initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<72. Epistola Pauli ad Philemonem**>

<Capitulum 1>

Numérotation du verset Phlm. 1,1 
Paulus, vinctus Iesu Christi
interl.| interl.| cuius etiam causa tu debes misereri.||
marg.| marg.| VINCTUS. Non dicit Apostolus quod est nomen dignitatis sed  vinctus quod est nomen humilitatis quia non imperat sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo. Ideo que humilitatis sunt commemorat incipiens ab iniuria sua ut dignitatem epistole sue faceret. Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est sic econtra pro Christo custodie vincula sustinere maxima gloria est. Eo enim tempore in custodia erat. {t. 4 : Erfurt, f. 1131rb ; facsim., p. 421b} [Rusch, f. 1131rb ] Ideo ait :  Paulus vinctus etc. Quasi : cuius misereri debes non esse causa doloris ; quid eris si immisericors filium cruciaveris ?||
interl.| interl.| fratri||
interl.| interl.| proventu virtutum||
marg.| marg.| DILECTO. Vel diligibili sicut in greco habetur qui scilicet diligi meretur.||
adiutori nostro
interl.| interl.| ministerio predicationis||
Numérotation du verset Phlm. 1,2 
et Apie sorori carissime
interl.| interl.| uxori eius ut et hec virum oret||

et] om. Weber carissime] om. Weber
et Archippo commilitoni nostro
interl.| interl.| filio eius Colossensium ministro ut et hic patrem exoret||
et Ecclesie que in domo tua est,
interl.| interl.| toti familie ut et hi orent||
Numérotation du verset Phlm. 1,3 
gratia vobis
interl.| interl.| et ante alia salutat in hunc modum||
et pax
interl.| interl.| mentis et reconciliatio ad Deum||
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Phlm. 1,4 
Gratias ago
interl.| interl.| memorata bonitas movere potest ad veniam||
marg.| marg.| GRATIAS  AGO. Post salutationem de bonis gratias agit commendans fidem et caritatem que ideo commemorat ut memorata bonitas moneat eum ad veniam.||
Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
Numérotation du verset Phlm. 1,5 
audiens caritatem tuam et fidem
interl.| interl.| id est commendationem fidei tue et caritatis||
quam
interl.| interl.| fidem et caritatem||
habes in Domino Iesu
interl.| interl.| pro opera fidei et caritatis servit sanctis||
et in omnes sanctos
interl.| interl.| vel omnibus sanctis||
marg.| marg.| QUAM  HABES IN  DOMINO  IESU ET IN  OMNES  SANCTOS. Quia enim in Christum credebat et eum diligebat et sanctis credebat et eos diligebat et per opera fidei et caritatis Christo serviebat et sanctis.||
Numérotation du verset Phlm. 1,6 
ut communicatio fidei tue
interl.| interl.| communicans fidei nostre fides tua, vel quod aliis tua communicans evidens sit ut hoc merito agnoscatur omne bonum esse in te per Christum.||
marg.| marg.| UT COMMUNICATIO etc. Quasi fidem habes et caritatem in Christo et in sanctis ita ut  communicatio fidei tue evidens fiat, id est ut fides tua communicans  fidei nostre, vel quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc :||
evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu.
marg.| marg.| IN AGNITIONES  OMNIS  BONI IN  CHRISTO  IESU. Id est ita evidens sit ut hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum id est omnium bonorum sufficientia.||
marg.| marg.| Vel ita. Memor sum tui et gratias ago in orationibus habitis de hoc Ut communicatio fidei tue, id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis,  evidens fiat in agnitione omnis boni, que est  in Christo Iesu, id est cum cognitione boni eterni ut illud expectetur in premium. Hoc enim orat Apostolus ut operatio eius cum cognitione fiat bonitatis, id est ut tali mente operetur ut in futurum inde exspectet premium Iesum Christum non retributionem temporalium.||
interl.| interl.| hoc ideo oro quia||
Numérotation du verset Phlm. 1,7 
Gaudium enim magnum habui
interl.| interl.| in corde||
et consolationem
interl.| interl.| in adversis||
in caritate tua
interl.| interl.| que non solo virtutis habitu in corde viguit sed etiam extra in opere manifestata est||
quia
interl.| interl.| hac||
viscera
interl.| interl.| interni affectus||
sanctorum
interl.| interl.| quia sanctis utensilia ministravit||
marg.| marg.| VISCERA  SANCTORUM. Id est filii  sanctorum carissimi vel erga te propensius  sanctorum affectus quievit te scilicet consolante et refrigeratus est quia bonum te per omnia invenerunt.||
requieverunt per te
interl.| interl.| vel erga te||
frater,
interl.| interl.| digne illos recipientem a suis laboribus quodammodo respirantes||
Numérotation du verset Phlm. 1,8 
propter quod
interl.| interl.| quia servis aliis multomagis mihi quia ad bene faciendum promptus||
multam fiduciam
interl.| interl.| non dico potestatem contra tua licita||
habens in Christo Iesu
interl.| interl.| per Christum Iesum||

