initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<70. Epistola secunda Pauli ad Timotheum**>

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 
Paulus apostolus
marg.| marg.| PAULUS  APOSTOLUS. Primo salutat, deinde gratias agit de bono quod habet ubi suum scilicet videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad predicandum et ad patientiam martyrii suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuris sunt in novissimis diebus, tandem de tempore resolutionis sue instanti.||
Christi Iesu
interl.| interl.| cuius officii tu es particeps, perfice ergo debitum officii opus||
interl.| interl.| in hoc sis imitator||
per voluntatem Dei
interl.| interl.| non sine spe pemii, sed||
marg.| marg.| PER  VOLUNTATEM  DEI. Non meis meritis. Quasi : similiter et tu gratis missus es, et ideo predicande gratie magis obnoxius.||
secundum promissionem
interl.| interl.| pro hac promissione legitime certo, hanc meis sequacibus promitto||
vite
interl.| interl.| non huius sed||
que est in Christo Iesu
Numérotation du verset 2Tim. 1,2 
Timotheo filio carissimo.
interl.| interl.| scribit hanc epistolam||

filio carissimo] inv. Weber
Gratia,
interl.| interl.| donatio Spiritus sancti qua ministri armantur||
misericordia,
interl.| interl.| remissio peccatorum||
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
interl.| interl.| tranquillitas mentis et prelibatio vite eterne||
Numérotation du verset 2Tim. 1,3 
Gratias ago Deo
interl.| interl.| quem tu sequere||
marg.| marg.| GRATIAS  AGO. Agit gratias de bono eius commendans fidei gratiam que in ipso Christo est.||
marg.| marg.| GRATIAS  AGO. Quod habeam memoriam tui, id est quod tam bonus fuisti cuius semper sim memor. Hec est sapiens exhortatio ad ulteriora.||
cui servio
interl.| interl.| edoctus||
a progenitoribus
interl.| interl.| antiquis Abraham, Isaac et Iacob qui verum Deum una fide coluerunt, quia una fides utrorunque scilicet antiquorum et modernorum iustorum||
in conscientia pura,
interl.| interl.| sic sit et tua||
quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
interl.| interl.| orans tibi maiora bona||

quod] quam Weber
Numérotation du verset 2Tim. 1,4 
desiderans te videre.
interl.| interl.| quia meus visus tua esset confirmatio et sic qui gaudeo de te bono, implerer gaudio de te perfecto, unde subdit : ut gaudio etc .||
Memor lacrimarum tuarum,
marg.| marg.| MEMOR  LACRIMARUM. Flevit enim a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo presens habuit, absens teneat, accipiens etiam recordationem fidei que {t. 4 : Erfurt, f. 1127rb ; facsim., p. 413b} [Rusch, f. 1127rb ] te etiam commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma||
ut gaudio implear.
Numérotation du verset 2Tim. 1,5 
Recordationem accipiens eius fidei que est in te non ficta.
interl.| interl.| non inventitia vel fragilis||
Que et habitavit primum in avia tua
interl.| interl.| Parentum eius sinceritatem fidei memoratur ut fortiorem hunc faceret.||
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod
interl.| interl.| habitat eadem fides||
et in te.
interl.| interl.| et ideo ferveat||
Numérotation du verset 2Tim. 1,6 
Propter quam causam
interl.| interl.| quia fidem habes et talis fuisti, et quia tales parentes||
marg.| marg.| PROPTER  QUAM  CAUSAM. Commendata fide illius ad eam sine timore et erubescentia predicandam exhortatur.||
admoneo te, ut resuscites gratiam Dei
interl.| interl.| episcopalem timore quasi sopitam||
interl.| interl.| a Deo tibi collatam||
que
interl.| interl.| que te mihi obedire admonet||
est in te per impositionem manuum mearum.
Numérotation du verset 2Tim. 1,7 
Non enim
interl.| interl.| moneo ut resuscites gratiam Dei quod utique potes dedit enim Deus Spiritum||
dedit nobis
interl.| interl.| tibi ut mihi||
Deus spiritum timoris,
marg.| marg.| TIMORIS. Qui turbatus Petrus negavit Christum. Unde : « Nolite timere eos qui occidunt corpus », huius timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait : « Eum time qui potest corpus et animam perdere in gehennam ». Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei qui potest perdere in gehennam ignis.||

