initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<70. Epistola secunda Pauli ad Timotheum**>

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Tim. 4,1 
Testificor
interl.| interl.| et quia sic potes||
interl.| interl.| adiuro||
interl.| interl.| teste Deo||
coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos
interl.| interl.| qui vivi reperientur||
interl.| interl.| qui residui erunt tormentis Antichristi, vel : iustos et iniustos||
et adventum ipsius
interl.| interl.| priorem cui debes grates redderem vel futurum qui timendus est||
et regnum
interl.| interl.| eternum||
eius
interl.| interl.| ut conregnes Deo||
Numérotation du verset 2Tim. 4,2 
predica verbum, insta
interl.| interl.| instanter predica||
opportune,
interl.| interl.| quantum ad eos quibus placet||
interl.| interl.| de peccato||
interl.| interl.| negligentes||
interl.| interl.| vel : importune argue||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1129ra ; facsim., p. 417a} [Rusch, f. 1129ra ] IMPORTUNE. Tu opportune agis, sed importunus videris ei qui non libenter audit, quod tamen aliquando ei prodest. Tu igitur sciens hoc illi esse opportunum quod ei videtur importunum dilectionem curamque sanitatis eius animo teneas mansueto et modesto. Multi enim quamvis perturbatiores a medico videntur abscedere, paulatim tamen verbi vigore medullas penetrante, sanati sunt, et cum Scriptura dicat :"'In multiloquio non effugies peccatum", non est dicendum istum multum esse locutum, etsi Apostolus dicat : I nsta opportune, importune. In tantiloquio enim non est multum quod est necessarium.||

Cf. Prv. 10, 19.
obsecra,
interl.| interl.| adiura||
interl.| interl.| volentes||
increpa
interl.| interl.| negligentes||
interl.| interl.| asperis verbis persistentes||
interl.| interl.| nolentibus||
in omni patientia
interl.| interl.| ut patienter sustineas repugnantes et doceas accipientes||
interl.| interl.| repugnantium||
et doctrina.
interl.| interl.| accipientium||
marg.| marg.| INCREPA IN  OMNI  PATIENTIA etc. Huic acriori suadet patientiam, Tito nimis patienti imperium||
Numérotation du verset 2Tim. 4,3 
Erit enim tempus
interl.| interl.| modo est hoc quod predices necesse, ut contra hec preparatur Ecclesia||
cum sanam doctrinam non sustinebunt,
interl.| interl.| quasi : onus non ferent salutem audire||
sed ad sua desideria
interl.| interl.| quod ea doceant que volunt||
marg.| marg.| SED AD  SUA  DESIDERIA etc. Id est : qui ea doceant que volunt, prophetia est sancti apostoli qui prescius futurorum in doctrina precipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat preparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros qui pro desideriis suis doceri volunt, ut a magistris, scilicet constantibus et veracibus ad hos convertantur, que hec illos doceant que libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.||
coacervabunt sibi magistros
interl.| interl.| multos||
prurientes auribus
interl.| interl.| ipsi||
interl.| interl.| desiderio audiendi, non tamen bono||
marg.| marg.| MAGISTROS  PRURIENTES etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. SUPER IOHANNEM HOMELIA 43. Hos magistros Salomon vult per mulierem, de qua ait :"Vanitas impiorum mulier est insipiens et audax, que inops panis convocat pretereuntes, dicens : panes occultos libenter attingite et aque furtive dulcedinem". Cum sit ignara veritatis, promittit scientiam veritatis, quam ipsa occultatione commendat et quasi condit, ut libentius audiatur. Cuius prohibitam furantur seducti audientiam. Hec occultatio facit pruritum in auribus spiritaliter fornicantibus, sicut pruritu libidinis in carne corrumpit integritas castitatis. Nefarii enim doctores ipsa occultatione condiunt sua venena curiosis, ut ideo exitiment eos dicere aliquid magnum, quia habent secretum et suavius hauriant insipientiam, quam putant scientiam, dulciusque audiant que palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Mulier illa propter illicita atque punienda secreta non solum insipiens, verum etiam audax nuncupatur. Sub christiano enim vocabulo multas scelestas hereses condidit, nefandas fabulas finxit, et nenie tales quales in theatris cantantur sine inimica scurrilitate ridentur. Et non tales quales adversus Deum fingere potuisse illam insipientiam dolemus, et miramur audaciam.| ||

