initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<73. Epistola ad Hebreos**>

Capitulum 13

Numérotation du verset Hbr. 13,1 
Caritas fraternitatis maneat in vobis,
interl.| interl.| hinc moraliter instruit Apostolus||
interl.| interl.| caritas sit inter nos quia fratres estis||

1 in vobis] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,2 
et hospitalitatem nolite oblivisci,
interl.| interl.| quia hanc habuerunt antequam spoliarentur suis||

et] om. Weber
per hanc enim
interl.| interl.| Abraham et Loth||
placuerunt
interl.| interl.| Deo||

placuerunt] latuerunt Weber
quidam angelis hospitio receptis.
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Abraham humanitatis officia prebens que necessaria nisi infirme carni esse non possunt mirum, nisi homines arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intellexit quibusdam indiciis postea angelos esse cognovit cum se vidente in celos irent. Sic et Loth qui occurrit et adoravit angelos intellexit sed rursum cum ad refectionem invitat homines putat. Apparebat ergo quibusdam signis divinitus esse missos qui homines tamen esse crederentur. Exhibuit itaque hospitalitatem, ut sanctis hominibus in quibus Deum esse cognovit cum eos sicut et ipse Abraham angelos esse nesciret. Abraham in tribus. Loth in duobus Deum novit cum singulariter eis loquebantur, tamen homines eos arbitrabantur cum refectionem ministrabant. Quidam. Ut Loth nesciens esse angelos sciens, tamen quis in eis esset.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alia translatio : Per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos ut Abraham et Loth receperunt eos nescientes esse angelos sed arbitrantes esse homines in quibus Deus esset et loqueretur.||
Numérotation du verset Hbr. 13,3 
Mementote vinctorum,
interl.| interl.| quod preter hospites||
interl.| interl.| pro fide Christi ita eis compaciendo||
interl.| interl.| benefaciendo||
tamquam simul vincti
interl.| interl.| ita compatimini et subvenite ac si essetis vincti||
marg.| marg.| TAMQUAM  SIMUL. Sicut vobis vinctis velletis subveniri vel laborantibus.||
et laborantium
interl.| interl.| quibus imminet labor||
interl.| interl.| benefaciendo||
tamquam et ipsi in corpore morantes.
interl.| interl.| per quod experti estis quid necesse sit laborantibus||
Numérotation du verset Hbr. 13,4 
Honorabile
interl.| interl.| non meretricabile||
connubium
interl.| interl.| ut amore filiorum uxor ducatur legitima temporibusque certis ab ea abstineatur||
omnibus,
interl.| interl.| sit||

omnibus] in praem. Weber
et thorus immaculatus.
interl.| interl.| non adulterium||
Fornicatores et adulteros iudicabit Deus.
interl.| interl.| eternaliter damnabit||
interl.| interl.| etsi aliter putent quidam dicentes peccata carnis Deum non curare||

fornicatores] + enim Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,5 
Sint mores
interl.| interl.| vita||
marg.| marg.| SINT  MORES. Postquam sua perdiderant, volebant iterum congregare {t. 4 : Erfurt, f. 1144va ; facsim. p. 448a} [Rusch, f. 1144va ] quod prohibit. Sed ne dicerent quid si necessaria defecerint subdit : consolationem. Ipse omnipotens Deus dicit. Non te deseram. Hoc dicit omni speranti in se sicut Iosue ita est nobiscum, ut confidenter dicamus : « Non timebo quid faciat mihi homo ». Homo omnis adversarius etiam diabolus qui homo ab officio eo scilicet quod hominem decipiat.||

Ps. 117, 6.
interl.| interl.| largiendi tenacitate||
interl.| interl.| ne sint tenaces in habitis||
marg.| marg.| SINE  AVARITIA. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo.||
contenti presentibus.
interl.| interl.| ne sint cupidi non habitorum||
Ipse enim dixit :
interl.| interl.| ad Iesum Nave ||

