initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<69. *Epistola prima Pauli ad Timotheum*>

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Tim. 3,1 
Fidelis sermo,
interl.|  vir potest preesse, et determinat quis qui desiderat operari et prodesse multis non superbe dominari, si irreprehensibilis etc.
si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
marg.|  SI  QUIS  EPISCOPATUM  DESIDERAT,  BONUM  OPUS  DESIDERAT. Hieronymus HIERONYMUS AD OCEANUM. Opus : non dignitatem laborem, non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie sed non relicta, cum Iacob intret ad Liam oculis lippam. Et de monte cum Moyse descendat ad campos, et de otio contemplationis ad laborem actionis. Non enim sic esse quisque debet otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi, nec sic actuosus ut contemplationem non requirat Dei. In otio non iners vacatio delectare debet, sed vel inquisitio vel inventio veritatis, ut in ea quisque proficiat et quod invenerit alteri ne invideat. In actione vero non amandus est honor in hac vita sive potentia, quia omnia sunt vana sub sole, sed opus ipsum quod per honorem et potentiam fit sic, recte te utiliter fit, scilicet ut valeat ad salutem subditorum. Unde :   Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat . Exponere voluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris, grecum enim est et inde ductum vocabulum, quod ille qui preficitur illis quibus preficitur superintendit, curam illorum scilicet gerens. Scopos enim intentio est epi supra. Inde episcopus latine superintendens dicitur, ut intelligat se non esse episcopum, qui preesse dilexerit non prodesse. Episcopatus enim est super suam et aliorum vitam intentio. Itaque a studio cognoscende veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium. Locus vero superior sine quo regi populus non potest, etsi teneatur et administretur ut decet, indecenter appetitur. Ideo in otio cogitanda est utilitas proximi, in actione requirenda est contemplatio Dei. Otium sanctum querit caritas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus imponit, vacandum est veritati. Si imponitur, {t. 4 : Erfurt, f. 1124vb ; facsim., p. 408b} [Rusch, f. 1124vb ] suscipienda est propter necessitatem caritatis. Sed nec sic deserenda est delectatio veritatis, ne subtrahatur ipsa suavitas et opprimat ista necessitas.
Numérotation du verset 1Tim. 3,2 
Oportet ergo
interl.|  ut bene operari possit
episcopum irreprehensibilem,
interl.|  non obnoxium reprehensioni
marg.|  IRREPREHENSIBILEM. Idem quod ad Titum : « sine crimine ». Res pene contra naturam, ut sine peccato. Sed talis eligatur, cuius comparatione ceteri grex dicantur.

Tit. 1, 7
unius uxoris virum,
marg.|  UNIUS  UXORIS  VIRUM. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante coniugem habuit que obierit, non enim imputatur, cui prorsus novo nec stupra neca alia que ante fuerunt, iam obsunt.

unius] esse unius Weber
sobrium,
marg.|  SOBRIUM. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat semper et tenuis sit.
prudentem,
interl.|  in omnibus agendis
marg.|  PRUDENTEM. Contra eos qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam sacerdotum.
ornatum,
interl.|  habitu et gestu
marg.|   Ornatum vel virtutibus, vel motu et incessu habitu et sermone communi.
pudicum,
interl.|  verecundum

pudicum] om. Weber
hospitalem,
interl.|  qui in hoc ante consueverit
doctorem,
interl.|  qui habet gratiam docendi
marg.|   Doctorem , quia innocens absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum et baculo lupi sunt arcendi. Unde :"Maledictus canis non valens latrare".

