initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<73. *Epistola ad Hebreos*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Hbr. 2,1 
Propterea
interl.|  quia maior prophetis et angelis
abundantius
marg.|  PROPTEREA  ABUNDANTIUS etc. Postquam locutus est de Filio Dei multa, que ad eius commendationem valent. Hortatur eos quibus scribit ut diligenter animadvertant et custodiant ea que per illum annuntiata sunt eis, et ad hoc tendunt omnia promissa quia maior prophetis et angelis.
marg.|  ABUNDANTIUS. Quod que de lege dicta sunt. Nomen tamen legis obticuit, quia in astructione sua quam in posterioribus facit manifestum hoc facit.
interl.|  quam que a prophetis vel angelis qui ministri legis
ea que
interl.|  a Filio
audivimus
interl.|  dicta in evangeliis
ne forte pereffluamus.
interl.|  puniamur
marg.|  PEREFFLUAMUS. Fluimus per penas mortalis nature. Effluimus peccata addendo, pereffluimus in eterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi per penam que erit negligentibus.
Numérotation du verset Hbr. 2,2 
Si enim
interl.|  quod probat per minus
qui per angelos dictus est
interl.|  ad Moysen et ceteros
sermo,
interl.|  Dei
factus est
interl.|  ut lex per miracula et minis et promissis confirmata
firmus,
interl.|  verus
et omnis prevaricatio
interl.|  contra vetita facere
marg.|  OMNIS  PREVARICATIO. Dicit ut pro singulis peccatis sit pena non solum omnis prevaricator qui multorum reus est.
et inobedientia
interl.|  precepta dimittere
accepit iustam mercedis retributionem,
interl.|  quantum meruit
interl.|  pro qualitate factorum sit qualitas pene
marg.|  IUSTAM. Ne putetur perire iustitia per misericordiam. Quod vero ait retributionem, hoc ad pene quantitatem refertur que equalis peccato erit, quia secundum quod maius vel minus est peccatum, maior vel minor erit pena. Quod vero ait mercedis, hoc ad qualitatem pene refertur, ut qui libidinis igne perierit igne eterni incendii crucietur.
Numérotation du verset Hbr. 2,3 
quomodo nos
interl.|  quibus Filius ipse de gratia per quam est salus locutus est
effugiemus
interl.|  gehennam
si tantam
interl.|  indeficientem
neglexerimus
interl.|  saltem quod minus est quam prevaricari
salutem ?
interl.|  in evangelio factam
interl.|  non tanta in veteri Testamento
interl.|  ibi sermo hic salus
Que
interl.|  salus
cum initium
interl.|  non longe post
accepisset enarrandi
interl.|  non constitutionis quod ab eterno sed enarrandi
interl.|  et hoc
marg.|  QUE  CUM  INITIUM  ACCEPISSET. Econtra ostendit inexcusabiles qui contemnunt salutem, id est sermonem Christi qui est causa salutis. Quasi : non effugiemus si neglexerimus.

enarrandi] enarrari Weber
per Dominum
interl.|  angelorum, id est per Christum
marg.|  PER  DOMINUM. Alia editio : per Christum.
ab eis,
interl.|  apostolis
qui audierunt
interl.|  ab ipso ore Christi
in nos
interl.|  id est in nos Iudeos
confirmata est,
Numérotation du verset Hbr. 2,4 
contestante Deo
interl.|  auctoritati apostolorum
signis
interl.|  minoribus ut morbos depellere quod et medici possunt
atque portentis,
interl.|  maioribus que contra naturam fiunt