Id est « Iosue filius Nun » ; cf. Ex. 33, 11 ; Ios. 2, 1 et passim.
non te deseram neque derelinquam,
interl.| interl.| quidem necessaria et ideo non sit homo tenax||
marg.| marg.| NEQUE  DERELINQUAM. Derelinqueretur qui fame periret sed quia hoc non est, non sit homo cupidus.||
Numérotation du verset Hbr. 13,6 
ita ut confidenter dicamus
interl.| interl.| non tenacibus non cupidis ista fit promissio, unde subdit : Ita etc.||
interl.| interl.| scilicet est nobiscum||
Dominus mihi adiutor est,
interl.| interl.| supplendo necessaria||
interl.| interl.| et ideo||

est] om. Weber
non timebo quid faciat mihi homo.
interl.| interl.| etiam si auferat mea||
Numérotation du verset Hbr. 13,7 
Mementote prepositorum vestrorum
interl.| interl.| ut imitemini quia boni erant scilicet apostoli et eorum successores||
marg.| marg.| MEMENTOTE  PREPOSITORUM etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros.||
qui vobis
interl.| interl.| quia ipsi sunt||
locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem.
interl.| interl.| ut eos morte imitemini si opus est moriendo pro Christo ut illi et in conversatione bone vite et imperfecta fide||
Numérotation du verset Hbr. 13,8 
Christus Iesus heri et hodie, ipse et in secula.
interl.| interl.| id est sine fine||
marg.| marg.| CHRISTUS  IESUS  HERI etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam ubi testatus est Deum dixisse : '’Non te deseram neque derelinquam'’. Poterat enim illis videri, quod hec promissio ad Iosue tantum pertineret, ad quod respondet quod et nos iuvabit sic iuvit illum. Quasi : non dubitandum, quia qui heri, id est in preterito adiuvit Iosue, hodie id est in presenti, adiuvat et adiuvabit futuros per omnia secula.||

Hbr. 13, 5. Cf. etiam Dt. 31, 8 : « Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas ».
Numérotation du verset Hbr. 13,9 
Doctrinis variis
interl.| interl.| id est diversis||
interl.| interl.| a meis||
marg.| marg.| DOCTRINIS  VARIIS etc. Quia per gratiam licitum est omnibus cibis uti, predicabant aliqui non esse peccatum escis affluere sed bonum esse. Alii vero superstitiose docebant abstinendum esse a quibusdam cibis quos lex prohibet quosdam concedens, qui escarum differentia et observatione multos se ducebant contra quos Apostolus. Doctrinis que varie sunt a nostris, id est diverse. Quasi : gratia que omnia permittit solvendo a lege, confirmare cor debetis et non studere escis, quia non profuerunt ad salutem ambulantibus non dico se sustentantibus, sed qui perseveranter student in eis. Vel discernendo vel nimis affluendo. Abstinentia quidem qua abstinetur a peccato prodest. Ciborum vero illa custodia nihil profuit sed fides. Similiter abundare gratiarum donis prodest. Vestrem vero obruere escarum mole nocet.||
marg.| marg.| Hi non absurde comparantur leprosis qui scientiam vere fidei non habentes varias doctinas profitentur erroris. Non enim abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem et iactantiam sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est que non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permixta in una disputatione vel narratione, velut in unius coloris corpore apparentia lepre comparantur humana corpora diversis coloribus varianti, tales vitandi sunt sicut hic docet Apostolus.||
et peregrinis
interl.| interl.| extraneis||
nolite abduci.
interl.| interl.| a veritate||
interl.| interl.| credendo ‘'omnia esse munda mundis’' ||

