initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<73. *Epistola ad Hebreos*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Hbr. 12,1 
Ideoque
interl.|  quia isti sustinuerunt
et
interl.|  etiam
nos
marg.|  IDEOQUE  ET  NOS. Post fidei commendationem, ad illud quod inceperat redit exhortans eos ad patientiam pluribus, modis et precipue ipsius Christi exemplo.
tantam habentes impositam nubem testium,
interl.|  in exemplum fidei et operum
interl.|  post
marg.|  NUBEM  TESTIUM. Id est multitudinem sanctorum qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in estu tribulationum nos refrigerant et doctrinis compluunt.
deponentes
interl.|  vel renuntiantes peccatis que undique circumveniunt
omne pondus,
interl.|  peccatorum quod iam est vel tedium quod fit per tribulationem
et circumstans nos peccatum,
interl.|  quod circumstat et imminet etiam si nondum insit
per pacientiam
interl.|  succincti et expediti
curramus
interl.|  sine dubitatione
propositum nobis
interl.|  quod est propositum nobis
certamen,
interl.|  martyrii
Numérotation du verset Hbr. 12,2 
aspicientes in auctorem fidei,
interl.|  quia tantus est dator fidei currere debemus et quia idem consummat plena beatitudine et quia ipse idem passus est
et consummatorem {t. 4 : Erfurt, f. 1143rb ; facsim., p. 445b} [Rusch, f. 1143rb ] Iesum, qui pro proposito sibi gaudio
interl.|  eterno ad quod per passionem itur
marg.|  QUI  PROPOSITO  SIBI  GAUDIO. Sic nos proposito nobis eterno gaudio posthabita confusione debemus currere. Vel proposito sibi gaudio temporalis regni quia voluerunt eum turbe rapere ut facerent regem quod noluit quia erat via humilitatis.
marg.|  Quod Iesus sustinuit crucem debet vos animare quia etiam hoc minus quod contradictione. Quasi : Aspicite Iesum qui sustinuit crucem. Recogitate enim ut sequamini.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnia terrena bona contempsit Christus, ut in illis non quereretur felicitas. Omnia terrena mala sustinuit, ut in his non timeretur infelicitas. Natus enim de matre que quamvis a viro intacta conceperit, semperque intacta permanserit, fabro tamen desponsata fuit in quo et omnis carnalis nobilitatis tumorem extinxit. Natus est etiam in civitate Bethleem {t. 4 : Erfurt, f. 1143rb ; facsim., p. 445b} [Rusch, f. 1143rb ] que inter omnes Iudee civitates erat exigua, noluit igitur quemquam de terrene civitatis sublimatate gloriari. Pauper etiam factus est cuius sunt omnia, ne de terrenis divitiis quisquam extolleretur. Noluit rex ab hominibus fieri quia humilitatis viam ostenderat miseris. Esurivit qui omnes pascit. Sitivit qui est fons sitientium. Fatigatus est ex itinere qui viam fecit nobis in celum. Obmutuit et obsurduit per quem mutus locutus est et surdus audivit. Vinctus est qui infirmitatum vincula solvit. Mortuus est qui mortuum suscitavit. Amore itaque eius similia patiamur. Tunc enim lex implebitur, dum non cupiditate rerum temporalium sed caritate illius qui precepit fiunt quecumque precepit.
sustinuit crucem, confusione contempta,
interl.|  neglecta verecundia humana
atque
interl.|  ideo
in dextera sedis Dei sedit.
Numérotation du verset Hbr. 12,3 
Recogitate enim eum qui talem sustinuit
interl.|  tam vehementem
a peccatoribus adversus
interl.|  quod indignum

adversus] adversum Weber
semetipsum
interl.|  non in membris tantum

semetipsum] semetipsos Weber
contradictionem,
interl.|  in omnibus adversis
ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
interl.|  si corpus deficit animus stet
marg.|  DEFICIENTES etc. Deficere est timore tribulationis fidem negare.
interl.|  Item non debetis deficere quia estis obliti vos consolationis quasi : Non debetis oblivisci.
Numérotation du verset Hbr. 12,4 
Nondum enim
interl.|  non debetis deficere

enim] om. Weber
usque ad sanguinem
interl.|  etsi vestra amisistis
restitistis, adversus peccatum
interl.|  infidelitatem de alia
repugnantes,
interl.|  quod bonum est et ideo adhuc idem debetis facere et non deficere
Numérotation du verset Hbr. 12,5 
et obliti estis consolationis
interl.|  Christi in Scriptura consolantis
que vobis tamquam filiis
interl.|  eius id est Christi a quo fit consolatio
loquitur dicens : fili mi,
interl.|  verba Christi in Proverbiis Salomonis
interl.|  ita
noli negligere disciplinam Dei,
interl.|  tribulationes quibus erudiris

