initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<70. *Epistola secunda Pauli ad Timotheum*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Tim. 2,1 
Tu ergo,
interl.|  quia illi aversi, et exemplo huius
fili mi, confortare in gratia
interl.|  fidei et sapientie
interl.|  in te servanda et aliis annuntianda
que est in Christo Iesu.
Numérotation du verset 2Tim. 2,2 
Et que audisti a me
interl.|  et coadiutores constitue
per multos testes,
interl.|  per prophetas confirmata
hec commenda fidelibus
interl.|  sane fidei
hominibus qui idonei
interl.|  vita et scientia et facundia
erunt et alios docere.
Numérotation du verset 2Tim. 2,3 
Labora
interl.|  in predicando evangelio contra hostes fidei
interl.|  et tuipse
sicut bonus miles in Christo Iesu
interl.|  diffinitio boni militis

in Christo Iesu] Christi Iesu Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,4 
Nemo militans
interl.|  in spiritalibus
marg.|  NEMO  MILITANS. Si autem bonus miles esse vis. Non implices te scilicet, quia nemo.
marg.|  NEMO etc. Notitia interna nequaquam conspicitur, nisi a terrena implicatione cessetur
Deo implicat se
interl.|  qui non potest dividi duobus contrariis servis, sicut nemo potest servire duobus dominis

Deo] om. Weber
negotiis secularibus,
interl.|  quibuslibet vel ut mercatum faciens de spiritalibus carnalia querat
marg.|  NEGOTIIS  SECULARIBUS. Negotia secularia sunt cum animus occupatur cura colligende pecunie sine labore corporis, ut negotiatores et huiusmodoi, quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet, et quasi quereret unde ergo vivamus. Subdit : « Laborantem agricolam ».
ut ei placeat cui se probavit.
interl.|  id est devovit et per preterita probabilem ostendit in electione
Numérotation du verset 2Tim. 2,5 
Nam et qui certat in agone
interl.|  quolibet
marg.|  NAM  ET  QUI  CERTAT. Ideo labora sicut bonus miles, vel : ideo nemo se implicet negotiis secularibus, quia non aliter datur corona, nisi legitime militet, ut in agone fit.
non coronatur,
interl.|  quia nemo, nisi ab omnibus que illum agonem imperire possunt abstineat
nisi legitime certaverit
interl.|  prout expetit lex agonis scilicet nudus
Numérotation du verset 2Tim. 2,6 
Laborantem
interl.|  quamvis ita moneam laborare, non tamen vivas de opere tuo, quia infirmus et minus sufficeres verbo Dei
agricolam oportet primum de fructibus percipere.
marg.|  LABORANTEM  AGRICOLAM. Quasi : ille quereret, unde ergo vivam, cum fodere non possim, mendicare confundar. Subdit :   Laborantem agricolam etc. Quasi et si non implices te negotiis secularibus, est tamen unde vivere possis, quia   oportet etc.
marg.|   Laborantem agricolam , id est predicatorem qui in agro Ecclesie ligone verbi Dei excolit corda auditorium.   Primum percipere, id est sumere.   De fructibus , id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua, ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius iubet eum sumere qui primus est et sic ceteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his que accepit, et post aliis de his que supersunt ministrare. Castum itaque evangelistam non ad hoc evangelizantem ut evangelium vendat securum facit, et vult ut intelligat quod necessaria sibi licet sumere ab eis in quibus Deo militat, et quos tamquam cultor vineam exercet, {t. 4 : Erfurt, f. 1127vb ; facsim., p. 414b} [Rusch, f. 1127vb ] vel tamquam gregem pascit. Non est enim mendicitas, sed potestas. Timotheus autem tante abstinentie fuit quod etiam a licitis se temperans exemplo Pauli volebat vivere de labore manuum cum Dominus decreverit, ut qui evangelium annuntiat, de evangelio vivat.

percipere] accipere Weber
Numérotation du verset 2Tim. 2,7 
Intellige
interl.|  etsi videor contraria, et contra quod ipse facio dicere, discerne quid quare dicitur, quia tu infirmus mihi de acceptione scandalum
que dico : Dabit
interl.|  quod potes
enim tibi Dominus in omnibus
interl.|  non solum in his
intellectum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,8 
interl.|  et ut legitime certes, memor esto resurrectionis
marg.|   Memor esto , vel : labora sicut ego et hoc spe vite eterne. Nam « memor esto ». Hec non propter Timotheum memorat, sed propter hereticos, quos previdit futuros et ista negaturos.
Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David
interl.|  natum
interl.|  progenie