habens] habentes Weber
imperandi
interl.| interl.| etiam||
tibi quod ad rem pertinet
interl.| interl.| tuam utilitatem||
Numérotation du verset Phlm. 1,9 
propter caritatem
interl.| interl.| meam vel tuam||
magis obsecro
interl.| interl.| unde supra seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem||
marg.| marg.| OBSECRO TE. Magnum est non de humili sed de sublimi si se inclinat et obsecrat.||
cum sis talis
interl.| interl.| vita et etate||
ut
interl.| interl.| ego||
Paulus senex
interl.| interl.| propter quod magis debes moveri||
marg.| marg.| SENEX. Seni magis etatis similitudine debet obsequi.||
nunc autem et vinctus Iesu Christi.
Numérotation du verset Phlm. 1,10 
Obsecro
interl.| interl.| inquam||
te pro meo filio quem genui
interl.| interl.| et ideo tenerius diligo in fide cum essem||

pro] de Weber
in vinculis, Onesimo,
Numérotation du verset Phlm. 1,11 
qui tibi aliquando
interl.| interl.| dum infidelis||
inutilis
interl.| interl.| tua tollendo||
fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis,
interl.| interl.| serviendo et per me tibi cuius est quidquid tuus mihi servus fecit||
Numérotation du verset Phlm. 1,12 
quem remisi, tu autem illum ut mea viscera
interl.| interl.| ut filium vel meum in eo affectu||
marg.| marg.| UT MEA  VISCERA etc. Onesimum profugum recurrentem ad divinum auxilium cum esset in custodia apostolus Paulus baptizavit videns in illo utilitatis spem quem sic commendat ut suum animum in illo significet recipi.||

ut] id est Weber
suscipe, filium meum carissimum
interl.| interl.| in plerisque <codicibus> vacat||

filium meum carissimum] om. Weber
Numérotation du verset Phlm. 1,13 
quem ego volueram mecum detinere ut pro {t. 4 : Erfurt, f. 1131va ; facsim., p. 422a} [Rusch, f. 1131va ] te mihi ministraret in vinculis evangelii.
Numérotation du verset Phlm. 1,14 
Sine consilio tuo
interl.| interl.| consensu||

tuo] + autem Weber
nihil volui facere uti
interl.| interl.| ut non||
ne velut ex necessitate
interl.| interl.| contra velle tuum||
bonum tuum esset
marg.| marg.| quod tuus mihi servit ut tamen velit Deus facit qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate||
sed voluntarium.
Numérotation du verset Phlm. 1,15 
Forsitan
marg.| marg.| FORSITAN. Ideo dicit quia omnia humana dubia et potuit alia esse causa quare sic Deus disposuerit.||
enim ideo discessit ad horam a te
interl.| interl.| suscipe quia utilis fuit fuga eius||
ut in eternum illum recipias,
interl.| interl.| hic et in futuro||

in] om. Weber recipias] reciperes Weber
Numérotation du verset Phlm. 1,16 
iam non ut servum
interl.| interl.| tantum||
sed plus pro10  servo, carissimum fratrem
interl.| interl.| pro servo quod ante, vel fratrem carissimum plus servo ; fratres enim plus quam servi cari sunt||

