initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<69. *Epistola prima Pauli ad Timotheum*>

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Tim. 1,1 
interl.| nomen dignitatis preponit, ut hac auctoritate Timotheus munitus resistat pseudo apostolis||
secundum imperium
interl.| iussionem et voluntatem||
interl.| SECUNDUM IMPERIUM. Unde : “Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod elegi eos”.||

Cf. Act. 13, 2 : « Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos ».
Dei
interl.| Patris||
marg.| cui qui resistit imperio Dei repugnat qui salvat et Christi ex quo est spes glorie, unde nec in Christo, nec in Deo spem salvationis se habere demonstrat qui Apostolo resistit||
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostre
interl.| in quo est speranda vita eterna, non in carnalibus observantiis||
Numérotation du verset 1Tim. 1,2 
Timotheo dilecto filio in fide. Gratia et misericordia
interl.| hic gratia pro dono Spiritus sancti et misericordia pro remissione peccatorum||
marg.| GRATIA  ET  MISERICORDIA. In hac salutatione tria ponit que ei optat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur, quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi, prelibatio eterne pacis hec communiter omnibus optare solet. Gratia vero quam hic addit episcopis optatur, id est donati Spiritus sancti qua ministri Dei armantur.||

et] om. Weber
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 1Tim. 1,3 
Sicut
interl.| scilicet ita fac, non minus||
rogavi te
interl.| quasi comparem non precepi quasi minori||
marg.| SICUT  ROGAVI. Post salutationem prius de pseudo repellendis incipit hic legem adhuc tenendam docentibus.||
marg.| Rogavi dicit, ut affectum caritatis et formam humilitatis ostenderet.||
ut remaneres
interl.| ad ordinandam Ecclesiam||
Ephesi
interl.| que est civitas metropolis Asie||
cum irem in Macedoniam, ut
interl.| ideo||
denuntiares quibusdam
interl.| discretis a catholica fide tam doctoribus, quam minoribus||
ne aliter
interl.| quam nos||
docerent,
Numérotation du verset 1Tim. 1,4 
neque intenderent
interl.| subditi||
interl.| doctrinis eorum qui legem cum gratia predicant esse necessariam||
fabulis
interl.| quia quod dicunt de lege fabula est, non res||
et genealogiis interminatis,
interl.| que sine termino sunt, vel prohibitis||
marg.| FABULIS  ET  GENEALOGIIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hereticus quidam inimicus legis et prophetarum existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, sicut et alibi cum ait : “Profanas et aniles fabulas devita”. Quis ita non multum hereticus erraret. Cur ergo ipse idem fecit, si hec esse aniles fabulas iudicavit. Cur dicit Abraham habuit duos filios et alia {t. 4 : Erfurt, f. 1122vb ; facsim., p. 404b} [Rusch, f. 1122vb ] huiusmodi. Sed melius dicitur quod preter legitimas Scripturas habent Iudei traditiones non scriptas quas memoriter docent et deuterosin vocant, ubi dicunt Deum duas uxores creasse primo homini, ex quibus genealogias infinitas texunt facientes infructuosissimas questiones, has autem dicit fabulas.||
marg.| Fabulis Iudeorum qui dicunt duas mulieres fuisse primo homini Evam et alteram, ex qua dicunt multos filios esse natos quod nusquam sacra pagina narrat. Genealogiis quibus narrant se de genere Abrahe et David, quasi inde eis salus debeatur, vel quibus narrant Christum non esse de David.||

Cf. 1Tim. 4, 7 : « Ineptas autem et aniles fabulas devita ; exerce autem teipsum ad pietatem ».
que questiones
interl.| lites||
prestant magis quam edificationem
interl.| iustitie||
Dei, que est in fide.
Numérotation du verset 1Tim. 1,5 
Finis enim
interl.| vel autem||
marg.| FINIS  ENIM. In fide est edificatio Dei, quia ex fide est spes et inde caritas que est adimpletio legis. Vel docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est caritas, quare non est opus aliis.||

