium aeris occupans quantum occupavit aqua in diluvio, qui exuret terram et crassitudinem aeris et purgabit {t. 4 : Erfurt, f. 1121rb ; facsim., p. 401b} [Rusch, f. 1121rb ] electos.
de celo
interl.|  venientis
interl.|  tunc gloria, his terror illis
cum angelis virtutis eius
interl.|  quorum ministerio virtus Dei apparebit dum bonos eligent, malos mittent foras
Numérotation du verset 2Th. 1,8 
in flamma ignis
interl.|  ignis erit in mundo
dantis
interl.|  inferentis
vindictam his qui
interl.|  qui fidem no receperunt
non noverunt Deum et qui non obediunt
interl.|  ut hereticis et falsis Christianis
interl.|  non exequuntur que receperunt
marg.|  HIS  QUI  NON  NOVERUNT. Nam alii sunt qui nesciunt legem. Et qui non obediunt, quia alii sunt qui sciunt sed non exequuntur

non] om. Rusch
evangelio
interl.|  cui obediendum esset quia est Domini
Domini nostri Iesu.
Numérotation du verset 2Th. 1,9 
Qui penas
interl.|  aggravat penas
dabunt
marg.|  DABUNT  PENAS. Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere ita et hec et congrue. Qui enim patitur dat ei quem offendit penas quasi gratas
in interitu
interl.|  utrique scilicet nescientes et scientes
eternas
interl.|  non corporis et anime dissolutione terminabiles
marg.|  IN  INTERITU  ETERNAS. Quasi : semper sentient penas, non tamen semper deficient.
a facie
interl.|  remoti
interl.|  ne eum videant et gloriam quam virtus sua sanctis dabit
Numérotation du verset 2Th. 1,10 
cum
interl.|  et hec predicta fient
venerit glorificari in sanctis suis
interl.|  ita eos glorificabit quod gloriosus in eis apparebit
interl.|  ecce que gloria sanctorum
et admirabilis fieri in omnibus
interl.|  etiam minoribus
qui crediderunt,
interl.|  et si tempus operandi non habuerunt
marg.|  CUM  VENERIT  GLORIFICARI etc. Et admirabilis fieri etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus. Severus autem apparebit in incredulos cum eos penis eternis coartabit. Et est horum verborum brevis sensus. Veniet punire malos et glorificare bonos.
quia testimonium nostrum creditum est super vos
interl.|  quamvis super humanum sensum esset, vel vobis dominans non querentibus rationem
marg.|  QUIA  TESTIMONIUM  NOSTRUM. Ideo vobis tribulatis dabit requiem nobiscum, quia testimonium id est quidquid diximus de illo die iudicii credidistis de gloria bonorum et pena malorum.

testimonium nostrum - creditum est] inv. Weber
in
interl.|  id est de
die illo.
interl.|  vel in illo die id est propter illum diem ut tunc liberemini
interl.|  revelationis Domini
Numérotation du verset 2Th. 1,11 
In quo oramus etiam semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus
interl.|  dignos iudicet quos vocet ad regnum per gratiam
marg.|  In quo etiam ordo verborum talis est : In quo die   ut dignetur vos etc., id est dignos iudicet,   semper oramus. Vel :   in quo , id est pro quo, vel cuius diei periculo vitando,   etiam oro   semper pro vobis . Pro vitando enim periculo illius diei semper orandum est.

oramus etiam] etiam oramus Weber
sic Rusch
et
interl.|  interim
impleat omnem voluntatem bonitatis
interl.|  ut plene faciat velle omne bonum
et
interl.|  pro id est
interl.|  ut impleat
opus fidei in virtute
interl.|  constantia
marg.|  OPUS  FIDEI etc. Id est confessionem que proprie est opus fidei in virtute ut a confessione nullo modo flecti possint. Vel opus fidei omne bonum quod fides exigit et sine quibus fides mortua est.
marg.|  Vel in virtute perseverantie ut scilicet det vobis perseverantiam usque in finem.
Numérotation du verset 2Th. 1,12 
ut
interl.|  ita impleat ut
clarificetur
interl.|  in hac vita
interl.|  in vobis
interl.|  celebri fama et honore
nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo
interl.|  clarificemini in futuro
secundum gratiam
interl.|  plusquam digni sitis vel sicut homo Christus clarificatus est
Dei nostri et Domini Iesu Christi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Th. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber68.xml&chapitre=68_1)