Dominum] om. Weber
secundum evangelium meum,
interl.|  predicationem meam
interl.|  et si perversi negant
Numérotation du verset 2Tim. 2,9 
in quo
interl.|  evangelio predicando
laboro
interl.|  sic et tu facias
usque ad vincula quasi
interl.|  habitus
male operans, sed
interl.|  etsi corpus
marg.|  QUASI  MALE  OPERANS. Hic contumeliam notat que ei ingerebatur.
verbum Dei non est alligatum.
marg.|  SED  VERBUM  DEI etc. Quasi : licet ego sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum, quia et sermone presentes et litteris absentes docere non cesso.
Numérotation du verset 2Tim. 2,10 
Ideo
interl.|  id est pro evangelio, vel quia memor sum Christum resurrexisse
omnia
interl.|  incommoda
sustineo propter electos,
interl.|  etsi omnibus non prosim
ut et ipsi salutem
interl.|  mecum
interl.|  anime
consequantur
interl.|  hic
que est in Christo Iesu
interl.|  id est per Christum prestatur
cum gloria celesti.
interl.|  que post hanc vitam dabitur
marg.|  SALUTEM etc.  CUM  GLORIA etc. Quasi : ut hic consequantur salutem iustificationis et post hanc vitam gloriam celestem.
Numérotation du verset 2Tim. 2,11 
Fidelis
interl.|  verus
sermo. Nam si commortui sumus,
interl.|  mundo vel peccatis, in baptismo sicut Christus veteri homini
et convivemus ;
interl.|  id est cum illo vivemus in vita eterna
Numérotation du verset 2Tim. 2,12 
si sustinemus,
interl.|  pro Christo tribulationes et passiones
marg.|  FIDELIS  SERMO. Est iste quod consequentur salutem et gloriam, nam et mortui mundo sicut Christus veteri homini et sustinentes, id est martyres.
marg.|  Vel : ut sustineas, memor esto Christum resurrexisse. Nam si commortui in ipsa morte et,   si sustinemus in passione,   convivemus et conregnabimus etc. Et hic sermo fidelis est.
et conregnabimus ;
interl.|  cum illo in eterna beatitudine. Et hoc est quod ait : Nam si etc.
si negabimus,
interl.|  eum coram hominibus
interl.|  hoc est contrarium illi : « qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo »

Mt. 10, 32.
et ille negabit nos.
interl.|  coram Patre dicens : Nescio vos
Numérotation du verset 2Tim. 2,13 
Si non credimus,
interl.|  quod puniat malos, stulte confisi de misericordia
ille fidelis manet.
interl.|  in dictis suis. Et in eo etiam quod dixit : « Qui non crediderit condemnabitur »

Mt. 16, 16.
Negare se ipsum non potest.
interl.|  qui est veritas, quod faceret, si dicta sua non impleret ?
marg.|  NEGARE  SEIPSUM etc. Hoc quod seipsum negare non potest laus est voluntatis divine. Sicut quod quidam non possunt credere, culpa est voluntatis humane.
Numérotation du verset 2Tim. 2,14 
Hec commone,
interl.|  vel commoneo
interl.|  alios tibi commissos
marg.|  HEC  COMMONE. Hec predicta ut patiaris commoneo te, vel : hec commone tuos.
testificans
interl.|  testem Deo invocans
coram Domino.
interl.|  sed
Noli verbis contendere. Ad nihil enim utile contenditur, nisi ad subversionem audientium.
interl.|  contentio nihil potest, nisi subvertere, dum verbosus par vel superior, videtur catholico
interl.|  vel est
marg.|  AD  NIHIL  ENIM  UTILE etc. Contentio minus stabilitis sepe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malivolentie argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse quin contentio extroqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse que audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.