Cf. Is. 56, 10
Numérotation du verset 1Tim. 3,3 
non vinolentum,
interl.|  qui hoc agat frequenter
marg.|  NON  VINOLENTUM. Hieronymus HIERONYMUS. Quia venter mero estuans, cito despumat in libidinem. Noe ebrietate nudavit femora. Loth quem Sodoma non vicit, vina vicerunt.
non percussorem,
marg.|  ita irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat qui debet esse patiens
marg.|  Non percussorem, ut eum sequatur, qui dorsum posuit ad flagella, id est Christum.
sed modestum,
interl.|  qui modum animi servet
non litigiosum,
interl.|  qui hoc soleat
marg.|  NON  LITIGIOSUM. Nihil est impudentius arrogantia rusticorum qui garrulitatem auctoritatem putant, et parati ad lites in subiectos tumidi intonant.
non cupidum,
interl.|  qui facile a iusto deviaret
marg.|  NON  CUPIDUM, ut apostoli nihil preter victum et vestitum querens.
Numérotation du verset 1Tim. 3,4 
sue domui bene prepositum,
interl.|  sic
marg.|  DOMUI  SUE  BENE  PREPOSITUM. Non ut opes augeat, sed ut quod populis precepturus est, prius a domesticis exigat.
filios habentem subditos
marg.|  ne imitentur filios Eli qui in vestibulo templi cum mulieribus dormiebant et religionem predam putantes, quod in hostiis erat in suas delicias convertebant
cum omni castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 3,5 
Si quis autem domui sue
interl.|  minori de qua familiarior cura
interl.|  maiori ubi tot et alieni, quasi nullo modo
Dei diligentiam habebit ?
Numérotation du verset 1Tim. 3,6 
Non neophytum,
interl.|  non rudem
interl.|  quare
marg.|  NON  NEOPHYTUM. Heri catechuminus, hodie pontifex, heri in theatro, hodie in Ecclesia, vespere in circo, hodie in altario, dudum fautor histrionum, nunc consecrator virginum.
ne in superbia elatus,
interl.|  pre ceteris digniorem se putans, quasi eo egeat religio
marg.|  NE  IN  SUPERBIA  ELATUS. Nescit momentaneus sacerdos humititatem, modo personarum, vel se contemnere, non ieiunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam que est ruina diabolis incidunt qui puncto hore necdum discipuli fiunt magistri.
in iudicium incidat diaboli.
Numérotation du verset 1Tim. 3,7 
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt
interl.|  non solum a fidelibus
marg.|  OPORTET  AUTEM  ILLUM  ET  TESTIMONIUM  HABERE etc. Hec clausula congruit principio quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Iudeis, gentibus, hereticis, ut qui religioni detrahunt, iure eius detrahere non audeant.
ut non in opprobrium
interl.|  contemptum apud infideles vel fideles, et sic in odium et in alios diaboli laqueos
incidat et laqueum diaboli.
Numérotation du verset 1Tim. 3,8 
Diaconos
interl.|  nisi episcopos pro presbyteris acciperet, non de eis intermitteret descendens ad diacone
 similiter
interl.|  oportet esse
pudicos,non bilingues
interl.|  ut qui seminant discordias
non multo vino deditos, non turpe lucrum
interl.|  quod est emere et pluris vendere
marg.|  NON  TURPE  LUCRUM. HAIMO. Turpe est huic professioni questibus studere.
sectantes
interl.|  ut qui frequenter hoc agunt
Numérotation du verset 1Tim. 3,9 
habentes mysterium fidei
interl.|  sciant quod de fide aliis occultum est
in conscientia pura.
interl.|  manentes
Numérotation du verset 1Tim. 3,10 
Et hi
interl.|  non ait simpliciter hi, sed ait : Et hi , in hoc innuit et episcopos esse probandos
autem probentur primum, et sic ministrent
interl.|  tales inventi
nullum
interl.|  scilicet
crimen habentes.
marg.|  NULLUM  CRIMEN. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Crimen est peccatum grave accusatione et damnatione dignissimum.
Numérotation du verset 1Tim. 3,11 
Mulieres similiter
interl.|  ordinandorum, que si male et meretrices fuerint, viri eis regendis necessarii tollendi non sunt ab eis