Cf. Prv. 9, 13-17 : « Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris et nihil omnino sciens sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco, ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo. Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est : Aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior ».
Cf. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tr. 97, par. 2-3, CCSL 36.
super] supra Rusch
Numérotation du verset 2Tim. 4,4 
et a veritate
interl.| interl.| que eis aspera||
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
interl.| interl.| ita est futurum||
Numérotation du verset 2Tim. 4,5 
Tu vero vigila,
interl.| interl.| in disciplina ecclesiastica et Scripturis explanandis||
interl.| interl.| dum tempus habes||
in omnibus
interl.| interl.| omnis modi hominibus docebis||
labora, opus fac evangeliste,
interl.| interl.| quod ore predicas, hoc opere contestare||
marg.| marg.| OPUS  FAC  EVANGELISTE. Testando opera quod ore predicas, ut retorqueaturos turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthine tunice.||
ministerium tuum
interl.| interl.| episcopatus scilicet||
interl.| interl.| in tantum ut impleas ministerium tuum||
imple,
interl.| interl.| scientia, vita et doctrina||
sobrius esto.
marg.| marg.| SOBRIUS  ESTO. Per quod implere poteris, quia hec virtus temperat omnes alias. Hoc ideo maxime dicit, ne se nimis affligeret propter predictum preceptum.||

sobrius esto] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,6 
Ego enim
interl.| interl.| ideo sic oportet||
iam delibor,
interl.| interl.| incipio offerri Deo grata hostia||
marg.| marg.| DELIBOR. Libare dicimus degustare, fundere vel immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur, qui pro iustitia sua patitur.||
et tempus mee resolutionis
interl.| interl.| mortis||
instat.
interl.| interl.| prope est||
Numérotation du verset 2Tim. 4,7 
Bonum certamen certavi,
interl.| interl.| unde hoc scis, quia Dei preveniente gratia explevi quod debui. Vel : in proximo sum migraturus, sed bonum certamen certavi, quasi : hoc exemplum tibi relinquo.||
marg.| marg.| CERTAVI. Contra rebelles cucurri, ubi facilis transitus. Consummavi firmiter {t. 4 : Erfurt, f. 1129rb ; facsim., p. 417b} [Rusch, f. 1129rb ] locata Ecclesia. In omnibus fidem servavi, ut alii idem faciant. Hoc dicit non re plena, quia adhuc restabat ipsius passionis conflictatio, sed spe firma ex illo quod passionem sibi revelaverat, et ideo quod futurum presumpsit quasi factum indicavit.||
cursum
interl.| interl.| predicationis||
consummavi, fidem servavi.
interl.| interl.| et in omnibus adversis||
marg.| marg.| Fidem que est caput christiane religionis. Servavi que non potest haberi Deo miserante, quia domus Dei est ; unde alibi ait : « Misericordiam consecutus sum », non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, immo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum reddentis bona pro malis. Qui sua iam propinquante passione bona merita sua commemorat plus que consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam, que nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tamquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.||

1Tim. 1, 12.16.
Numérotation du verset 2Tim. 4,8 
In reliquo
interl.| interl.| in futuro||
reposita est mihi corona iustitie,
interl.| interl.| quam nullus auferat, idem tibi sperare potes||

corona iustitie] iustitie corona Weber
quam reddet mihi Dominus in illa die
interl.| interl.| quia||
marg.| marg.| REDDET. Si enim fides gratia est, et vita eterna quasi merces est fidei. Videtur quidem Deus vitam eternam tamquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem. Sed quia fides gratia est, et vita eterna est gratia per gratiam ergo reddet.||
iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius.
interl.| interl.| mali timent ibi damnandi, boni vero diligunt, quia ibi salvandi||
marg.| marg.| IUSTUS  IUDEX etc. Utique iustus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis, et ipsa iustitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.||
Numérotation du verset 2Tim. 4,9 
interl.| interl.| quia instat tempus resolutionis||
interl.| interl.| quia||
marg.| marg.| FESTINA. Et etiam ideo, quia quos mecum habere solebam, modo non habeo.||
Numérotation du verset 2Tim. 4,10 
Demas
interl.| interl.| proprium nomen||
autem
interl.| interl.| vel enim||

autem] enim Weber
me dereliquit,
interl.| interl.| tempore adversitatis||
diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam, Crescens
interl.| interl.| missus in ministerium a me||
in
interl.| interl.| propter||
Galliam, Titus in Dalmatiam,
interl.| interl.| missus a me||
Numérotation du verset 2Tim. 4,11 
Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Numérotation du verset 2Tim. 4,12 
Tichicum autem misi Ephesum.

