initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<70. *Epistola secunda Pauli ad Timotheum*>

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Tim. 3,1 
Hoc autem scito
interl.|  dixi profana et stulta devita, hoc autem sciendum est ad ipsa vitanda
quod in novissimis diebus
interl.|  sanctis
instabunt tempora periculosa,
interl.|  vel seva
Numérotation du verset 2Tim. 3,2 
et
interl.|  id est quia
erunt
interl.|  hec est causa periculi
est] corr., es cacogr. Rusch
homines se ipsos amantes,
interl.|  inde hec omnia oriuntur que sequuntur
interl.|  non Deum ut Petrus
marg.|  SEIPSOS  AMANTES. Non Dominum ut Petrus qui ter interrogatus a Domino, ter professus est se eum diligere dicens : « Tu scis quia amo te », unde et Dominus ei oves pascendas credidit, quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio, si quis ibi non querit sua, sed que Christi sunt. Ex eo autem {t. 4 : Erfurt, f. 1128va ; facsim., p. 416a} [Rusch, f. 1128va ] quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice hec que sequuntur mala oriuntur.
Io. 12, 17.
cupidi,
interl.|  pecunie
elati,
interl.|  ad dominium
superbi,
interl.|  de honoribus sibi impensis
blasphemi,
interl.|  in Deum per hereses
parentibus
interl.|  carnalibus vel spiritalibus
interl.|  de bonis
marg.|  Ingrati ut qui corrigentibus « mala pro bonis » reddunt.

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.

non obedientes] inoboedientes Weber
scelesti,
interl.|  in gravibus perpetrandis
interl.|  suas vel aliorum animas interficientes
marg.|  Scelesti ut quando modum peccandi transcedunt, scilicet suas vel aliorum animas interficientes.
Numérotation du verset 2Tim. 3,3 
sine affectione,
interl.|  ad aliquem
marg.|  Sine affectione non compatiendo infirmis.
sine pace,
interl.|  inquietantes alios
criminatores,
interl.|  vel detractores
interl.|  crimina imponentes
interl.|  Detractores famam sanctorum maculando.
incontinentes,
interl.|  gule vel libidinis
marg.|  Incontinentes non refrenando malas cupiditates.
immites,
interl.|  crudeles
interl.|  Immites exercendo lites.
sine benignitate,
interl.|  largitate
interl.|  Sine benignitate dum nesciunt subvenire aliis.
Numérotation du verset 2Tim. 3,4 
proditores,
interl.|  secretorum alterius
interl.|  Proditores indicando inimicis piorum que occultanda noverunt.
protervi,
interl.|  vel procaces
interl.|  habitu vel verbis pudorem no servantes
interl.|  Procaces humanam vercundiam inverecunde agitantes.
interl.|  Ceci non intelligentes neque que loquuntur, neque de quibus agunt.
tumidi,
interl.|  inflato corde
voluptatum amatores
interl.|  quarumlibet
interl.|  voluptatum amatores, carnales delicias spiritalibus preponentes.

voluptatum] voluptatium Weber
magis quam Dei,
Numérotation du verset 2Tim. 3,5 
habentes speciem
interl.|  et ideo periculosi
quidem pietatis,
interl.|  religionis
virtutem
interl.|  vel veritatem, id est caritatem
autem eius abnegantes.
interl.|  factis
marg.|  HABENTES  SPECIEM  PIETATIS. Quia eadem sacramenta cum piis. Virtutem autem eius. Virtus caritas de corde puro, conscientia bona et fide non ficta, hec est virtus quam nihil vincit. Nullus ignis nulli fluctus seculi, nulla flumina temptationis eam extinguunt. De hac dicitur : « Fortis est ut mors dilectio ». Sicut enim mors quando venit, resisti ei non potest. Sic contra violentiam caritatis nihil potest mundus. Econtraria data est similitudo. Quando enim mors ad auferendum violentissima est, sic caritas ad salvandum violenta est. Vel secundum aliam litteram : Veritatem autem eius, id est res pietatis. Abnegantes idem sensus.