Dei] Domini Weber
neque fatigeris
interl.|  usque ad defectum
dum ab eo argueris.
interl.|  quia preterita purgat
Numérotation du verset Hbr. 12,6 
Quem enim
interl.|  ut coronet
diligit Deus castigat,
interl.|  hic castum facit corripiendo

Deus] Dominus Weber
flagellat
interl.|  iustitia
autem
interl.|  quolibet modo
omnem filium
interl.|  aliter nullum recipit
marg.|  OMNEM  FILIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. etiam unicum sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus, equalis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato. Unicus sine pecccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus que pertulerit iustus iustorum sanctusque sanctorum. Et attende hec iustitiam et misericordiam Dei. Iustitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.
quem recipit.
interl.|  misericordia
interl.|  in eternam hereditatem
interl.|  et ideo
Numérotation du verset Hbr. 12,7 
In disciplina perseverate.
interl.|  pacienter ferendo
Tamquam
interl.|  quia
filiis offert vobis se Deus,
interl.|  in hoc quod disciplinam dat se ostendit Patrem quod per simile : Quis enim filius

offert vobis] inv. Weber se] om. Weber
quis enim filius quem non corripiat pater ?
interl.|  id est cui non det disciplinam pater eius
interl.|  filii in disciplina state
marg.|  QUIS  EST  FILIUS etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dat disciplinam ut non auferat misericordiam. Cedit contumacem ut reddat hereditatem. Si promissa patris bene agnovisti non timeas flagellari sed exhereditari. Curre sub manu patris flagellantis, quia dum flagellat erudit ad hereditatem. Noli esse iniquo sensu m puerili, ut dicas plus amat pater meus fratrem meum cui permittit facere quidquid vult quam me, quia si me movero contra iussionem eius flagella invenio. Potius gaude sub flagellis, quia tibi servatur hereditas.
marg.|  Iohannes ChrysostomusCHRYSOSTOMUS. Attende quod non ait : Omnis qui flagellatur filius est. Sed omnis filius flagellatur aliter enim nullus recipitur.

corripiat] corripit Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,8 
Quod si extra disciplinam estis
interl.|  quod non debetis
cuius
interl.|  discipline
participes facti sunt omnes,
interl.|  filii
ergo adulteri
interl.|  id est adulterini vel diaboli possessio estis
marg.|  ERGO  ADULTERI. Nota non iure vocari patrem qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti non dicuntur filii legitimi.
et non filii
interl.|  Dei
estis.
Numérotation du verset Hbr. 12,9 
Deinde
interl.|  item ratio quare debent esse in disciplina
interl.|  ad ultimum
patres quidem carnis nostre,
interl.|  non anime
habuimus eruditores, et reverebamur eos,
interl.|  nonne ergo
marg.|  REVEREBAMUR. Revereri est cum timore honorem impendere.

eos] om. Weber
num10  multo magis obtemperabimus Patri spirituum
interl.|  animarum que non de materia ut corpora ex patribus

10  num] non Weber
et vivemus ?
interl.|  item ideo quia per eum vivemus in eternum
Numérotation du verset Hbr. 12,10 
Et illi quidem
interl.|  Et illi quidem. Item alia ratio quare obtemperandum Deo est.
in tempore paucorum {t. 4 : Erfurt, f. 1143va ; facsim., p. 446a} [Rusch, f. 1143va ] dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos,
interl.|  in his que volebant scilicet in vanis
hic autem
interl.|  Pater spirituum
ad id quod utile est
interl.|  ad fidem et bonam vitam
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1143va ; facsim., p. 446a} [Rusch, f. 1143va ] Vel ad utile, scilicet in recipiendo sanctificationem.
in recipiendo sanctificationem eius.
interl.|  si recipimus disciplinam que nos sanctificat
Numérotation du verset Hbr. 12,11 
Omnis autem disciplina
interl.|  state in disciplina sed verum est quod est gravis quod poterant obiicere ideo hoc dicit ut solvat
marg.|   disciplina que grece perhedia est eruditio per molestias quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur que hic intelligitur. Est et   disciplina que ‘scientia' dicitur, et a 'discendo' nomen accepit, et grece epistemon dicitur.
in presenti quidem videtur non esse gaudii
interl.|  sed non ita est si quis modo cogitat futura
sed meroris, postea autem
interl.|  in alia vita
fructum pacatissimum
interl.|  in omni quiete possidendum
exercitatis
interl.|  id est pacem qua maior non est
per eam
interl.|  disciplinam
reddet11  iustitie.
interl.|  quem iustitia meretur