ad] in Weber | enim] om. Weber | contenditur] om. Weber | nisi] om. Weber |
Numérotation du verset 2Tim. 2,15 
Sollicite cura te ipsum
interl.|  propter te
probabilem
interl.|  propter proximum
exhibere
interl.|  in conspectu hominum vel tuorum
Deo, operarium
interl.|  in operibus vite agendis
inconfusibilem,
interl.|  qui non erubescat evangelium, vel non deficiat
recte tractantem verbum veritatis.
interl.|  secundum competentiam singulorum ut altis spiritalia, lac distribuat parvulis
Numérotation du verset 2Tim. 2,16 
Profana
interl.|  verba
interl.|  ut hereses
autem inaniloquia
interl.|  sine fructu et si non ita mala
devita.
interl.|  quia aliquibus audita nocent
Multum enim proficient
interl.|  efficacia sunt
ad impietatem,
interl.|  contra cultum Dei
Numérotation du verset 2Tim. 2,17 
et sermo
interl.|  a parvo ad maius paulatim tendunt que sana sunt corrumpendo et ita ad impietatem trahendo
interl.|  ut ab his specialiter caveat
est Hymeneus et Philetus
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1128ra ; facsim., p. 415a} [Rusch, f. 1128ra ] EX  QUIBUS  EST  HIMENEUS  ET  PHILETUS etc. Horum prodidit nomina ut ab his specialiter caveat quos et profanos et impios designat et errantes a veritate.
Numérotation du verset 2Tim. 2,18 
qui a veritate
interl.|  in qua olim fuerunt
exciderunt,
interl.|  ideo ad huc eis creditur, unde magis noxii
dicentes
interl.|  occasione illorum verborum multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
resurrectionem
interl.|  vel in baptismo
iam factam,
interl.|  ut non speretur alia
marg.|  DICENTES  RESURRECTIONEM  IAM  FACTAM etc. Vel : ita ut de resurrectione anime intelligatur. Due enim sunt resurrectiones, prima est que fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et in aliis peccatis per fidem et baptimum vivificatur, unde :"qui crediderit in me transibit de morte ad vitam". Altera que erit corporum, que erit in die iudicii. De illa resurrectione que fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus cum ait : dicentes resurrectionem, mentium scilicet, esse factam in baptismo et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes secte que religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi, omnes etiam qui instituerunt alicuius false religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporem resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.

Cf. Io. 5, 24.
et subvertunt quorumdam fidem.
interl.|  et ideo vitandi
Numérotation du verset 2Tim. 2,19 
Sed firmum
interl.|  et ideo non pro eis desperandum
fundamentum Dei
interl.|  id est illi quos Deus elegit et immobiliter in fide fundavit
stat,
interl.|  qui perit, inde non erat

stat] stetit Weber
habens signaculum hoc.
interl.|  in signum amicis ut accedant, inimicis ut territi fugiant, vel : hoc habent menti impressum, vel : signati sunt hoc signo
Cognovit Dominus qui sunt eius
marg.|  COGNOVIT  DOMINUS. Id est amat et defendit prescitos suos, in quo notatur prescientia qua quos prescivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est predestinavit vocavit iustificavit glorificavit. Numerus talium est « hortus conclusus, fons signatus », ‘’puteus aque vive’’, ‘’paradisus cum pomorum fructibus’’. Ex hoc numero quidam spiritaliter vivunt, et supereminentem viam caritatis ingrediuntur. Quidam vero ad huc carnales profectus suos instanter exercent et ut in cibos spiritalium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lactem nutriuntur, et que in pravis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt, in Dei timore vitant et regulam fidei diligentur inquisitam firmiter tenent, et si ab ea devient, cito auctoritate catholica corriguntur quamvis in eius verbis pro sensu carnali variis ad huc phantasmatum concursibus fluctuent. Sunt et ex eo numero quidam qui ad huc nequiter vivunt, aut etiam in heresibus, vel in genitilium superstitionibus iacent, et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt eius. Nam in illa ineffabili prescientia Dei multi qui foris videntur, intus sunt. Ex illis ergo omnibus qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, id est quos novit Dominus, nemo in eternam damnationem seducitur. Novit enim Dominus qui sunt eius. Nondum enim apparuit iudicium, sed iam factum est in notitia Dei. Novit enim qui permaneant ad coronam, et qui ad flammam, novit triticum et paleam. Deinde alteram partem signaculi ponit de libro Isaie, subdens : « Et discedit ab iniquitate » etc.