Cf. Tit. 1, 15 : « Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia ».
Optimum enim est gratia stabiliri cor,
interl.| interl.| ut habeatis fidem perfectam||
non escis que non profuerunt
interl.| interl.| non indifferentia et affluentia ciborum||
ambulantibus in eis.
interl.| interl.| observatoribus et discernentibus cibos et fludentibus ciborum affluentie||
Numérotation du verset Hbr. 13,10 
Habemus altare de quo edere
interl.| interl.| id est de corpore Christi||
marg.| marg.| HABEMUS  ALTARE etc. Item non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi in fide cuius oblate preces et operationes sunt accepte Deo.||
marg.| marg.| HABEMUS  ALTARE. Refert consuetudinem legis ad mysterium sensumque spiritalem. Legis preceptum fuit, ut decima die mensis septimi a festivitate paschali in festivitate videlicet propitiationis acciperent vitulum et hircum, et immolarent intra castra quorum sanguinem ferret solus pontifex in sancta sanctorum oraturus pro populo. Carnes vero extra castra cremarentur, nec esset licitum alicui tabernaculo deservienti ex illis comedere. Christus vero ille vitulus et hircus, ipse est enim vitulus quem pius pater in reditu filii prodigi immolavit. Ipse est et hircus qui pro peccatoribus oblatus. Ipse et pontifex qui intravit celum interpellans pro nobis. Intra castra Hierusalem immolatus est vocibus et iudicio Iudeorum, sed extra in cruce igne passionis carnes eius combuste {t. 4 : Erfurt, f. 1144vb ; facsim., p. 448b} [Rusch, f. 1144vb ] sunt. Altare, ubi extra castra cremabantur carnes, altare est Ecclesie ubi consecratur corpus Domini. De quo potestatem non habent edere qui corpori serviunt, id est fornicatores et ebriosi et huiusmodi.Sicut Christus sic et sui extra castra, id est conversationem secularium Spiritu sancto accensi consumunt quidquid carnale est in eis, macerando se et mortificando membra sua cum vitiis et concupiscentiis. Vel etiam martyrio sanguis eorum, id est vita laudabilis Deo per Christum presentatur. Vel  sanguis, id est anime eorum in celum feruntur. In altari, id est fide offeruntur. Ad quod non audent accedere carnales seculum amantes. Propter quod mysterum implendum Iesus extra portam passus est.||

Cf. Lc. 15, 22-24.
Cf Nm. 28, 15.
interl.| interl.| licentiam||
qui tabernaculo
interl.| interl.| corporis voluptati et ciborum affluentie||
deserviunt.
interl.| interl.| ex toto||
marg.| marg.| TABERNACULO  DESERVIUNT. Id est observantiis legis ut qui cibos discernunt et alia huiusmodi legalia servant que nomine tabernaculi signat quia ad tempus sunt imposita. Vel corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendum in desideriis.||
Numérotation du verset Hbr. 13,11 
Quorum enim animalium
marg.| marg.| QUORUM  ENIM etc. Per duplicem allegoriam, unam veteris et alteram novi Testamenti probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Adhoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos qui corpore et sanguine eius a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri tabernaculi delicias deseramus.||
marg.| marg.| ANIMALIUM. Christus per illa animalia significabatur. Agnus est secundum mansuetudinem et innocentiam. Hircus quia caro passibilis et mortalis. Aries, quia vitia propulit gemino cornu caritatis. Taurus, fortitudine resurrectionis. Quod autem crematur cinis efficitur. Per cinerem memoria rei preterite accipitur. Extra castra esse, est voluptates corporis exire. His ergo qui sunt10  extra castra crematur corpus, id est memoriale efficitur si quis enim voluptuose vivit, non habet efficacem memoriam Christi. Sanguis autem eius illatus est in sancta sanctorum11  per pontificem, quia per se pontificem oblatus est Patri, ut sic introiremus in sancta celestia. Vel horum sanctorum corpora cremantur, id est ieiuniis et aliis laboribus affliguntur. Extra voluptates carnis  quorum sanguis  infertur 12  , quia horum tantum est sanguis Christi quibus, scilicet prodest per quam intrant in sancta.  Quod totum est. Illis tantum prodest sanguis Christi, qui voluptates deserunt et corpus affligunt.| 13  ||

13  Codd. : P312 , f. 185va, Rusch
significabatur] significatur P312 | autem] om. P312 | Per cinerem...accipitur] marg. sec. m. P312 | 10  qui sunt] quis P312 | 11  sanctorum] om. P312 | 12  infertur] P312, in. Rusch |
infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Numérotation du verset Hbr. 13,12 
Propter quod
interl.| interl.| non propter se||
interl.| interl.| id est propter illud designandum ut extra carnis concupiscientias vivamus||
et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
interl.| interl.| Porta est sensus corporis in quorum nullo Christus peccavit et ideo extra passus. Et nos, ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur.||
Numérotation du verset Hbr. 13,13 
Exeamus ergo14 
interl.| interl.| fide et caritate||
interl.| interl.| quia ipse extra castra||

