initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<69. *Epistola prima Pauli ad Timotheum*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Tim. 2,1 
interl.|  quia Christus venit salvare peccatores et quia in hoc militare debes, doce orare ut impetretur quod factendum est
marg.|  OBSECRO. Hactenus de pseudo apostolis, hic de orationibus.
marg.|  HAIMO. Timotheo hec verba dirigens, in illo omni Ecclesie formam {t. 4 : Erfurt, f. 1123vb ; facsim., p. 406b} [Rusch, f. 1123vb ] tradidit, quomodo debeat missarum sollemnia celebrare et pro omnibus supplicare.
primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones
marg.|  PRIMO  OMNIUM. AUGUSTINUS. HAIMO. Id est : ante omnia fieri obsecrationes. Ordo misse hic ostenditur, quod est speciale genus orationis. Obsecrationes vel precationes, id est illa que fiunt iuxta vel ante consecrationem.   Orationes in ipsa consecratione.   Postulationes vel interpellationes quasi ex de debito, ut quod hic geritur in eterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur.   Gratiarum actiones de peractis que totum concludunt, quasi totum sit a Deo, ut benedicamus Domino.
marg.|  Vel obsecrationes sunt adiurationes pro rebus difficilibus, ut pro conversione impii, pro removendis malis.   Orationes ut quando iam conversis virtutes et bona orantur. Gratiarum actiones de omnibus generaliter.   Postulationes ut quando iam iustis gloria celestis oratur.
pro omnibus hominibus,
interl.|  vel omnis generis
marg.|   Pro omnibus hominibus ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes salvos fieri, etsi secundum iustitiam quosdam reprobet. Unde Hieronymus in his qui pereunt ostendit iudicium in salvatis misericordiam.
Numérotation du verset 1Tim. 2,2 
pro regibus
interl.|  etsi mali
et omnibus
interl.|  ducibus comitibus
qui in sublimitate sunt constituti,
interl.|  quod et nobis proderit
interl.|  quia ex omni genere colligenda est Ecclesia. Etiam de his qui fastu et superbia seculari a fide et humilitate videntur aberrare

constituti] om. Weber
ut quietam et tranquillam vitam agamus
interl.|  utimur et nos pace Babylonis
marg.|  UT  QUIETAM A  PERSECUTIONE. Tranquillam sine inquietatione, quod prodest teneris Ecclesie
marg.|  UT  QUIETAM  ET  TRANQUILLAM  VITAM  AGAMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nam utimur et nos pace Babylonis, quamdiu permixte sunt ambe civitates, scilicet Hierusalem et Babylonia. Ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut apud eam interim peregrinetur. Ideo Apostolus admonuit Ecclesiam orare pro regibus et omnibus sublimibus eodem Spiritu sancto afflatus, quo et Ieremias qui misit epistolam Iudeis qui erant in Babylone, ut orarent pro vita Nabuchodonosor filiorumque eius et pro pace civitatis, inquiens quia in pace eorum erit pax vestra.
marg.|  UT  QUIETAM. In pace principum quies et regimen servatur Ecclesiarum. Nam in bellis tranquillitas dissipatur, tepescit pietas, districtio solvitur, qua soluta, infirmorum castitas violatur. In pace Babylonis pax nostra est utique corporalis que bonis et malis communis est, dum inter Babylonios tenemur captivi quibus servire iubemur et tributa reddere.
in omni pietate
interl.|  id est cultu et religione
et castitate.
interl.|  integritate fidei
Numérotation du verset 1Tim. 2,3 
Hoc enim
interl.|  pro omnibus orare
bonum est
interl.|  utile Ecclesie
marg.|  HOC  ENIM  BONUM  EST. Ne quis putaret hec non esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit : Hoc enim bonum est. Et ne quis putet cultu unius Dei et vita bona salutem esse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesie, unus inquit Deus, unus et mediator, ut omnes homines salvari numquam fiat, nisi per medium. Non Deum verbum, quod semper erat, sed carnem factum.
et acceptum
interl.|  gratum Deo
coram salutari nostro Deo
interl.|  ne desperes
Numérotation du verset 1Tim. 2,4 
qui omnes homines
interl.|  sicut et nos
vult salvos fieri
interl.|  per misericordiam, etsi reprobet per iustitiam
interl.|  non quod omnes salvi, sed quod nullus, nisi quem vult fieri, et ideo rogandus ut velit, quia tunc fiet
marg.|  QUI  OMNES  VULT etc. Si Deus qui omnipotens dicitur, omnes homines vult salvos fieri, cur non impletur hec eius voluntas ? Sed in hac locutione sensus et condicio latet, unde Petrus ait :"Omnis Scriptura indiget interpretatione". Vult ergo Deus omnes homines salvos fieri, si accedant ad eum, non enim sic vult, ut nolentes salventur. Sed vult eos salvari, si et ipsi velint, aliter nonnullum excepit a salute et veritatis cognitione.
marg.|  Vel : Qui omnes vult salvi fieri . Quamvis certum sit nobis non omnes salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentissime Dei voluntati aliquid derogare. Non est credendus omnipotens aliquid voluisse fieri quod factum non sit. Sed ita intelligere debemus quod scriptum est : vult omnes homines salvos fieri. Nullus fit salvus nisi quem vult. Non quod nullus hominum sit, nisi quem {t. 4 : Erfurt, f. 1124ra ; facsim., p. 407a} [Rusch, f. 1124ra ] salvum fieri velit, sed quod nullus salvus fiat, nisi quem velit. Et ideo rogandus est ut velit, quia necesse est fieri si ipse voluerit. Sic enim intelligimus et illud. Qui illuminatomnem hominem, non quod omnes, sed quod nullus illuminatur nisi ab eo. Et omnes in Christo vivificabuntur, quia sine eo nulli.
marg.|  Vel : Qui omnes vult salvos fieri . Non quod nullus hominum esset quem salvum fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos quos dicit acturos fuisse penitentiam si fecisset. Sed ut omnes homines, omne hominum genus intelligamus per quascumque differentias distributum, quia Iudeos, gentes, reges, privatos, divites, pauperes, doctos et indoctos colligit Ecclesia. Quo locutionis modo usus est Dominus, cum ait : « Decimatis mentam et rutam et omne olus », id est omnium olerum genus.
marg.|  Vel : Qui omnes vult salvi fieri , id est facit omnes velle. Et quocumque alio modo potest intelligi dummodo, credere non cogamur aliquid omnipotentem voluisse fieri, factumque non esse, quia omnipotens velle inanitur non potest quodcumque voluerit essentie sue voluntate. Vel vult, consulit, iubet, hortatur.