10  pro] om. Weber
maxime mihi.
interl.| interl.| carum||
marg.| marg.| MAXIME  MIHI.  Mihi magistro tuo, frater Onesimus ; enim, offenso proprio domino, confugit ad Apostolum ad hoc ut, oblitteratis peccatis, utilis reverteretur in tantum ut non solum domino suo equalis fieret meritis, sed ipsi magistro frater. Et, ne Philemon quia dominus contra servum inflaretur humiliat eum dicens fratrem et in carne quia ex uno Adam omnes, et in Domino per fidem.||
Quanto autem magis tibi
interl.| interl.| quam ante vel quam mihi||
interl.| interl.| carus esse debet||
et in carne
interl.| interl.| per condicionem prime nativitatis||
interl.| interl.| quia servus tuus||
et in Domino.
interl.| interl.| per fidem||
interl.| interl.| quia fidelis frater||
Numérotation du verset Phlm. 1,17 
Si ergo habes
interl.| interl.| habere vis||
me socium, suscipe illum sicut me.
interl.| interl.| quasi si non suscipis non es socius||
Numérotation du verset Phlm. 1,18 
Si autem aliquid tibi nocuit aut debet, hoc mihi imputa.
marg.| marg.| HOC  MIHI  IMPUTA. Nunc excusationem omnem convellit cum sibi imputandum esse dicit si vel lesit vel debet aliquid.||
Numérotation du verset Phlm. 1,19 
Ego Paulus scripsi mea manu ego reddam
interl.| interl.| vel hic vel in futuro||
ut non dicam tibi
interl.| interl.| reddam dico||
interl.| interl.| minus exigo quam debes||
quod et te ipsum mihi debes.
interl.| interl.| non modo tua||
Numérotation du verset Phlm. 1,20 
Ita frater
interl.| interl.| adiuratio||
ego te fruar in Domino refice viscera mea
interl.| interl.| filium vel intellectum||
marg.| marg.| ITA  EGO TE  FRUAR etc. Id est gaudebo de te in regno Dei si feceris quod rogo. Et quid est illud subdit.  Refice viscera etc.||
in Christo.
interl.| interl.| vel Domino||
interl.| interl.| id est propter Christum vel Dominum||
Numérotation du verset Phlm. 1,21 
Confidens de11 
interl.| interl.| vel in||

11  de] om. Weber
obedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id quod dico facies.
marg.| marg.| CONFIDENS DE  OBEDIENTIA etc. Provocat eum sic blandiendo ut non amplius faciat quam postulatur ab eo. Solet enim fieri ut qui de se videt bene sentiri meliorem se prebeat.||
interl.| interl.| vel hic movet ad veniam||
Numérotation du verset Phlm. 1,22 
Simul autem et para
interl.| interl.| vel hic movet ad veniam||
marg.| marg.| SIMUL  AUTEM ET  PARA etc. Ut sollicitiorem eum faciat et ad obediendum promptiorem venturum se ad illum significat quia vel hoc potest eum movere ad veniam.||
mihi hospitium. Nam spero per orationes vestras donari me vobis.
Numérotation du verset Phlm. 1,23 
Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo {t. 4 : Erfurt, f. 1131vb ; facsim., p. 422b} [Rusch, f. 1131vb ] Iesu,
Numérotation du verset Phlm. 1,24 
Marcus et12  Aristarchus, Demas et13  Lucas, adiutores mei.

12  et] om. Weber 13  et] om. Weber
Numérotation du verset Phlm. 1,25 
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
EPISTOLA PAULI AD PHILEMONEM EXPLICIT.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Phlm. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber72.xml&chapitre=72_1)