Ct. 8, 6
Et hos
interl.|  tales
devita.
interl.|  ecce quare incepit de novissimis temporibus
Numérotation du verset 2Tim. 3,6 
Ex his enim sunt
interl.|  quia iam horum prenuntii sunt quidam, plures autem in fine futuri sunt
qui penetrant
interl.|  ad litteram, vel : rimantur proprietatem cuiusque, et quos inveniunt idoneos seducunt
marg.|  QUI  PENETRANT. Ingrediebantur enim domus mulierum et decipiebant eas.
domos et captivas
interl.|  sub dolosis et versutis verbis
ducunt mulierculas
interl.|  seductibiles
marg.|  MULIERCULAS. Prius et per eas viros, ut diabolus prius Evam. Vel : viros seductibiles quasi mulieres seducunt.
oneratas peccatis
interl.|  ideo erant digne seduci
que ducuntur variis desideriis.
interl.|  semper nova desiderant
interl.|  firmos non possent seducere
Numérotation du verset 2Tim. 3,7 
Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
interl.|  semper ambulant et numquam ad viam perveniunt
interl.|  SEMPER DISCENTES etc. Nos autem semper ambulemus in via, donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus, atque ita et querendo tendimus et inveniendo ad aliquid pervenimus.
Numérotation du verset 2Tim. 3,8 
Quemadmodum autem Iamnes et Mambres
interl.|  fratres
interl.|  magi pharaonis
interl.|  hoc de apocryphis sumitur
interl.|  QUEMADMODUM AUTEM. Quasi : tales seducunt, veritati autem semper resistunt et hoc est quod ait : « Quemadmodum autem Iamnes » etc. Iamnes et Mambres duo fratres fuerunt, magi pharaonis, horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, {t. 4 : Erfurt, f. 1128vb ; facsim., p. 416b} [Rusch, f. 1128vb ] de quibus hoc sumitur hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes : « Digitus Dei est hic », et sicut illi restiterunt Moysi, ita et hi, scilicet heretici mihi.
interl.|  Nota quod animositas hereticorum semper inquieta est, quos magorum pharaonis habere conatum ait hic Apostolus, comparans eos magis pharaonis. Quos Ieremias perdici insipienti avicule comparat dicens : 'Clamavit perdix, congregavit que non peperit, fecit divitias non cum iudicio, in medio dierum eius derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens'.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. CONTRA FAUSTUM. Contentiosi heretici, ut perdix. Contentiosum animal clamat et congregat que non peperit, ita et hereticus Christianos quos faciat suas divitias. Non cum iudicio, sed cum temeritate, sed post derelinquitur et est insipiens, ut hic dicitur, sed ultra non proficient.

Ex. 8, 19
Cf. Ier. 17, 11.
apocryphis] apocrisis cacogr. Rusch
restiterunt Moysi, ita et hi
interl.|  heretici
resistunt veritati, homines corrupti mente,
interl.|  corrupte rationis
reprobi
interl.|  operibus semper resistentes
circa fidem,
interl.|  semper circa numquam in fide
Numérotation du verset 2Tim. 3,9 
sed
interl.|  predicit destruendos in Asia hereticos
interl.|  post hec presentia
ultra non proficient. Insipientia
interl.|  que modo putatur sapientia
enim eorum manifesta erit omnibus,
interl.|  per bonos, presertim per Iohannem apostolum
sicut et illorum
interl.|  magorum
fuit.
interl.|  per Moysen
Numérotation du verset 2Tim. 3,10 
Tu autem
interl.|  illi contradicunt veritati
assecutus es meam doctrinam,
interl.|  et ideo potes illis resistere, habens scientiam per meam doctrinam
institutionem
interl.|  bonorum operum
propositum,
interl.|  tendens quo ego
fidem,
interl.|  invisibilium
longanimitatem,
interl.|  in expectatione promissorum
dilectionem,
interl.|  Dei et proximi
patientiam,
interl.|  de adversis
Numérotation du verset 2Tim. 3,11 
persecutiones,
interl.|  de loco ad locum
passiones.
interl.|  tormentorum
Qualia
interl.|  tales sunt tibi illate tribulationes et persecutiones, quales mihi sunt facte et quales sustinui
interl.|  et
quales persecutions
interl.|  vel passiones
sustinui
interl.|  quasi : ego sustinui
et ex omnibus me eripuit Dominus.
interl.|  sic et te eruet, nec solus ego patiar, sed
Numérotation du verset 2Tim. 3,12 
Et omnes
interl.|  ita necesse est et tibi, si pie vivere vis
qui volunt pie vivere
interl.|  religiose iuste
in Christo Iesu,
interl.|  qui venit pati
persecutionem
interl.|  hoc semper sit, sed maxime primo tempore
interl.|  in corpore vel in corde
patientur.
interl.|  intus vel foris
marg.|  ET  OMNES  QUI  VOLUNT etc. Pie vivit qui dicit : « Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? » Aliorum enim infirmitates et scandala sunt persecutores. Quid enim sic persequitur vitam bonorum, quam vita iniquorum. Non modo cum cogit imitari quod displicet, sed etiam cum cogit dolere quod videt. Quia coram pio vivens impie, etsi non obligat conscientem cruciat tamen sentientem, unde vidi prevaricantes et tabescebam.

