initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<69. *Epistola prima Pauli ad Timotheum*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Tim. 4,1 
Spiritus autem manifeste dicit
interl.|  mihi in corde
marg.|  SPIRITUM  AUTEM  MANIFESTE. Que sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesie non tacet, dicens futuros pestifere doctrine viros, ut premonita Ecclesia sit sollicita, ne ab huiusmodi hominibus circumveniatur, quasi ita est digna domus Dei, sed Spiritus manifeste dicit. Et ideo pro eius sublimitate ne curam deponas.
quia in novissimis temporibus
interl.|  contra que amplius modo providendum vel vigilandum est
discedent
interl.|  unde : nisi venerit discessio primum
quidam
interl.|  notabiles
a fide, attendentes
interl.|  quasi cupide
spiritibus erroris
interl.|  quia in illis maligni spiritus loquentur
et doctrinis
interl.|  non quidem hominum, sed
demoniorum,
interl.|  hominum demonia habentium
Numérotation du verset 1Tim. 4,2 
in hypocrisi loquentium mendacium
interl.|  simulatione vel simulata religione, ut magis decipiant
et cauteriatam habentium suam conscientiam,
interl.|  adustam igne male conscientie et signo mendacii aperti notabilem, ut omnes caveant
interl.|  corruptam prava cogitatione
interl.|  hoc scilicet
marg.|  CAUTERIATAM. Cauterium est ferrum a cavendo dictum.
Numérotation du verset 1Tim. 4,3 
prohibentium nubere,
interl.|  id est a nuptiis abstinere quas dicunt esse institutas a malo auctore
abstinere a cibis
interl.|  et precipientium
marg.|  A CIBIS. Quasi immundis, non causa corporalis castigationis
quos Deus
interl.|  non ut illis mentiuntur princeps tenebrarum
creavit ad percipiendum
interl.|  ut homo propter quem omnia perciperet et inde gratias ageret
marg.|  QUOS  DEUS  CREAVIT. Hec doctrina sanctorum, illa demoniorum.
cum gratiarum actione fidelibus
interl.|  qui bene credunt de cibis et qui quod credunt intelligunt, quod non omnes
Numérotation du verset 1Tim. 4,4 
Quia
interl.|  hanc scilicet
omnis creatura Dei bona est,
interl.|  a sua natura
interl.|  animalia quedam dicta fuerunt immunda non natura, sed significatione

est] om. Weber
et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur,
interl.|  solet percipi
Numérotation du verset 1Tim. 4,5 
sanctificatur
interl.|  ne diabolus per eum noceat
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1125rb ; facsim., p. 409b} [Rusch, f. 1125rb ] SANCTIFICATUR. Sanctus fit cibus et salubris non noxius anime vel corpori, verbum sanctificat, oratio impetrat, diabolus vero per cibum temptat.
enim per verbum Dei
interl.|  Filium per quem creavit Pater
et orationem.
Numérotation du verset 1Tim. 4,6 
Hec
interl.|  qua dixi de creaturis et nuptiis
proponens fratribus,
interl.|  ante vel publice
bonus
interl.|  re et opinione
eris minister Christi Iesu,
interl.|  qui bene potes, quia
enutritus verbis fidei
interl.|  ab aliis
et bone doctrine
interl.|  in moribus
quam assecutus es.
interl.|  ab infantia
interl.|  etiam tuo studio
Numérotation du verset 1Tim. 4,7 
Ineptas autem
interl.|  ubi nec aptitudo
et aniles
interl.|  vel inanes, sine fructu, et si ibi ratio videatur ut in legalibus
marg.|  quas solent anus narrare
fabulas devita, exerce te ipsum
interl.|  non sufficit illa vitare, nisi vera confirmet, addit « exerce », quasi : illa propone fratribus, sed
ad pietatem.
interl.|  ad cultum et religionem omnipotentis Dei et ad opera misericordie
Numérotation du verset 1Tim. 4,8 
Nam
interl.|  de pietate moneo ideo
corporalis exercitatio
interl.|  frena carnis
interl.|  in qua te fatigas
marg.|  NAM  CORPORALIS  EXERCITATIO. Datur intelligi quod vigiliis, ieiuniis, orationibus et bonis operibus se exercebat, non a Deo intentus operibus misericordie.
ad modicum
interl.|  ut vitatis vitiis, careat pena
utilis est, pietas autem
interl.|  quando saluti omnium studet
marg.|  PIETAS. Que operatur bona fratribus valet ad promerendum Deum.
ad omnia utilis est, promissionem habens vite que nunc est et future.
interl.|  ut hic bonis abundet spiritalibus et temporalium sufficientiam habeat
marg.|  VITE  QUE  NUNC  EST. Habens hic divitias et gloriam in futuro vitam eternam. Unde : « Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur meum ». Unde etiam :" In dextera eius anni vite, in sinistra divitie et honor". Et Dominus in evangelio :"Accipietis in hoc seculo centies tantum", id est multiplicationem divitiarum et glorie, « et in futuro seculo vitam eternam ». Omnis summa discipline nostre in misericordia et pietate est, quam sequens si lubricum carnis patitur vapulabit. Si quis autem solum exercitium corporis habuit, perennes penas patietur.