11  reddet] reddit Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,12 
Propter quod
interl.|  ut habeatis talem fructum
remissas manus
interl.|  pigras in eleemosynis
et soluta genua
interl.|  fortitudine qua firmiter ut genibus statur
marg.|  MANUS. Id est affectum caritatis quo Deum complectebamini olim iterum erigite sursum ad Deum. Et   genua , id est fortitudinem que soluta est refrigerata caritate.
erigite,
interl.|  sursum ad Deum ut nec otio torpeatis nec debilitate hesitetis
Numérotation du verset Hbr. 12,13 
et gressus rectos facite pedibus vestris,
marg.|  GRESSUS  RECTOS. Id est ut vestra fides, recte incedat confitendo quod credit, et si opus est patiendo fides que recte dicitur pes quia totum portat. Ita rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei sicut ille qui carnales observantias recipit quod est errare. Et non claudicet, ut qui timore passionis titubat, sed sanetur si erravit vel timuit.
interl.|  Vel recti gressus sunt recta intentio in operibus.
ut non claudicans quis12  erret
interl.|  a via rectitudinis

12  quis] om. Weber
magis autem sanetur.
interl.|  a peccatis recta intentione operando bona
Numérotation du verset Hbr. 12,14 
Pacem
interl.|  usque adeo patiamini ut pacem etiam cum tribulationibus habeatis que est dilectio et concordia
sequimini cum omnibus, et sanctimoniam
interl.|  perfectionem in operibus quia sola fides non sufficit
marg.|  SANCTIMONIAM. Id est castitem mentis et corporis. Unde : « Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt ».

Mt. 5, 7.
sine qua
interl.|  ex eo quod desideras te terret
nemo videbit Deum13  ,
interl.|  pace et sanctimonia adeo necessaria est. Contendendo enim cum aliis oculum mentis extinguimus
marg.|  SINE  QUA  NEMO  VIDEBIT  DEUM. Ecce quomodo exterruit amatorem boni, id est visionis Dei. Non dixit in ignem mittetur vel infatigabilibus tortoribus dabitur que tamen vera sunt. Sed volens te amatorem boni esse, id est visionis Dei non formidatorem mali ait, sine qua nemo videbit Deum etc. Ex eo ipso quod desideras te terret. Aliud est timere penam, aliud amare iustitiam. Si timore gehenne non facis malum, est quidem in te fides, quia credis futurum iudicium Dei. Gaudeo fidei tue, sed adhuc timeo malitie tue. Sit ergo inte pax et sanctimonia, sine qua non videbitur Deus. Nam unde Deum videamus non habebimus, si contendendo in nobis oculum extinxerimus. Simus pacifici, ut agnoscamur filii simus mundi corde, ut videamus Deum : « Beati enim pacifici quia filii Dei vocabuntur ». « Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt ».

Mt. 5, 9.
Mt. 5, 8.