14  ergo] igitur Weber
ad eum
interl.| interl.| imitandum||
extra castra,
interl.| interl.| delicias et voluptates corporis||
improperium eius
interl.| interl.| crucis quod infidelibus videtur||
portantes.
interl.| interl.| patientes ut ipse||
Numérotation du verset Hbr. 13,14 
Non enim habemus
interl.| interl.| exeamus||
hic
interl.| interl.| in hoc statu||
manentem civitatem,
interl.| interl.| manens corpus||
sed futuram inquirimus.
interl.| interl.| secundum statum futurum corpus||
Numérotation du verset Hbr. 13,15 
Per ipsum ergo offeramus
interl.| interl.| ut futuram civitatem consequamur et improperium portemus||
marg.| marg.| PER  IPSUM  ERGO. Qui est nobis via a quo sumimus exemplum ad martyrium.||
hostiam laudis semper Deo,
interl.| interl.| que per priora signabatur||
id est fructum labiorum confitentium
marg.| marg.| CONFITENTIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ergo qui timetis Dominum laudate eum. Ut autem libere colatis eum discite amare quem timetis et poteritis laudare quem amatis. Timentes enim eum homines veteris Testamenti, propter litteram torrentem et occidentem nondum habentes Spiritum vivificantem, currebant cum sacrificiis ad templum et in figura sanguinis Christi quo redempti sumus quamvis nescientes quid prefiguraretur cruentas victimas immolabant. Nunc vero in gratia novi Testamenti spiritale sacrificium laudis offertur, quo Deus honorificatur cuius invisibilis sacrificii illud visibile sacramentum signum erat.||
nomini eius.
interl.| interl.| id est confiteamur nomen eius quod laus Dei et hostia et fructus quia alii per hoc ad fidem trahuntur||
Numérotation du verset Hbr. 13,16 
interl.| interl.| eleemosynarum et largitatis in alios||
marg.| marg.| BENEFICIENTIE. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1145ra ; facsim., p. 449a} [Rusch, f. 1145ra ] BENEFICIENTIE. Id est largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his que habetis eleemosynas date. Quod supra : Non deserentes collectionem.||
et communionis
interl.| interl.| caritatis qua omnia putantur communia||
nolite oblivisci talibus enim
interl.| interl.| non in illis antiquis||
hostiis promeretur Deus.
interl.| interl.| quia per eleemosynas hostes vincuntur peccata extinguuntur. Unde propheta : 'Misericordia volo et non sacrificium'||

Cf. Os 6, 6 : « Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta » ; Mt. 9, 13 : « Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ».
Numérotation du verset Hbr. 13,17 
Obedite
marg.| marg.| OBEDITE. HAIMO. Obediendum est utique prelatis et predicatoribus, in quantum doctrina et mores illorum sancte et pie existunt. Si autem a via rectitudinis deviaverint, non faciamus qualia agunt, sed qualia dicunt nisi forte et in doctrina aberrent. Unde Dominus ait :"Que dicunt facite, que autem faciunt nolite facere". Habent quidem dignitatem, licet vite sint perdite, et ideo non ad vitam eorum sed ad mores intendite.||

Cf. Mt. 23, 3 : « Omnia ergo quecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt ».
prepositis vestris
interl.| interl.| quantum ad precepta ut scilicet faciatis que per eos precipit Ecclesia||
et subiacete eis.
interl.| interl.| ut reverentiam exhibeatis||
Ipsi enim
interl.| interl.| predicando bonum exemplum dando et exteriora providendo||
pervigilant
interl.| interl.| solliciti sunt||
quasi rationem pro animabus vestris reddituri,
interl.| interl.| obedite||
ut cum gaudio
interl.| interl.| quando vident vos proficere||
marg.| marg.| UT CUM  GAUDIO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris quando attendit arbores et fructum videt, quando attendit segetem et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus estusque toleravit.||
hoc faciant,
interl.| interl.| vigilent||
et non gementes
interl.| interl.| cum murmuratione et tristitia||
hoc enim non expedit
interl.| interl.| non gementes quia tunc non proderit vobis cura eorum||
vobis.
interl.| interl.| non dico illis quibus prodest etiam tristari de vobis||
marg.| marg.| NON  EXPEDIT  VOBIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non dico non expedit illis quibus prodest tristari de vobis. Nam illi prepositi quando contristantur de malis vestris expedit illis ipsa tristitia sed non vobis. Simul ergo in dominico agro bonum operemur prelati et subditi, ut simul de mercede gaudeamus.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1145rb ; facsim., p. 449b} [Rusch, f. 1145rb ] Vel hoc faciant, id est reddant rationem Deo securi de premio et non gementes anxii vel hesitantes de vestra damnatione.||
Numérotation du verset Hbr. 13,18 
Orate pro nobis,
marg.| marg.| ORATE  PRO  NOBIS. Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subiectos quatenus pro eis orationes fundant.||
confidimus enim
interl.| interl.| de vobis||
quia bonam conscientiam
interl.| interl.| de preteritis||
interl.| interl.| voluntatem||
marg.| marg.| BONAM  CONSCIENTIAM. Conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini.||
habemus in omnibus
interl.| interl.| non solum in gentibus||
marg.| marg.| IN OMNIBUS. Accusabatur quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Iudeos vel gentiles, de quorum preteritis bonis gaudet eisque in futuro meliora optat.||
interl.| interl.| Testamentum est eternum, quia aliud ei non succedet.||
bene volentes
interl.| interl.| tam Iudeos quam Grecos||
conversari.
interl.| interl.| in futuro||
Numérotation du verset Hbr. 13,19 
Amplius autem deprecor vos
interl.| interl.| non solum causa mei sed magis pro vestra utilitate||
hoc facere,
interl.| interl.| orare pro me||
quo15  celerius restituar vobis.
interl.| interl.| ego suadeo ad bonum||