enim] autem Weber
marg.| PRECEPTI. Pro preceptorum quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde : In his duobus mandatis tota lex pendet et prophete. Finis dicitur terminus, finis consumptio, finis quoque impletio dicitur et consummatio. Aliter enim finitur panis, aliter tunica, aliter hic et ibi ager. Panis ut absumatur et non sit. Tunica ut consummetur et perfecta sit. Ager ut fulcis et limitibus suis interclusus amplius non extendatur.||
marg.| FINIS  ENIM  PRECEPTI etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Totam enim magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum secura possidet caritas qua Deum proximumque diligimus que radix est omnium bonorum. Unde in his duobus mandatis tota lex pendet et prophete. Si ergo non vacat omnes sacras paginas perscrutari, omnia in volucra sermonum evoluere, omnia Scripturarum secreta penetrare, tene caritatem ubi pendent omnia, quia finis omnium est dilectio Dei et proximi. Nullum rerum diligendarum genus in his duobus preceptis pretermissum est. Cum enim precurrat dilectio Dei et sequatur dilectio proximi, de dilectione tua nihil dictum videtur. Sed cum dictum : est diliges proximum tuum sicut teipsum, simul et tui abs te dilectio pretermissa non est. Ille autem sancte et iuste vivit qui ordinatam habet dilectionem ne aut diligat quod non est diligendum, aut eque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod eque diligendum est omnis homo inquantum peccator est non est diligendus, inquantum vero homo est diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et Deum quisque amplius debet diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo. Omnes autem eque ad paria bona diligendi sunt, sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte coniunguntur. Omnium igitur hec summa est ut intelligatur legis divinarumque Scripturarum plenitudo caritas esse rei qua fruendum est, et rei que nobiscum ea re frui potest, id est Dei et proximi, precipitur enim Deus diligi et proximus, {t. 4 : Erfurt, f. 1123ra ; facsim., p. 405a} [Rusch, f. 1123ra ] ut autem quisque se diligat, alio speciali precepto non est opus. Idem : Caritas ista amor Dei est et proximi. Amor huius seculi cupiditas dicitur, minuitur cupiditas caritate crescnete. Cupiditas ergo refrenetur, caritas excitetur.||
de corde puro
interl.| qualis caritas procedens de corde puro hic diffinit, ut nec ubique nec nusquam diffinita sit||
interl.| procedens||
interl.| puro intellectu, ut nihil nisi Deus diligatur et quod Dei est||
et conscientia bona
marg.| CONSCIENTIA  BONA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat qui male conscientie scrupulus inest.||
et fide non ficta.
interl.| vel fictili, id est fragili, sed contra adversa forti||
interl.| simulata||
marg.| ET  FIDE  NON  FICTA. Vel non fictili et fragili, vel in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica.||
Numérotation du verset 1Tim. 1,6 
A quibus
interl.| improbat adversarios||
interl.| fide, spe et caritate||
marg.| A QUIBUS. Improbat hic adversarios qui legalia tradebant dicens a quibus etc.||
quidam aberrantes
interl.| nescientes mysterium legis et prophetarum quod usque ad Christum||
conversi sunt
interl.| de legalibus||
in vaniloquium,
interl.| quod deterius est||
Numérotation du verset 1Tim. 1,7 
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque que loquuntur,
interl.| que affirmant||
neque de quibus
interl.| per que ut testimonia prophetarum, vel econverso, scilicet non intelligentes que loquuntur ad probandum, quod intendunt neque de quibus affirmant, id est que probare intendunt||
affirmant.
interl.| NON INTELLIGENTES etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci ceperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant que loquuntur vel de quibus.||
Numérotation du verset 1Tim. 1,8 
Scimus autem
interl.| illi non intelligunt, nos autem intelligimus nam ut hoc in aliquo ostendatur||
marg.| SCIMUS  AUTEM. Approbat suam partem.||
marg.| SCIMUS  AUTEM. Ne videretur legem incusare addit :   Scimus autem etc. Sed ne iterum videatur eam inducere subiungit : Scientes hoc, quia iusto non est lex posita, quia non ex ea est iustus, sed ex fide ad quid igitur ei necessaria est lex. Sed ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare nolentem coerceret. Iustus tamen etsi ea non eget utitur, ut sic esset in auctoritate aliis et futura attestaretur factis.||
quoniam bona est lex
interl.| secundum eos vero qui carnaliter tantum intelligunt non bona||
marg.| QUONIAM  BONA. Quomodo bona si non iusto posita ? sed iam iustus non eget pedagogo, sed iniustus ut fiat iustus.||