13  Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,15 
contemplantes
interl.|  sequimini pacem
interl.|  attentione multa
marg.|  CONTEMPLANTES. Ne dubitetis posse esse tam pacientes, quia gratia Dei presto est, sed ne disitis ei hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix amaritudinis, delectatio peccati verius dicitur amaritudo et ideo vitanda.
ne quis desit
interl.|  non solum vos. Quasi : de aliis etiam sit cura vobis
interl.|  quam humane pravitatis meritum sepe repellit
ne qua radix
interl.|  cogitatio mala
amaritudinis
interl.|  delectationis noxie ex qua amaritudo
marg.|  RADIX  AMARITUDINIS. Mala cogitatio que non dulces fructus, id est opera sed amaros generat quibus impeditur iter ad celum.
sursum germinans
interl.|  ad consensum et operationem veniens
impediat,
interl.|  illam gratiam
et per illam
interl.|  amaritudinem
inquinentur multi.
interl.|  exemplo et ideo grave est
Numérotation du verset Hbr. 12,16 
Ne quis
interl.|  per partes in quibus aliquos notat
fornicator
interl.|  sit
marg.|  NE  QUIS  FORNICATOR etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua fradix amaritudinis germinet ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat.
aut profanus
interl.|  alienus a Deo
marg.|  PROFANUS. Quasi : porro, id est longe a fano, id est templo Dei, id est penitus irreligiosus.
marg.|  Vel ne quis fornicator, ut cum fide teneat carnales observantias ut concubinam que est spiritalis fornicatio. Vel profanus prorsus fidem negligens. Vel erant aliqui inter Iudeos sectatores Esau in fornicatione et castrimargia.
ut Esau,
interl.|  ecce quam pocul a religione qui pro ventre dedit benedictionem
marg.|  UT  ESAU. Qui dicitur 'fornicator' quia contra voluntatem patris et matris uxores alienigenas duxit. 'Prophanus' dicitur, quia castrimargus, id est servus ventris extitit et gulosus vendens primogenita sua pro lenticula rufa.
qui propter unam escam vendidit primitiva sua,
interl.|  dignitatem
marg.|  PRIMITIVA. Vel primogenita sua primativa hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron omnes primogeniti erant sacerdotes {t. 4 : Erfurt, f. 1143vb ; facsim., p. 446b} [Rusch, f. 1143vb ] sicut fuit Sem. Et hec erat magna dignitas, quia et de substantia et hereditate paterna maiorem portionem sumebat. Vestiumque ornatus locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione Esau fuit, qui pro ventre dedit benedictionem. Cuius factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.
Numérotation du verset Hbr. 12,17 
Scitote enim
interl.|  ne sitis sicut Esau quia reprobatus est
quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem,
interl.|  ita cavendum est ne cum post mortem debent recipere benedictionem reprobentur et penitentia eis non valeat
reprobatus est
interl.|  a Deo Isaac confirmante benedictionem Iacob
non enim invenit
interl.|  caruit benedictione non quod non peniteret, sed quia non penituit ut debuit dicens veniat dies luctus patris mei et occidam Iacob fratrem meum
penitentie locum,
interl.|  venie et locum benedictionis per penitentiam
quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
interl.|  ex indignatione et dolore amissi honoris contra fratrem non ex vera penitentia
Non enim accessistis ad tractabilem
interl.|  id est palpabilem
et accensibilem ignem
interl.|  quo motu corporis accederetur
et turbinem
interl.|  vel comminationem ipsius legis
et caliginem et procellam et tube sonum, et vocem verborum,
interl.|  hec in datione legis facta sunt ut corda Iudeorum concurerentur ne auderent legem transgredi. Non hic terror in evangelio
{t. 4 : Erfurt, f. 1144ra ; facsim., p. 446a} [Rusch, f. 1144ra ] quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
interl.|  non loquatur nobis Dominus Deus ne forte moriamur
marg.|  NON  ENIM  ACCESSISTIS. Dixerat ne quis desit gratie his modis quos subdidit parata enim est gratia. Et hoc est :   Non enim ad asperitatem legis quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratie. Non ad   ignem sed ad Spiritum sanctum qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis sed spiritu itur.   Turbinem    : turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia et significat impetum vitiorum, que per legem magis dominata sunt modo venitur ad serenitatem per gratiam spiritus.   Caliginem    : quia obscura lex modo clara intelligentia.   Procellamque est maior quam turbo, id est tempestas que quocumque impellit hec est servitus peccati secundum operationem que per legem trahebat homines, modo autem est requies a vitiis in perfectis.   Tube sonum que est signum motionis ad bellum, id est motus delectationis qui non per legem sed per gratiam extinguitur.   Vocem verborum    : huius modi vox est legis preceptio et comminatio quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola preceptio erat sine gratia adiuvante.
Non enim portabant quod dicebatur,
interl.|  non poterant ferre vocem angeli pre timore videntes totum montem Sina fumare procellas tonitrua et voces tubarum audientes
marg.|  NON  ENIM  PORTABANT. Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda precepta. Et si bestia tetigerit montem lapidabitur. Mons est divinitas, bestia defectus rationis, quod est quando verbum blasphemie profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia qui offendit Deum blasphemia, quem precipit lex sine misericordia lapidari. Sed in Ecclesia si vult reverti misericorditer suscipitur. Moyses exterritus est, quia tanta erat asperitas, ut et perfecti terrerentur, quia non erat ibi adiutrix gratia. Modo autem nec imperfectis gravis est preceptio cum iugum suave et onus leve. Non ad tam aspera. Sed accessistis ex superioribus ista pendent ubi dicit ad que accesserint, post remotionem illorum et non ponit contraria eorum que ex opposito intelliguntur sicut supra assignatum est. Sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion, id est ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum premium. Et civitatem Dei, quia Deus in eis habitat, quia eos iustificat aliud premium. Ad Deum iudicem omnium et Deum spirituum iustorum et perfectorum, id est ad Deum qui erit possessio iustorum cum erit omnia in omnibus. Erit et aliorum sed magis perfectorum et per hoc suadet perfectionem. Vel accessistis ad spiritus iustorum quibus socii in fide et opere. Vel ad Spiritum sanctum qui facit perfectos iustos. Per que autem hec omnia habeant subdit : Testamenti novi mediatorem, id est per Iesum qui dedit testamentum et per sanguinem Christi. Melius loquentem quam Abel qui primus iustus fuit, quem et posuit pro omnibus aliis quorum sanguis nullam remissionem facere potuit, tunc multo minus sanguis animalium sed sanguis Christi fecit. Vel melius loquitur, id est loquentes facit quod Iesus est Filius Dei, a quo redempti sumus quam sanguis Abel qui facit nos loqui Abel fuisse virum {t. 4 : Erfurt, f. 1144ra ; facsim., p. 447a} [Rusch, f. 1144ra ] iustum et in figura Christi immolatum. Caligo obscuritatem legis significat, turbo comminationem. Si quis hoc fecerit morte moriatur. Procellam ipsam vindictam. Sonus tube adventum Dei, unde : « In tuba Dei descendet de celo », id est in voce angelorum vox verborum non ipsius Dei sed angelorum. Per angelum enim loquebatur Moysi.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vide ergo distantiam. Ibi post Pascha quod agitur immolatione, celebratum erat quinquagesimo die descendit Deus in Sina in igne, sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide non in corde hic vero Spiritus sanctus qui est digitus Dei venit, ubi congregati erant fideles in unum in igneis linguis, non de longinquo territans, immo sedit super singulos eorum. De celo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens sonuit, sed nullus expavit. Ibi ignis et fumus, hic autem ignis ferens.