Cf. 2Pt. 1, 20 : « Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit ».
Lc. 11, 42.
et ad agnitionem
interl.|  et ideo vult
veritatis
interl.|  Christi qui est via, veritas et vita
venire.
Numérotation du verset 1Tim. 2,5 
Unus
interl.|  vere omnes, quia unus etc., quasi idem vult omnes homines salvos fieri
enim Deus,
interl.|  creator omnium
interl.|  ad componendam pacem quasi medius arbiter
interl.|  pro omnibus factus homo
marg.|  MEDIATOR. Hic est arbiter ille quem Iob desiderat dicens :"utinam esset nobis arbiter". Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mediator autem inter Deum et homines oportebat ut aliquid haberet simile Deo et aliquid simile hominibus, ne per omnia similis hominibus longe esset a Deo, aut per omnia Deo similis longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. Verus itaque mediator Christus inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit. Mortalis cum hominibus, iustus cum Deo. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est, quia inter Deum et hominem mortalem est Deus homo reconcilians hominem Deo. In tantum mediator, inquantum homo est. Inquantum autem Verbum non medius est, quia equalis Deo et Deus apud Deum et simul unus Deus. Quem neque non fieri mortalem oportebat, neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus non infirmata Verbi divinitate, sed carnis suscepta infirmitate. Boni autem angeli inter miseros mortales et beatem immortalem medii esse non possunt, quia ita sunt ipsi beati et immortales cum Deo, ut non sint mortales vel miseri cum hominibus. Mali autem angeli quodammodo medii sunt, quia immortales sunt cum Deo, miseri cum hominibus. Sed non sunt veri et boni medii, quia ob hoc se interponit medius immortalis et miser, ut ad beatam immortalitatem transire non sinat. Cui contrarius est mediator bonus, quia et mortalis ad tempus esse voluit et beatus in eternitate persistere potuit, qui non se interposuit ut ad beatam immortalitatem transire non sineret. Sed ad hoc se interposuit mortalis et beatus, ut mortalitate nostra transacta ex mortuis immortales, et ex miseris beatos faceret. Alius est ergo medius malus qui separat amicos, alius bonus qui reconciliat inimicos Iesu Christi.
homo Christus Iesus
interl.|  non enim aliter quam per hominem mediat.
Numérotation du verset 1Tim. 2,6 
qui dedit redemptionem semetipsum
interl.|  in hoc iudicatur velle omnes salvare
pro omnibus nobis
interl.|  nullum excepit qui vellet
marg.|  QUI  DEDIT etc. Alia translatio : Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis.