Ct. 2, 6 et 8, 3
Cf. Prv. 3, 16 : « Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria ».
Cf. Mc. 10, 30 : « qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc ».
Cf. Mc. 10, 30 : « Et in saeculo futuro vitam aeternam ».
Numérotation du verset 1Tim. 4,9 
Fidelis
interl.|  verax
sermo
interl.|  et iste de pietate
et omni acceptione dignus.
interl.|  quia utilis
Numérotation du verset 1Tim. 4,10 
In hoc
interl.|  quod in me ostendo
interl.|  in hoc quod pietas habet promissionem vite huius et future
enim laboramus
interl.|  scilicet apostoli
et maledicimur,
interl.|  opprobria patimur
quia speravimus in Deum
interl.|  vel Deo
vivum
interl.|  vel vivo
interl.|  sicut promisit Deus qui dat vitam
qui est salvator
interl.|  qui solem suum oriri facit super bonos et malos
interl.|  qui cum iumentis salvat carnales.
omnium hominum, maxime fidelium.
interl.|  hic et in futuro secundum corpus et animam
Numérotation du verset 1Tim. 4,11 
Precipe
interl.|  scientibus
hec
interl.|  ut fabulas vitent et se exerce autem
et doce.
interl.|  nescientes
marg.|  PRECIPE  HEC  ET  DOCE. Monet eum ut profectus eius per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur et gravis disciplina, ut actus eius excusarent, et non quasi invenis, sed quasi senior habeatur, et erubescerent maiores natu, si non exhiberent se iuxta formam huius conversatione et moribus graves.
Numérotation du verset 1Tim. 4,12 
Nemo
interl.|  ita mature quod nemo
adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto
interl.|  ut videntes tuam conversationem exemplo tui proficiant
fidelium in verbo,
interl.|  ut tuo exemplo loquantur
in conversatione,
interl.|  honesta inter alios
in caritate,
interl.|  Dei et proximi
in fide, in castitate.
interl.|  mentis et corporis
Numérotation du verset 1Tim. 4,13 
Dum venio,
interl.|  ut hoc possis
attende lectioni, exhortationi
interl.|  post lectionem
interl.|  iam volentium
et doctrine.
interl.|  nescientium

et] om. Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,14 
Noli negligere
interl.|  quia ad hoc constitutus
gratiam
interl.|  episcopatus
que in te est, que data est tibi per prophetiam
interl.|  ne ergo facias eam irritam, ne inobediens sis his quibus caput inclinasti
interl.|  secundum electionem, in qua ex preteritis videtur dicere qualis futurus sit
marg.|  PROPHETIAM. Vocat inspirationem sancti Spiritus, per quam presciebat quid de hoc et de ceteris esset acturus. Ideo ait : « Que data est tibi per prophetiam », quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Prophetia est qua eligitur, quasi doctor futurus idoneus. Manus impositionis verba sunt mystica, quibus confirmatur ad hoc opus electus auctoritatem accipiens teste conscientia sua, ut audeat vice Domini sacrificium Deo offerre.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1125va ; facsim., p. 410a} [Rusch, f. 1125va ] Presbyteri pro presbyterorum, quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum episcopum, vel quia unus manum imponit ceteris assentientibus. Vel   presbyterii , quia presbyterium est causa cur manus imponant, vel quia impositio manuum presbyterium dat ordinato

presbyteri] presbyterii Weber
Numérotation du verset 1Tim. 4,15 
Hec
interl.|  predicta ad officium tuum pertinentia
interl.|  quia ad hoc electus
meditare, in his esto,
interl.|  id est hec exequere assiduo actu
ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
interl.|  ut nullus ignoret te omnibus proficere
Numérotation du verset 1Tim. 4,16 
Attende tibi
interl.|  ut proficias
et doctrine,
interl.|  qualiter vivas et doceas
insta in illis.
interl.|  que tibi et aliis valent
Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et qui te audiunt.
interl.|  duplex merces




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Tim. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber69.xml&chapitre=69_4)