Mt. 10, 28.
Mt. 10, 28.
{t. 4 : Erfurt, f. 1127rb ; facsim., p. 413b} [Rusch, f. 1127rb ] sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
interl.| interl.| fortitudinis contra adversa que venit ex dilectione Dei et proximi quam precedit sobrietas. A summo dono ad imum descendit, id est a dilectione ad sobrietatem||
marg.| marg.| SED  VIRTUTIS ET  DILECTIONIS etc. Prepostere. Quia ex sobrietate dilectio et deinceps virtus. Quia talem spiritum ergo noli.||
Numérotation du verset 2Tim. 1,8 
Noli itaque erubescere
interl.| interl.| primo monuit non timere, ad quod valet virtus, hic non erubescere, ad quod valet discretio et dilectio. Quasi : quia dedit spiritum dilectionis et discretionis||
marg.| marg.| NOLI  ITAQUE  ERUBESCERE. Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione. Non est enim ut erubescatur in ea, quia si homo visus est Christus gestis tamen apparuit Deus et si crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus, suscipiente eum nube in celum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.||
testimonium Domini nostri,
interl.| interl.| id est crucifixum esse Dominum, quia surrexit||
neque me vinctum eius,
interl.| interl.| nec in hoc rubor est||
sed collabora
interl.| interl.| mihi in predicando evangelio crucis||
evangelio
interl.| interl.| vel ad honorem evangelii||
interl.| interl.| quod potes||
secundum virtutem Dei
interl.| interl.| et debes, quia ipse est||
Numérotation du verset 2Tim. 1,9 
qui nos liberavit
interl.| interl.| pretio sanguinis||
marg.| marg.| QUI  NOS  LIBERAVIT. Vicem reddere liberanti convenit. Cuius cum beneficiis digne respondere non valemus vel legationem eius fideliter et instanter agamus.||
et vocavit
interl.| interl.| nos||
vocatione sua
interl.| interl.| interiori||

sua] om. Weber
sancta,
interl.| interl.| soli sibi convenienti||
interl.| interl.| quia ad sancta vocat||
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum
interl.| interl.| secundum quod previderat per gratiam quidem||
et gratiam que data est nobis in Christo Iesu
interl.| interl.| previsa dari per Christum||
ante tempora secularia.
Numérotation du verset 2Tim. 1,10 
Manifestata est
interl.| interl.| in completione||
autem nunc per illuminationem salvatoris nostri
interl.| interl.| id est predicationem Christi illuminantem auditores||
Iesu Christi
interl.| interl.| Christus||
qui
interl.| interl.| hec est illa gratia||
destruxit quidem mortem,
interl.| interl.| utranque scilicet anime et corporis||
marg.| marg.| QUI  DESTRUXIT  QUIDEM  MORTEM. Et ideo mors non est timenda pro fide Christi.||
illuminavit autem
interl.| interl.| in luce posuit||
vitam et incorruptionem
interl.| interl.| id est incorruptibilem vitam||
interl.| interl.| et hoc||
per evangelium,
interl.| interl.| id est predicationem evangelii||
interl.| interl.| ecce quam necessarium est evangelium||
marg.| marg.| ILLUMINAVIT  AUTEM etc. per evangelium etc. Quo hec spectent, ibi aperit formam habens.||
marg.| marg.| PER  EVANGELIUM. Ostendit vitam incorruptibilem que prius ignota erat, cuius evangelii predicator est Paulus.||
Numérotation du verset 2Tim. 1,11 
in quo positus sum
interl.| interl.| quasi immobilis||
marg.| marg.| IN QUO  POSITUS etc. Hic suo exemplo hortatur.||
ego predicator
interl.| interl.| nomen est actus||
et apostolus
interl.| interl.| habens potestatem apostolicam||
et magister gentium.
interl.| interl.| quotidie docens gentes||
Numérotation du verset 2Tim. 1,12 
Ob quam causam
interl.| interl.| quia predico||
etiam hec
interl.| interl.| que modo Rome sustineo||
patior, sed non confundor.
interl.| interl.| id est deficio vel erubesco||
Scio enim
interl.| interl.| quod Deus esset||
cui credidi,
interl.| interl.| vel mea commisi||
et certus sum, quia potens est depositum meum
interl.| interl.| salutem meam quam et commendavi, id est in spe et fide illius collocavi||
interl.| interl.| evangelium quod ipse mihi commendavit, vel : quod ego ei commisi servandum||
marg.| marg.| SCIO  ENIM  CUI etc. Quasi ideo non confundor, id est deficio, vel : non frustra patior, quia promisit et verax est et potens, et ideo credidi illum ipsum qui mihi redddet.||
servare
interl.| interl.| usque||
in illum diem
interl.| interl.| iudicii scilicet||
interl.| interl.| vel decessus mei||
marg.| marg.| QUIA  POTENS  EST  DEPOSITUM  MEUM  SERVARE. Spe et magnificentia salvatoris securus est, quia quod commendet illi in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hec pro illo patiens salutem inveniat penes illum cum cepit iudicare, ut puniens infideles istum dignum eterna vita pronuntiet.||
Numérotation du verset 2Tim. 1,13 
Formam habens sanorum verborum
interl.| interl.| similiter tu : habens formam sanorum etc. per que potes custodire||
marg.| marg.| FORMAM  HABENS. Hic ostendit quo de se predicta spectent. Quasi ita laboro {t. 4 : Erfurt, f. 1127va ; facsim., p. 414a} [Rusch, f. 1127va ] in isto officio mihi credito. « Similiter et tu formam habens » etc.||
marg.| marg.| Aliqui libri habent : Formam habe. Et secundum hoc sic continua litteram. Quasi : collabora in evangelio, quod ut recte facias, habe formam etc. non mutatur sententia. Custodi bonum depositum, nec hic mutatur sensus.||