2Cor. 11, 29.
Numérotation du verset 2Tim. 3,13 
Mali
interl.|  in se
interl.|  boni patiuntur, sed
autem homines et seductores
interl.|  aliorum qui huius officii sunt
proficient in peius
interl.|  ita
errantes
interl.|  ipsi a bono
et in errorem
interl.|  ipso actu
mittentes.
interl.|  alios
marg.|  MALI  AUTEM  HOMINES etc. Quales sunt timentes hos ledere, coram quibus loquuntur qui non parantur ad temptationes, sed promittunt felicitatem huius seculi, quam Deus ipse seculo non promisit. Ille predicit labores, tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, lignos configi. Omnia hec ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera huius seculi. Unde : « Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationes».

Sir. (Eccli.) 2, 1.
Numérotation du verset 2Tim. 3,14 
Tu vero
interl.|  quia mali errant et in errorem mittunt
permane
interl.|  firmus
in his que didicisti,
interl.|  a Deo vel a me
et credita sunt
interl.|  ecce necesse
interl.|  ut aliis annunties
tibi,
interl.|  ut fideli dispensatori
sciens
interl.|  memoriter retinens
interl.|  ideo non debes venire in dubium
a quo
interl.|  ecce auctor
didiceris.
Numérotation du verset 2Tim. 3,15 
Et
interl.|  ideo etiam permane, quia
quia ab infantia sacras litteras
interl.|  prophetias
interl.|  legis
interl.|  ecce facultas
nosti, que
interl.|  spiritaliter intellecte
te possunt instruere ad salutem per fidem
interl.|  quam et ipse docent

possunt] possint Weber
que est in Christo Iesu.
marg.|  SACRAS  LITTERAS  QUE  TE  POSSUNT etc. Multum signat prodesse veteris te habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur que ad salutem hominum valet.
Numérotation du verset 2Tim. 3,16 
Omnis Scriptura
interl.|  cuius auctor Deus
divinitus inspirata
interl.|  per Spiritum sanctum
marg.|  OMNES  ENIM. Scripture valent ad salutem, quia ad causam salutis
et utilis
interl.|  alicui
ad docendum,
interl.|  necientes
ad arguendum,
interl.|  ad convincendum de malo
ad corrigendum,
interl.|  ad increpandum duriter
ad erudiendum
interl.|  incipientes discere
in iustitia,
interl.|  ut iustum faciat
marg.|   Ad arguendum negligentes,   ad corrigendum in malo persistentes,   ad erudiendum penitentes.
interl.|  ita
Numérotation du verset 2Tim. 3,17 
ut perfectus sit
interl.|  executione
homo Dei ad omne opus bonum instructus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Tim. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber70.xml&chapitre=70_3)