marg.|  MULIERES  SIMILITER. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Cum sanctum precipit creari episcopum et diaconum, plebem non disparem vult esse, etiam in infimo gradu mulierum, ut munda sit Ecclesia, sed occasione horum verborum Cataphryge dicunt diaconas debere ordinari, quod est contra auctoritatem.
pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
interl.|  dictis et factis
Numérotation du verset 1Tim. 3,12 
Diacones
interl.|  etiam
marg.|  DIACONES. Post interpositionem de mulieribus iterum de diaconis dicit.
sint unius uxoris
interl.|  quam Deus decrevit homini, cum qua benedicitur, quod non cum secunda
viri qui filiis suis bene presunt et suis domibus.
interl.|  quia tales bene ministrabunt, et qui bene ministraverint, quasi ne cui sit hoc grave
Numérotation du verset 1Tim. 3,13 
interl.|  ut episcopi fiant
gradum sibi bonum
interl.|  excellentiorem
interl.|  utilem hominibus
acquirent et multam fiduciam
interl.|  glorie eterne
in fide
interl.|  et hoc per fidem
que est in Christo Iesu.
interl.|  etsi spero venire
Numérotation du verset 1Tim. 3,14 
Hec
interl.|  a Deo necessaria
tibi scribo sperans venire ad te cito.
Numérotation du verset 1Tim. 3,15 
Si autem tardavero
interl.|  volo
ut scias
interl.|  tamen
interl.|  interim
quomodo oporteat te
interl.|  secundum diversitates singulorum
in domo Dei conversari
interl.|  ideo caute agendum
que est Ecclesia
interl.|  tanto cautius
interl.|  quia multi ibi sunt
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1125ra ; facsim., p. 409a} [Rusch, f. 1125ra ] ECCLESIA. Multorum convocatio ad unius Dei cultum.
Dei vivi,
interl.|  et ita in illis vita
columna
interl.|  quod patet quia tot pro Christo sustinet
et firmamentum veritatis.
interl.|  fulcimentum iam nutantibus ruituris
marg.|  COLLUMNA  VERITATIS. In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur.
Numérotation du verset 1Tim. 3,16 
Et manifeste magnum est
interl.|  Magnum, quia magnitudinis eius non est finis.
interl.|  Et manifeste magnum, quia apparuit per predicationem et per multa miracula
pietatis
interl.|  in Ecclesia ideo cautius servanda causa religionis
sacramentum
interl.|  Christus secundum deitatem dicitur occultus
marg.|  Sacramentum dicitur res occulta. Idem et mysterium. Sacramentum ergo appellatur hec Verbum Patris, quod in natura deitatis vel divinitatis in qua Patri est equale invisibile manet. Et hoc sacramentum est pietatis, id est totius sancte religionis et vere culture, et ideo cautius servanda est Ecclesia.
quod
interl.|  invisibile in se
manifestatum est
interl.|  Ecclesie ne sit ei negligens pro qua tantum fecit
in carne,
interl.|  assumpta
interl.|  id est : operibus et virtute in carne ostensis claruit quis esset qui erat in carne
marg.|  MANIFESTATUM  IN  CARNE. Sacramentum quod est Christus in carne dicit manifestatum. Natus enim homo Filius Dei, qui in secreto erat apud Deum opere et predicatione declaravit se creature.
iustificatum est in spiritu,
interl.|  Sanctus et iustus ostensus est, quia de Spiritu sancto conceptus
apparuit
interl.|  quod etiam
angelis,
interl.|  qui ex eo profecerunt
marg.|  APPARUIT  ANGELIS. Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur.
marg.|  Qui prius visus humilis devicta morte in maiestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia dedicerant veritatem
predicatum est
interl.|  ecce item magnum sacramentum
gentibus, creditum est, in mundo
interl.|  manens
marg.|  IN  MUNDO. Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Iudeis : « Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent » etc.

Io. 15, 22.
assumptum est
interl.|  de hac mortalitate
in gloria.
interl.|  super omnem creaturam, habens nomen quod est super omne nomen




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Tim. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber69.xml&chapitre=69_3)