1Th. 4, 16.|
et si bestia
interl.|  sic precepit Dominus
tetigerit montem
interl.|  Moyses dixit longe state quia si bestia etiam
lapidabitur.
interl.|  grandine
Numérotation du verset Hbr. 12,21 
Et
interl.|  multum fuit terribile quod et Moysen terruit ut subditur : Moyses etc.
ita terribile erat quod videbatur.
interl.|  quod non adire auderent
Moyses enim14  dixit :
interl.|  quid ergo alii

14  enim] om. Weber
exterritus sum et tremebundus.
Numérotation du verset Hbr. 12,22 
Sed accessistis ad Sion montem,
interl.|  id est ad eos qui in alto Deum speculantur quod speculari est magnum premium
et civitatem Dei viventis,
interl.|  hoc est
Hierusalem celestem,
interl.|  ad visionem pacis celestis
et
interl.|  ad
multorum millium angelorum frequentiam15  ,
interl.|  cum pluribus maior beatitudo
interl.|  quorum socii futuri estis

15  frequentiam] frequentie Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,23 
et
interl.|  ad
Ecclesiam primitivorum,
interl.|  apostolorum
interl.|  qui primi crediderunt
qui conscripti sunt in celis,
interl.|  ’’quorum nomina scripta sunt in libro vite’’
interl.|  ad similitudinem ut patres conscripti
marg.|  QUI  CONSCRIPTI  SUNT. Quasi : Ne dubitetis ad angelos pervenire quia vestri antecessores pervenerunt et hoc est. Qui conscripti sunt, id est cum eis qui in celis sunt, scripti sunt id est in eorum ordine sunt.

Phil. 4, 3 : « Etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae » ; cf. Apc. 13, 8 ; 17, 8.
et iudicem omnium Deum,
interl.|  id est Christum cui Pater dedit omne iudicium
interl.|  et ita iudicabitis cum eo
et spiritus
interl.|  spiritus id est animas
iustorum perfectorum,
interl.|  vel spirituum
Numérotation du verset Hbr. 12,25 
et testamenti novi mediatorem Iesum,
interl.|  per quem possunt fieri socii angelorum
marg.|  MEDIATOREM  IESUM. Quia enim incredibile videbatur quod promittebat Deus scilicet ex hac mortalitate, corruptione, abiectione, in formi pulvere futuros homines equales angelis Dei. Non solum scruptura hominibus fecit, ut crederent sed etiam fidei sue posuit mediatorem, non quemlibet principem vel angelum, sed unicum Filium ut qua via nos perducturus esset ad illam ineffabilem immortalitatem, et cum angelis equalitatem, per ipsum Filium ostenderet et preberet. Parum enim erat Deo facere Filium suum demonstratorem vie, ideo eum fecit viam ut per illam iremus. Missus est ergo medicus quem non cognovit egrotus. Ideoque eum occidit, sed et aspersus sanguis medici valuit ad medicamentum egroti. Venit ut visitaret occisus est ut sanaret.
et sanguinis aspersionem16 
interl.|  ad emundationem sanguinis Christi