quoniam] quia Weber
si quis
interl.| iustus vel iniustus||
ea legitime utatur,
interl.| spiritualiter, sicut ipsa docet, vel ut per eam agnoscat morbum et querat medicum||
marg.| LEGITIME  UTATUR. Qui scit ad tempus datam et sub Christo deserit. Iam iustis per remissionem non est opus lege a qua liberi sunt per Christum.||
marg.| LEGITIME  UTATUR. Lege legitime utendi multiplex est modus ut secundum aliud iustus, et secundum aliud iniustus recte dicatur legitime uti lege. Iniustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, eius comminatione tamquam pedagogo perducitur ad gratiam per quam iustus fiat. Iustus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo iniustis imponit, ut sic cum iniustis ceperit inolite concupiscentie morbus incentivo prohibitionis et cumulo prevaricationis augeri, confugiant ad iustificantem gratiam, et per eam suavitate iustitie delectati penam littere minantis evadant.||
Numérotation du verset 1Tim. 1,9 
sciens hoc
interl.| quod non illi||
interl.| tamen||
interl.| etiam||
quia
interl.| et cum iustus in fide, quid ei lex||
iusto lex non est posita,
interl.| ut dominetur||
marg.| QUIA  IUSTO  NON  EST  LEX  POSITA. Id est imposita, ut supra illum sit ut ei dominetur. In illa enim est potius et cum ipsa quam sub ipsa, quia amicus {t. 4 : Erfurt, f. 1123rb ; facsim., p. 405b} [Rusch, f. 1123rb ] iustitie est cuius inimicus est qui pene timore non peccat. Amicus vero est qui eius amore non peccat.||
sed iniustis
interl.| contra legem nature agentibus||
et non subditis,
interl.| cum bene monerentur a ratione||
impiis
interl.| per partes||
interl.| contra Deum||
et peccatoribus,
interl.| in se et proximum||
interl.| Vel : Peccatoribus in se sceleratis et contaminatis in proximum.||
sceleratis
interl.| quibus scelus per se placet||
et contaminatis,
interl.| qui vel timore consentiunt, vel favore aliquo||
patricidis et matricidis, homicidis
interl.| quia lex nature in eis absoleverat, litteris est reformata pro eis coercendis||
Numérotation du verset 1Tim. 1,10 
fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
interl.| qui plagas cuiuslibet generis inferunt proximis||
mendacibus et periuris et si quid aliud sane doctrine
interl.| morali legi et naturali||

et] om. Weber
adversatur
Numérotation du verset 1Tim. 1,11 
que
interl.| sana doctrina||
est secundum
interl.| non contra||
interl.| omnis veritas concordat evangelio||
evangelium glorie beati Dei,
interl.| quod predicat vel dat gloriam||
quod creditum est mihi.
interl.| ut fideli||
interl.| unde||
Numérotation du verset 1Tim. 1,12 
Gratias ago
marg.| GRATIAS  AGO. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege. Bona vero ea dimissa, quod fidelis est et positus in ministerio, unde fortis per que onstendit legem post evangelium inutiliter duci.||
interl.| ut nec mors, nec vita separet a Christo||
marg.| CONFORTAVIT. Mentem corroboravit que prius impossibile putabat quod de Domini potestate et maiestate et spe predicabatur.||
Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem
interl.| cum sub lege infidelis||
me existimavit,
interl.| certa scientia||
interl.| previdit||
ponens in ministerio.
interl.| predicandi||
Numérotation du verset 1Tim. 1,13 
Qui
interl.| quasi : sed utrum hoc mihi per legem, non quia sub ea fui blasphemus||
interl.| ecce mala que in lege habuit||
prius fui blasphemus
interl.| in Deum||
et persecutor
interl.| sanctorum||
et contumeliosus,
interl.| comprehensis inferens contumelias||
sed misericordiam Dei
interl.| remissionem non per merita mea||