15  quo] ut praem. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,20 
Deus autem pacis
interl.| interl.| qui aptare potest quia est dator pacis ut vitia non inquirent||
qui eduxit
interl.| interl.| resuscitavit||
de mortuis
interl.| interl.| de sepulcro qui locus proprie mortuorum est||
interl.| interl.| humilium||
interl.| interl.| pastor etiam factus per effusionem sanguinis sui qui confirmavit Testamentum novum||
in sanguine testamenti eterni, Dominum nostrum Iesum Christum16  ,

16  Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,21 
aptet vos
interl.| interl.| aptos faciet||
interl.| interl.| ut velitis||
in omni bono, ut
interl.| interl.| etiam||
faciatis
interl.| interl.| opere||
voluntatem
interl.| interl.| ea qua ipse vult||
eius,
interl.| interl.| ipse quia non ex vobis||
faciens in vobis
interl.| interl.| FACIENS IN VOBIS. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo preveniente et subsequente.||
quod placeat coram se
interl.| interl.| et hoc||
per Iesum Christum,
interl.| interl.| non per carnales observantias||
cui
interl.| interl.| Christo una cum Patre et Spiritu sancto||
interl.| interl.| non carnalibus observantiis||
gloria in secula seculorum. Amen.
interl.| interl.| confirmatione quasi ita fiat vel verum est quod dixi||
Numérotation du verset Hbr. 13,22 
Rogo autem vos, fratres, ut17  sufferatis
interl.| interl.| pacienter||

17  ut] om. Weber
verbum solacii.
interl.| interl.| id est epistolam que est consolatio et adhortatio ne dicam admonitio||
Etenim perpaucis
interl.| interl.| non quasi Apostolus scripsi vobis||
marg.| marg.| ETENIM  PERPAUCIS etc. Quasi : non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit.||
scripsi vobis.
interl.| interl.| etiam serviendo et honorando||
Numérotation du verset Hbr. 13,23 
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum
interl.| interl.| coapostolum et coadiutorem in predicatione||
dimissum,
interl.| interl.| a me in iter quod volebat vel ad predicandum directum vel forsitan a carcere in quo ante detentus fuit||
cum quo si celerius venerit videbo vos.
interl.| interl.| in hoc reddit attentos et mansuetiores||
Numérotation du verset Hbr. 13,24 
Salutate omnes prepositos vestros,
marg.| marg.| SALUTATE  OMNES etc. Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus prelatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare.||
et omnes sanctos.
interl.| interl.| sanctificatos in baptismate subditos||
Salutant vos de Italia fratres18 
interl.| interl.| per hoc nota eum a Roma scripsisse||

18  fratres] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,25 
Gratia
interl.| interl.| purgatio peccatorum et alia Dei munera||
cum omnibus vobis. Amen.
EXPLICIUNT EPISTOLE PAULI19  .

19  expliciunt...Pauli] explicit epistola ad hebraeos Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hbr. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber73.xml&chapitre=73_13)