Ct. 4, 12.
Cf. Ct. 4, 15.
Cf. Ct. 4, 13.
et discedit10 
vel discedat
10  discedit] discedat Weber
ab iniquitate
interl.|  etsi non ab iniquis quibus mixtus
marg.|  DISCEDIT. Isaias videns in homine liberum arbitrium, ita admonet :   Discede ab iniquitate, et per hec duo quod homo libero arbitrio discedit ab iniquitate et Deus prescitum munit, apparet hostibus et amicis quod ipse sit Dei. Hoc est signaculum.
omnis qui nominat
interl.|  vel invocat
interl.|  vere
nomen Domini.
Numérotation du verset 2Tim. 2,20 
In magna autem domo
interl.|  quidam sunt subversi, quidam signati, sed non mirum
interl.|  in Ecclesia sunt simul modo
non solum sunt vasa aurea et argentea,
interl.|  id est boni
interl.|  Dei dispensationes recipientes
sed et lignea et fictilia,
interl.|  que etsi ad contumeliam lignea, tamen honestis ad purgationem, vel : quedam de utrisque in honorem, quedam in contumeliam
interl.|  id est mali
marg.|  VASA  AUREA  ET  ARGENTEA  ET  LIGNEA. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut {t. 4 : Erfurt, f. 1128rb ; facsim., p. 415b} [Rusch, f. 1128rb ] purgentur aurea et argentea. Sic mali prosunt ad profectum bonorum. Et sicut illa fracta extra domum eiiciuntur, et alia vasa fracta studio reponuntur, ita mali mortui in tenebras exteriores, boni vero in vita eterna collocabuntur. Magna ergo domus Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spiritali unitate devicti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia id est illi qui sunt in domo ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen ad huc corpore simul cum bonis. Nam ante tempus ultime separationis nullo modo propter commixtionem malorum recedendum est ab unitate Ecclesie, ut ante ventilationem aree similes sint triticum et zizania grana et palee, quia non concessit Dominus apostolis zizania a tritico separare, quis ergo hoc audeat ?
et quedam quidem in honorem,
interl.|  id est boni qui purgantur per malos
quedam autem
interl.|  mali qui sunt ad purgatorium bonorum
in contumeliam.
Numérotation du verset 2Tim. 2,21 
Si quis ergo
interl.|  et quia alterum horum est
emundaverit se
interl.|  recedendo ab iniquitate eorum, non ab eis
ab istis,
interl.|  qui in contumeliam
erit
interl.|  quasi : non perit propter hoc quod cum illis est corpore
vas
interl.|  gratie Dei
in honorem sanctificatum,
interl.|  mundum
interl.|  fide et operibus
et utile Domino,
interl.|  alios acquirendo
ad omne opus bonum paratum.
Numérotation du verset 2Tim. 2,22 
Iuvenilia autem desideria fuge,
interl.|  profana aliorum et inania devita, in te vero iuvenilia desideria fuge, scilicet luxuriam, immunditiam etc.
sectare vero iustitiam,
interl.|  in iudicio
fidem,
interl.|  veram
interl.|  vel castitatem
interl.|  Dei et proximi
pacem
interl.|  quietem
interl.|  hec sectare
cum his qui
interl.|  cum fidelibus
invocant Dominum de corde puro.
interl.|  vel : omnia hec sectare, sicut hi qui invocant Dominum pura conscientia
Numérotation du verset 2Tim. 2,23 
Stultas autem
interl.|  inutiles
marg.|  STULTAS  AUTEM. Non omnes questiones vitande, sed inutilis et sine disciplina.
et sine disciplina
interl.|  et si non stulte, in quibus tamen non est profectus discipline vel scientie
questiones devita, sciens quia generant lites.
interl.|  non edificationem
Numérotation du verset 2Tim. 2,24 
Servum autem Domini non oportet litigare,
interl.|  tempus litibus expendere
marg.|  SERVUM  AUTEM  DOMINI  NON  OPORTET  LITIGARE etc. Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi, nec deesse voluit nos fratrum correctioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur litigare, volunt aut rursus dormire, cum litigare prohibentur.
sed mansuetum
interl.|  tractabilem
esse ad omnes,
interl.|  etiam malos ut attrahat
docibilem,
interl.|  qui facile doceat vel doceatur, si opus est in aliquo
patientem,
interl.|  quelibet adversa
Numérotation du verset 2Tim. 2,25 
cum modestia
interl.|  mentis lenitate
corripientem
interl.|  non est cessandum a correctione erroris alterius
eos qui resistunt veritati11  . Nequando
interl.|  prout, vel si aliquando

11  veritati] om. Weber
det illis Deus
interl.|  aliter non prodest correctio
penitentiam
interl.|  quam modo impugnant
marg.|  NEQUANDO  DET  DEUS  ILLIS  PENITENTIAM. Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quenque peniteat. Que penitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio quam iustitia qua se quisque humiliat penitendo. Ideoque non solum cum agitur penitentia, verum etiam ut agatur Dei misericordia necessaria est, ut enim Petrus amare fleret respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit :   Det illis Deus penitentiam etc.
ad cognoscendam veritatem
Numérotation du verset 2Tim. 2,26 
et resipiscant a diaboli laqueis,
interl.|  et cognita redeant ad bonum
a quo captivi12 
interl.|  extra patriam

12  captivi] capti Weber
tenentur
interl.|  non modo ligantur
ad ipsius voluntatem.
interl.|  exequendam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Tim. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber70.xml&chapitre=70_2)