nobis] om. Weber
Cuius testimonium
interl.|  vel cuius rei et testes precesserunt, scilicet prophete et congruo tempore totum est completum
interl.|  id est hec res testibus approbata est angelis et apostolis

Cuius] om. Weber
temporibus suis,
Numérotation du verset 1Tim. 2,7 
in quo
interl.|  in qua re predicanda
positus sum ego predicator et apostolus
interl.|  predicator nomen actus, apostolus dignitatis
interl.|  quod plus est
veritatem dico,
interl.|  et in his quod Christus dedit se et quod ego apostolus
non mentior,
interl.|  in aliqua parte
doctor gentium
interl.|  cui credi oportet quia fidem docet et veritatem
in fide et veritate.
interl.|  futura que est res fidei
interl.|  que est finis preceptorum Dei
marg.|  ET  VERITATE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Futura que est res et merces fidei. Queris mercedem, fides precedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides ? nisi credere quod non vides. Fides ergo est, quod non vides credere. Veritas que credidisti videre.
Numérotation du verset 1Tim. 2,8 
Volo ergo viros orare
interl.|  quia doctor gentium, vel quia bonum est orare
in omni loco,
interl.|  ubicumque sint, non solum in Ecclesia
levantes
interl.|  ad eterna, non deprimentes ad terrena
puras manus,
interl.|  manus affectum cordis qui Deum amplectitur
sine ira
interl.|  odio alicuius
et disceptatione.
interl.|  ubi tempestas ire vel hesitatio non placet Deo
interl.|  IRA AD PROXIMUM. Disceptatione ad Deum.
Numérotation du verset 1Tim. 2,9 
Similiter
interl.|  manus levent sine ira et disceptatione
et mulieres
interl.|  ut humiles audiantur dum orant
in
interl.|  religione earum ornante eas
interl.|  non attrite frontis ut meretrices
et sobrietate
interl.|  mentis
ornantes se,
interl.|  aliis virtutibus cum verecundia et sobrietate
et non in tortis crinibus
interl.|  crispis ornantes se, vel in tortis auro vel argento non ornantes se

et] om. Weber
aut auro, aut margaritis, vel veste
interl.|  non ornantes se
pretiosa,
interl.|  que extra morem patrie
marg.|  NON  IN  TORTIS  CRINIBUS  AUT  AURO etc. Ut his omnibus ultra persone {t. 4 : Erfurt, f. 1124rb ; facsim., p. 407b} [Rusch, f. 1124rb ] sue modum et mores occasione movende concupiscentie studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi.
Numérotation du verset 1Tim. 2,10 
sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.
interl.|  sed per opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi quod decet mulieres, vel ornantes se per opera quod decet mulieres promittentes pietatem
marg.|  QUOD  DECET  MULIERES. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Que enim vult audiri inclinare se debet amota a se pompa, ut misericordiam Dei provocet habitus enim superbus nec impetrat nec recta de se facit credi.
Numérotation du verset 1Tim. 2,11 
Mulier
interl.|  orare cum viris est commune, sed non loqui potius
in silentio
interl.|  nihil interrogans
marg.|  MULIER  IN  SILENTIO. Orandi officium dixit convenire omnibus et qualiter et pro quibus et quare et quod ubique orandum sit. Nunc dicit quod docendi officium solis viris conveniat et quales ad illud debeant ordinari determinat.
marg.|  IN  SILENTIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui loquitur magis ad luxuriam irritatur et irritat.
discat
interl.|  quod ignorat
cum omni subiectione.
interl.|  non erecta et huiusmodi
Numérotation du verset 1Tim. 2,12 
Docere autem
interl.|  in Ecclesia
interl.|  virum
marg.|  DOCERE  AUTEM etc. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit. Verum etiam auctoritatem docendi ei negavit et subiiciendam viro precepit, ut tam habitu quam obsequiis sub potestate sit viri ex quo trahit originem.
mulieri non permitto, neque dominari
interl.|  aliqua prelatione spiritali
in virum,
interl.|  etsi in suo sexu, ut in claustro
sed esse in silentio.
interl.|  ut non cum vicina confabuletur
Numérotation du verset 1Tim. 2,13 
Adam enim primus formatus est, deinde Eva.
interl.|  ordo creationis ostendit quod mulier viro subdita sit
Numérotation du verset 1Tim. 2,14 
Et Adam non est seductus,
interl.|  eo modo quo mulier
marg.|  ADAM  NON  EST  SEDUCTUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum enim prevaricatorem dicat Apostolus in similitudine prevaricationis Ade. Seductum tamen negat unde et interrogatus non ait : ‘Mulier seduxit me’, sed « dedit mihi et comedi ». Mulier vero ait :"Serpens seduxit me". Hanc autem seductionem proprie appellavit Apostolus, per quam id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quod sciebat eos si tetigissent, sicut deos futuros, tamquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Sed etiam si virum propter aliquam mentis elationem (que Deum internorum scrutatorem latere non poterat) sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam, non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente preditus erat, ullo modo credidisse quod diabolus suggerebat. Ideo ait : Adam non est seductus prior, nec in eo in quo mulier, ut illud crederet verum. « Eritis sicut dii ». Sed putavit utrumque fieri posse ut et uxori morem gereret et per penitentiam veniam haberet. Minus ergo peccavit qui de penitentia et Dei misericordia cogitavit. Postquam enim mulier seducta, manducavit ei que dedit, ut simul ederet, noluit eam contristare quam credebat sine suo solacio contabescere et a se alienatam omnino interire, non quidem carnali victus concupiscentia, quam nondum senserat, sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit, ut offendatur Deus ne offendatur amicus, quod eum facere non debuisse divine sententie ultio indicavit. Ergo alio quodam modo etiam ipse deceptus est. Inexpertus enim divine sententie in eo falli potuit, ut veniale crederet commissum. Sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci.

