initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<71. Epistola Pauli ad Titum**>

<71.1> Argumentum in epistolam ad Titum incipit

prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1129va ; facsim., p. 418a} [Rusch, f. 1129va ] Titum commovere facit et instruit de constitutione presbyterii et de spiritali conversatione et hereticis vitandis qui in Scripturis iudaicis credunt. Scripsit autem ei ab Athenis.
marg.| marg.| Hanc epistolam Apostolus Tito scribit quem creavit episcopum commonens eum fore sollicitum Ecclesiastica disciplina debet enim pontifex habere maternam pietatem et patris severitatem ut sit fortis superbis et suavis modestis ut non habens timoris angulum nec elationis supercilium urat et luceat unde in veste legalis pontificis erat coccum bis tinctum qui habebat speciem ignis. Ignis autem duo facit : urit et lucet. Ita et pontifex predicationis gladio scilicet ignito eloquio urere debet mordaci increpatione et metuenda comminatione et lucem fovendo blandis et delectabilia promittendo. Ideo de manna dicitur quod indurebatur ad ignem et liquescebat ad solem. Et baculus pontificis ab inferiori pungit et in summo ad anteriora exteditur in se rediens quia Ecclesiasticus doctor gladio verbi pungere debet id est aspere redarguere peccantes quod est ex inferiori natura et correctos in anteriora dirigere ita tamen ut ad propriam conscientiam sui consideratione redeat si forte in se habeat que aliis annuntiat.||
coccum bis tinctum] corr., coccus bis tinctus Rusch
marg.| marg.| Tito relicto Crete episcopo ex simplicitate et humilitate nimis patienti. Prescripta ei sua auctoritate utili scribit de episcopali officio imperiose et potestative tractando a Nicopoli.||
marg.| marg.| Est igitur intentio Apostoli instruere Titum de episcopali officio atque monere ut illud imperiose tractet et hereticos vitet. Modus talis : primo salutat, deinde instruit eum de episcopali officio, docens eum quid agere debeat et quales episcopos per civitates constituere. Deinde qualiter diversos vel sexu vel etate vel condicione instruere debeat. Postea monet eum de vitandis hereticis.||
prol.| prol.| ARGUMENTUM EXPLICIT. EPISTOLA PAULI PRIMA AD TITUM INCIPIT.
prima] sic Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tit. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber71.xml&chapitre=71_Prol.1)