habens] habe Weber
que a me
interl.| interl.| non a quocumque||
audisti in fide et dilectione
interl.| interl.| id est habens bona verba cum fide et dilectione||
interl.| interl.| que est||
in Christo Iesu,
interl.| interl.| sicut Christus instituit||
Numérotation du verset 2Tim. 1,14 
bonum depositum
interl.| interl.| officium tibi commissum||
custodi
interl.| interl.| diligenti executione||
interl.| interl.| quod potes||
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
interl.| interl.| in te ut in me||
interl.| interl.| ideo opus est ut custodias||
Numérotation du verset 2Tim. 1,15 
Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt,
interl.| interl.| qui a me aversi, id est qui recesserunt a me modo sunt in Asia||
interl.| interl.| a quibus maxime est tibi cavendum||
interl.| interl.| quasi illi recesserunt a me||
interl.| interl.| sed||
interl.| interl.| EX QUIBUS EST PHYGELUS ET HERMOGENES etc. Simulate cum eo fuerunt, ut calumniam invenirent, sed postquam viderunt se manifestatos recesserant ab eo.||
Numérotation du verset 2Tim. 1,16 
Det misericordiam Dominus Honesifori
interl.| interl.| Asiani hunc imitare||
domui,
interl.| interl.| familie||
quia sepe me refrigeravit
interl.| interl.| ministrando mihi necessaria||
et catenam meam
interl.| interl.| vel : erumnam meam||
non erubuit,
interl.| interl.| sicut hi qui recesserunt||
Numérotation du verset 2Tim. 1,17 
sed cum Romam venisset, sollicite me quesivit
interl.| interl.| ut liceret ei ad me ingredi||
et invenit.
interl.| interl.| et ideo||
Numérotation du verset 2Tim. 1,18 
Det illi Dominus
interl.| interl.| Pater||
invenire misericordiam a Domino
interl.| interl.| Filio||
in illa die.
interl.| interl.| iudicii||
Et quanta Ephesi
interl.| interl.| non solum Rome||
ministravit mihi, melius
interl.| interl.| aliis pluribus, vel : quam hic||

mihi] om. Weber
tu nosti.
interl.| interl.| qui aderas||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Tim. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber70.xml&chapitre=70_1)