Dei] om. Weber
consecutus sum,
marg.| SED  MISERICORDIAM  DEI  CONSECUTUS. Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignorantur, quod facilius ignoscitur.||
marg.| MISERICORDIAM. De eo quod ignorans feci. Vel causa non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita.||
quia ignorans
interl.| sub lege ignorantia et ideo incredulitas, modo econtra fides et veritatis cognitio. Ecce patet quod non ex levitate dimisit priora||
feci in incredulitate.
interl.| degens||
Numérotation du verset 1Tim. 1,14 
Superabundavit autem
interl.| non solum misericordiam consecutus sum, sed fidem et dilectionem et gratiam donorum||
marg.| SUPERABUNDAVIT. Super maiora bona, quam olim mala. Superabundavit, quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit de quibus nulli est ambigendum, quia Iesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Et iste sermo est fidelis, id est verus et acceptabilis, quia utilis. Omni acceptione, quia corpus et animam salvat.||
gratia Domini nostri
interl.| qui dona diversa dedit cum fide et dilectione, id est cum perfectione fidei et dilectionis, quia nulli datur remissio peccatorum sine fide et dilectione||
cum fide et dilectione que est in Christo Iesu.
interl.| non in lege||
Numérotation du verset 1Tim. 1,15 
Fidelis sermo
interl.| Vel humanus est sermo iste. Alia littera ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem.||
et omni
interl.| non una||
acceptione dignus,
interl.| quia hic et in futuro salvat||
quia
interl.| iste scilicet||
Christus Iesus venit
interl.| quasi passibilis cum aliis||
marg.| QUIA  CHRISTUS  IESUS  VENIT etc. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Tolle morbos, tolle vulnera et nulla est causa medicine. Sed venit de celo magnus medicus, magnus per totum orbem terre iacebat egrotus. Ipse egrotus genus humanum est, quod totum perierat, ex quo peccavit unus, in quo erat totum. Sed venit unus sine peccato, quia salvos faceret a peccato. Venit enim filius hominis querere et salvare, quod perierat, venit per quod homo erat. Nam per quod Deus erat, semper hec erat qui dixit : « Celum et terram ego impleo », ergo et in mundo erat et venit in mundum, hec erat per divinam maietatem, venit per humanam infirmitatem. Quare venit ? ex misericordia, scilicet quia voluit peccata tollere, peccatores salvos facere. Non enim eum de celo ad terrram merita nostra, sed peccata traxeret ; unde : « Et vocabis nomen eius Iesum ». Quare ? Audi : « Ipse enim salvum faciet populum suum ». Unde ? « A peccatis eorum ». Numquid ad istum populum pertinent parvuli ? pertinent plane. Sic credite, cum ista fide parvulos ad Christi gratiam portate. Quid mihi dicis : sanus est non habet vitium. Quare cum illo curris ad medicum, si non habet vitium. Si sanus esset, non clamaret Iesus : « Sinite parvulos venire ad me » etc.||

Ier. 23, 24.
Mt. 1, 21.
Mt. 1, 21.
Mt. 1, 21.
in hunc mundum
interl.| tam miserum||

hunc] om. Weber
peccatores salvos facere
interl.| quoscumque etiam parvulos qui etsi a baptizatis nati, hoc est carne tantum, non spiritu, non ex eo quod renovatur, quia si spiritus essent ex traduce, ex mundato spiritu descenderet mundatus||
quorum
interl.| inter quos||
primus ego sum.
interl.| qui in lege||
marg.| PRIMUS. Id est peior, quia persecutor quo prior non erat. Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.||
Numérotation du verset 1Tim. 1,16 
Sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me
interl.| peccatore||
interl.| In me quem idoneum Deus gentibus predicatorem constituit, in quo tantum {t. 4 : Erfurt, f. 1123va ; facsim., p. 406a} [Rusch, f. 1123va ] exemplum misericordie sue exhibuit.||
primo
interl.| id est maximo peccatore, vel primum, id est antequam in aliis, vel primum, id est maxime in me, vel ante||
ostenderet Christus Iesus omnem
interl.| id est perfectam||
patientiam
interl.| quod tantum sustinuit et in posterum nullam reservat iram||
ad informationem
interl.| ut nullus de immanitate scelerum desperet||
interl.| quid faciat amico qui hoc fecit inimico||