16  aspersionem] parsionem Weber
melius loquentem quam Abel.
interl.|  quia iste veniam ille vindictam iste salutem immo et persequentibus veniam cum inquit17   : ‘’Pater ignosce’’ etc. Ille damnationem clamat
17  Cf. Lc. 23, 34 : « Iesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt ».
Numérotation du verset Hbr. 12,25 
Videte
interl.|  et quia ad Iesum accessistis cuius sanguis melius loquentem etc. ergo
ne recusetis loquentem.
interl.|  per evangelium qui carnalia prohibet et spiritalia precipit
Si enim illi
interl.|  patres nostri
non effugierunt18  ,
interl.|  penam

18  effugierunt] effugerunt Weber
recusantes eum
interl.|  id est Christum qui terrena, id est carnales observantias dabat per Moysen et terrena promittebat
interl.|  Moysen vel angelum
qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui
interl.|  non effugiemus
de celo19  loquentem nobis avertimur.
interl.|  eundem loquentem nobis spiritalia et promittentem eterna

19  celo] celis Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,26 
Cuius vox
interl.|  quia idem
movit terram
interl.|  ut comminaretur ne recusarent
tunc,
interl.|  cum de terra loquebatur
interl.|  cum legem dabat in Sina
interl.|  non minatur sed promittit et ideo multominus debetis recusare
dicens :
interl.|  in Aggeo hoc legitur
adhuc semel et20  ego movebo non solum terram
marg.|  ADHUC  SEMEL  EGO  MOVEBO. Quasi iam fuerunt mota. Sed ad huc movebo, per semel notat quod ulterius non movenda.

20  et] om. Weber
sed etiam21  celum.
interl.|  inferius
interl.|  aereum
marg.|  SED  ETIAM  CELUM. Quod inferius est, scilicet erium, unde dicuntur aves {t. 4 : Erfurt, f. 1144rb ; facsim. p. 447b} [Rusch, f. 1144rb ] celi. Totus autem pene aer iste ventosus, quem celum vel celos Scriptura vocat, istos utique imos, non illos supremos ubi sol et luna et sidera constituta sunt dicit hic Scriptura movendos, et alibi perituros proter magnam sui quamdam commutationem.

21  etiam] et Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,27 
Quod autem adhuc semel dicit :
interl.|  huius auctoritatis sensum exponit
declarat mobilium translationem
interl.|  per adhuc 'mo<bilium'>
tamquam factorum,
interl.|  quod potest quia fecit ea
ut maneant
interl.|  hoc notat per semel
ea que sunt immobilia.
interl.|  postea eternaliter
marg.|  QUE  SUNT  IMMOBILIA. Quasi : quod sunt, quia quidquid erunt vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis secundum, id immobilia erunt.
Numérotation du verset Hbr. 12,28 
Itaque, fratres22  , regnum immobile suscipientes,
interl.|  iam spe
marg.|  ITAQUE  FRATRES  REGNUM  IMMOBILE. Quia celum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile et ideo nullus desit gratie.

22  fratres] om. Weber
habeamus23  gratiam,
interl.|  quia Deus et iudex omnium
marg.|  VEL  HABEAMUS  GRATIAM. id est fidem spem et caritatem cum sancta operatione. Vel habeamus gratiam, id est gratias agamus de omnibus non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.

23  habeamus] habemus Weber
per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
interl.|  amore honoris quia Pater id est diligentes eum ut Patrem
Numérotation du verset Hbr. 12,29 
Etenim Deus noster ignis consumens est.
interl.|  per gratiam possumus placere, quia Deus consumit omnia peccata et per hoc quod purgat et facit servire in virtutibus placemus Deo
marg.|  DEUS  NOSTER etc. factus ignis, id est Spiritus sanctus qui est et donum et gratia illa quia nobis gratis datus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hbr. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber73.xml&chapitre=73_12)