autem] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,13 
Penulam autem quam reliqui Troade
marg.| marg.| Penula vestis erat consularis qua induebantur consules romani ingredientes in curiam. Unde fertur Romanis hanc fuisse consuetudinem, quando monarchiam totius quasi orbis acquirebant, ut quecumquam gens cum pace et coronis eis occurrisset, darent eis libertatem, intantum ut fratres illorum dicerentur, civesque Romani appellarentur. Dabantque potestatem edificandi curiam et habendi consules, sicut et ipsi habebant. Pater ergo Pauli de Gilohalo oppido inde ubi natus fuerat translatus in Tharsum Cilicie, quodam tempore venientibus Romanis per Ciliciam, occurrit eis ipse cum aliis Tharsensibus utpote nobilis exceperentque eos cum pace. Tunc Romani concesserunt eis predicta. Ibique pater Pauli penulam accepit, post cuius mortem ob recordationem eius hanc vestem Paulus sibi retinuit.||
marg.| marg.| PENULAM. Secundum HAIMONEM, hec penula data patri Pauli in insigne a romanis, quando susceptus est in socium et civem romanum, unde et Paulus se civem Romanum appellat.||
apud Carpiam,
interl.| interl.| alias Carpum||
veniens affer tecum et libros, maxime autem et membranas.
interl.| interl.| ut ibi scribam epistolas meas||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Volumen hebreum replico quod Paulus penulam iuxta quosdam vocat.| ||

Hieronymus, Epistulae, Ep. 36, § 13, CSEL 54, p. 279.6-9 : « Volumen hebraeum replico quod Paulus φαινόλην iuxta quosdam uocat, et ipsos characteres sollicitus adtendens scriptum reperio : uamusim alu bne Israhel mearez mezraim ».

affer tecum] affers Weber et] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,14 
Alexander
interl.| interl.| autem||
aerarius
interl.| interl.| vel faber vel custos aerarii||
multa mala mihi ostendit.
interl.| interl.| Athenis||
Reddat ei Dominus
interl.| interl.| verbum prenuntiantis est, non imprecantis||
interl.| interl.| indicat, non optat||
secundum opera eius.
Numérotation du verset 2Tim. 4,15 
Quem et tu devita. Valde enim restitit verbis nostris.
Numérotation du verset 2Tim. 4,16 
In prima mea defensione
interl.| interl.| quando primo cepi defendere evangelium contra illum||
interl.| interl.| innuit sepe congressum contra illum||
marg.| marg.| Alexander iste est quem super dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat edes Diane apud Athenas et omnes contra apostolum commovit. Defensione. Vel pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat.||
interl.| interl.| Tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die iudicii.||
nemo mihi affuit,
interl.| interl.| adiutor||
sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur.
interl.| interl.| quia hominis est timere||
marg.| marg.| NON  ILLI  REPUTETUR. Non orat pro Alexandro qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat. Sed pro his qui non obruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant.||
Numérotation du verset 2Tim. 4,17 
Dominus autem mihi astitit
interl.| interl.| quanto plus ab omnibus relictus||
et confortavit me, ut per me predicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum
interl.| interl.| etiam||
interl.| interl.| diaboli vel Neronis||
marg.| marg.| DE ORE  LEONIS. Id est Neronis, de cuius manibus liberatus est a Domino, {t. 4 : Erfurt, f. 1129va ; facsim., p. 418a} [Rusch, f. 1129va ] quando venit Romam adductus ab his qui preerant iudee ob hoc quia Cesarem appellavit. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes que erant in circuitu Rome.||
marg.| marg.| LEONIS. Diaboli qui, sicut Petrus inquit, « tamquam leo circuit rugiens querens quem devoret », qui cum non potest a iustitia amovere, vel de vita vult tollere, ne aliis prodesset, quod quia non potest, insultat ei Apostolus.||

1Pt. 5, 8
Numérotation du verset 2Tim. 4,18 
Liberabit
interl.| interl.| vel liberavit||
me Dominus
interl.| interl.| etiam||
ab omni opere malo et salvum faciet
interl.| interl.| idem tibi sperare licet||
interl.| interl.| ducens||
in regnum suum celeste, cui gloria in secula seculorum amen.
Numérotation du verset 2Tim. 4,19 
Saluta Priscam et Aquilam,
interl.| interl.| Et Aquilam. Aquila erat vir Prisce, apud istos hospitabatur apostolus.||
et Onesifori domum.
interl.| interl.| familiam||
Numérotation du verset 2Tim. 4,20 
Erastus
interl.| interl.| ideo nominat illos, ut veniens per eos hos visitet||
remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti,
Numérotation du verset 2Tim. 4,21 
festina ante hiemem venire
interl.| interl.| propter imbres et frigora commonet, ut autumno veniret||
salutat te Eubulus et Prudens
interl.| interl.| vel Pudens||

Prudens] Pudens Weber
et Linus et Claudia, et fratres omnes.
Numérotation du verset 2Tim. 4,22 
Dominus Iesus
interl.| interl.| post salutationem fratrum ipse salutat, quasi subscribens hoc modo : Dominus etc.||
cum spiritu tuo. Gratia nobiscum.
interl.| interl.| id est : maneat vestra dilecto||
interl.| interl.| ne admonitus irascaris, sed potius||
Amen.
interl.| interl.| id est fiant vera que hactenus dixi.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Tim. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber70.xml&chapitre=70_4)