informationem] deformationem Weber
eorum qui credituri sunt illi in vitam eternam.
interl.| tendentes||
interl.| ut habeant vitam eternam||
interl.| ideo||
interl.| pro predictis||
Numérotation du verset 1Tim. 1,17 
Regi
interl.| Trinitati||
interl.| secundum quod Deus apud Deum||
autem seculorum immortali,
interl.| immutabili||
soli Deo
interl.| qui solus creat||
marg.| INVISIBILI  SOLI  DEO, quia ceteri dii visibiles, non soli invisibili, quia sunt et creature quedam invisibiles ut anima, et tamen sensu capi possunt, quia omnes vires eius possunt cognosci, quod non Dei.||
interl.| Invisibilis est ab omnibus Deus in natura secundum illud : Deum nemo vidit unquam, videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quali specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est.||
marg.| SOLI  DEO. Qui solus Deus est natura, id est solus creator, quod de ipsa Trinitate intelligitur. Non de solo Patre, ut quidam volunt, quia non ait : soli Patri, sed   soli Deo . Unus enim et solus Deus a nobis predicatur Trinitas. Et Unigenitus quippe secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis.||
honor
interl.| sit||
interl.| a creaturis||
et gloria
interl.| in essentia||
in secula seculorum amen.
Numérotation du verset 1Tim. 1,18 
Hoc preceptum
interl.| quia omnis salus ex Christo, non ex lege||
interl.| non licet dissimulare||
commendo tibi,
interl.| quasi ituro ad bellum||
marg.| HOC  PRECEPTUM  COMMENDO etc. Postquam commemoravit que et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.||
fili Timothee, secundum precedentes in te prophetias,
interl.| id est secundum scientiam prophetarum que est in te, vel secundum quod Spiritus ostendit mihi de te||
ut milites
interl.| actu||
in illis
interl.| exponendis et opere implendis||
bonam
interl.| utilem multis||
militiam,
interl.| consuetudine docendi te et alios et perficiendo opere quod predicas ore||
Numérotation du verset 1Tim. 1,19 
habens
interl.| quod potes||
fidem
interl.| rectam||
et bonam conscientiam.
interl.| ne docens erubescat male vite conscius. Erubescibile enim est aliud agere et aliud predicare||
Quam
interl.| conscientiam bonam||
quidam repellentes
interl.| flagitiis||
interl.| ut qui sordibus est scilicet adhuc||
circa fidem
interl.| prope, sed non intra||
naufragaverunt.
interl.| id est etiam fidem perdiderunt alios secum mergentes||
marg.| NAUFRAGAVERUNT. HAYMO. Naufragium dicitur navis fractio. Et sicut ille substantiam suam perdit qui naufragium patitur et insuper ipse perit. Ita qui bonam conscientiam repellunt fidei veritatem perdunt et insuper eternaliter pereunt.||
Numérotation du verset 1Tim. 1,20 
Ex quibus
interl.| pseudo doctoribus qui fidem perdiderunt||
est Hymeneus et Alexander
interl.| nomina ponit ut nihil ambigui restet||
quos tradidi Satane,
interl.| sic et tu excommunica||
marg.| QUOS  TRADIDI  SATANE. Utrumque excommunicavi ut hoc modo excludatur a Satana regum Satane.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nulla enim creatura est sive que in veritate manet dans Deo gloriam, sive que in caritate non stetit querens gloriam suam, que velit nolit divine providentie non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero que hoc non vult, fit quod iustum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa iuste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creature Deus negavit, sed potestatem qua iniustos iuste ordinat sibi retinuit.||
marg.| TRADIDI  SATANE. Non ut pereant, quia nihil potest Satanas nisi permissus qui vexat sibi datos. Unde : « Iam noli peccare ne deterius tibi contingat ». Hec autem cum sit"filia Abrahe quam alligavit Satanas decem et octoannis nonne oportuit" etc.| ||
marg.| TRADIDI  SATANE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia illo ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica, prevaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores vel actores divine providentie, et diabolus magistratus huius mundi dicitur. Sed magistratus sub tanto imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actores que huius mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit. Ideo dicit :   Tradidi Satane etc. quia nihil potest Satanas nisi permissus.||

Io. 5, 14.
Cf. Lc. 13, 16 : « Hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? »
decem et octo] scrips., XVIII Rusch nonne] sic Rusch cum Wordsworth (D)
ut discant non blasphemare.
interl.| non ut pereant, sed ut sic correcti||
marg.| HAYMO. Tante autem potestatis erat Apostolus, tantamque gratiam habebat, ut recedentes a fide verbo traderet diabolo. Traditio autem hec est, quia commotus Apostolus blasphemiis eorum sententiam protulit in eos. Diabolus autem qui ad hoc paratus est ut aversos a Deo accipiat in potestatem, audita sententia, corripit eos, quod ideo fecit Apostolus, ut correcti discant non blasphemare.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Tim. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber69.xml&chapitre=69_1)