Gn. 3, 12.
Cf. Gn. 3, 13.
Gn. 3, 5.
mulier autem seducta
interl.|  consensu
in prevaricatione fuit.
interl.|  hec si dominaretur, facilius seduceretur
interl.|  actu
interl.|  id est prevaricari fecit
Numérotation du verset 1Tim. 2,15 
Salvabitur {t. 4 : Erfurt, f. 1124va ; facsim., p. 408a} [Rusch, f. 1124va ] autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione
interl.|  Dei et proximi
interl.|  in Ecclesia non debet mulier docere, sed inde augmentum salutis habet, si filios quotidie instruendo generat Deo, ut maneant in fide et dilectione
marg.|  SALVABITUR  AUTEM. Et si mulier fuit causa peccati, tamen salvabitur non solum virgo et continens, sed etiam nupta etsi numquam ab opere nuptiarum cessans sed, per generationem filiorum incedens, ab hoc mundo exierit, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione, ut preter proprium virum alterum non cognoscat. Cum sobrietate, id est temperantia, ut proprio etiam viro temperate utatur.
marg.|  Videtur ex his verbis obesse mulieri, si vel filios non habuerit, vel si quos habuerit in bonis operibus permanere noluerit. Sed alibi dicit Apostolus : {t. 4 : Erfurt, f. 1124va ; facsim., p. 408a} [Rusch, f. 1124va ]"Beatior erit sive virgo sive vidua si sic permanserit". Unde potest intelligi cum ait : Salvabitur mulier per generationem fili, occulte rei mysterium figurasse, ut scilicet flii mulieris sint bona opera carnis que maxime in officiis misericordie frequentari solent, opera vero misericordie nihil prosunt sive paganis sive Iudeis qui Christo non credunt, sive quibuscumque hereticis et schismaticis, ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non invenitur. Et ideo addit : Si permanserint. Alioquin si ad litteram accipiatur quasi inane est quod ait : Salvabitur autem per fili generationem. Nonne et continens ? nonne magis et virgo ? Sed mulier typus est carnis, Adam rationis que volat ad Deum, ut passer ad domum. Caro generat filios, id est opera que tamen non prosunt paganis, et huiusmodi nisi tantum in fide et dilectione. Hec est turtur que ponit pullos in nido, id est in unitate Ecclesie, hec est que primo seducitur et seducit virum.

Cf. 1Cor. 7, 4
et sanctificatione
interl.|  quam in baptismo perceperunt
cum sobrietate.
interl.|  temperantia contra estum vitiorum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Tim. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber69.xml&chapitre=69_2)