initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<72. *Epistola Pauli ad Philemonem*>

<72.1> Argumentum in epistolam ad Philemonem incipit

prol.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1131ra ; facsim., p. 421a} [Rusch, f. 1131ra ] Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo suo, scribens ei ab urbe Roma de carcere per suprascriptum Onesimum.
marg.|  Philemoni Colossensi qui nulla Ecclesiastice ministrationis preditus erat dignitate, sed vir laudabilis in plebe, familiares litteras mittit Apostolus pro Onesimo servo eius qui cum damno eius fugerat. Sed, ab Apostolo audito evangelio, baptizatus est, cui et veniam deprecatur Apostolus scribens a Roma de carcere. Et est intentio Apostoli implorare veniam Onesimo apud Philemonem. Modus talis est : prius salutat illum cum uxore et filio, deinde agit gratias Deo de bonis eorum, commendans fidem et caritatem eorum, postea Philemonem obsecrat cum ei imperare posset, ut Onesimo parcat et gratias Deo agat qui talem illum recepit, ut non servum estimet sed dilectissimum fratrem ac deinde dicit ut parum sibi hospicium speranti ad ipsum ire.
prol.|  ARGUMENTUM FINIT. EPISTOLA PAULI AD PHILEMONEM INCIPIT.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Phlm. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber72.xml&chapitre=72_Prol.1)