atque] et Weber
et variis
interl.|  non preter naturam vel de virtutibus animi quod casti humiles qui predicant et cetera huiusmodi
virtutibus,
interl.|  quia aliis dabat genera linguarum aliis alia dona
et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
interl.|  non secundum meritum sed secundum placitum sue misericordie
marg.|  ET  SPIRITUS  SANCTI  DISTRIBUTIONIBUS etc. Per hoc affluentiam designat gratiarum que non erat apud antiquos neque tanta signa, neque tam diversa prodigia per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per signa et prodigia. Ideoque dum credimus non illis sed Deo nos credere declaratur.
Numérotation du verset Hbr. 2,5 
Non enim angelis subiecit orbem terre futurum de quo loquimur.
interl.|  orbem futurum subditum ei de quo loquimur vel de quo orbe loquimur ne putetur alius orbis
marg.|  NON  ENIM  ANGELIS. Dixit negligentes dignos esse pena qui contemnunt gratiam per apostolos et miracula et dona confirmatam. Hic dicit Christum esse potentem vindicare et suos per passionem mortis salvare. Quasi : vere non effugiemus si negligimus salutem Christi, cum pro sermone angelorum puniti sunt Iudei, quia Filio subiecit orbem quod non angelis quorum ministerio etsi multa fiunt in orbe, omnia tamen spectant ad imperium Dei. Non subiecit angelis, sed hoc ut subiiciatur futurum est ei de quo loquimur, id est Christo. Quod probat auctoritate David qui futura quasi preterita refert, utpote admissus divinis consiliis, ubi omnia futura sunt facta secundum illud Isaie : {t. 4 : Erfurt, f. 1133va ; facsim., p. 426a} [Rusch, f. 1133va ] 'Qui fecit que futura sunt'. Qui et premittit de Christi humilitate, ne pro ea dubitetur de exaltatione et non tantum Christi verum etiam totius generis humani ostendens hominem pro se miserum et abiectum sed per Dei gratiam exaltatum. Unde subdit :  TESTATUS etc.
marg.|  Vel ita Deus subiecit non angelis sed Filio orbem terre futurum ita hic dicit futurum sicut alibi dixit : qui est forma futuri de Adam et Christo loquens et respectu temporum Ade futurum secundum carnem Christum dicit sicut etiam nunc futurum orbem dicit quantum ad Christum futurus quippe erat orbis quantum ad Filium Dei qui semper erat. Et ne de altero orbe disputare intelligeretur addit de quo orbe loquimur.

< Attest .> [Cf. Petrus Lombardus, Collectanea in omnes Pauli epistolas (Hbr. 2, 1), PL 192, 415 : « Non enim dixit negligentes dignos esse poena qui contemnunt gratiam per apostolos, et miracula, et dona confirmatam. Hic dicit Christum esse potentem vindicare, et suos per passionem mortis salvare. Quasi dicat : Vere non effugiemus, si neglexerimus salutem Christi, cum pro sermone angelorum non observato puniti sunt Iudei, quia Filio subiecit Deus orbem terre, quod non fecit angelis, quorum ministerio, etsi multa fiunt in orbe, omnia tamen spectant ad imperium. Sed hoc, scilicet ut subiiciatur, futurum est ei de quo loquimur, id est Christo. Et hoc est quod ait, orbem, dico, futurum subiectum ei de quo loquimur, scilicet Christo. Vel ita : Deus subiecit, non angelis, sed Filio, orbem terre futurum. Ita hic dicit futurum, sicut alibi dixit : Qui cum forma futuri : de Adam et Christo loquens, et respectu temporum Ade futurum secundum carnem Christum dicit, sic etiam nunc futurum orbem dicit quantum ad Christum. Futurus quippe erat orbis quantum ad Filium Dei qui semper erat, et ne de altero orbe disputare intelligeretur, addit de quo orbe loquimur. Hoc addit ne mentem auditoris errare relinqueret, dum alius quereretur orbis. Hunc ergo orbem futurum non angelis, sed Christo subditum dicit, quod comprobat auctoritate David, qui futura quasi preterita refert, utpote admissus divinis consiliis ubi omnia etiam futura sunt facta, secundum illud Isaie : Qui fecit que futura sunt ».]
Numérotation du verset Hbr. 2,6 
Testatus est autem
interl.|  hoc idem
interl.|  non solus hoc dico sed
in quodam
interl.|  noto vobis
loco
interl.|  Scripture
quis dicens :
interl.|  notus egregius propheta David
interl.|  quam magnum quam dignum
interl.|  admirative pro Christo
interl.|  per hoc
marg.|  QUID  EST  HOMO. Potest legi admirative ut per hominem et Filium hominis intelligatur Christus homo. Cuius fuit memor Deus in conceptione, dando immunitatem a peccato. Et visitavit in resurrectione dando gloriam immortalitatis.
marg.|  QUID  EST  HOMO. Vel cum despectu legendum pro terreno. Adam homo sed non filius hominis, sic homines dicuntur qui portant eius imaginem. Qui Christi filii hominum. Ille vetus homo dicitur, iste novus. Homo igitur hoc loco terrenus est, Filius autem hominis celestis. Et ille longe seiunctus est a Deo. Hic autem presens est. Et ideo illius memor est tamquam in longinquo positi. Hunc visitat quem vultu suo, id est gratie sue presentia illustrat.
quod memor es
interl.|  temporalem prebendo salutem qua salvas homines cum iumentis
interl.|  faciendo immunem a peccato
eius
interl.|  longe positi
aut filius hominis
interl.|  homo et de homine ut Deus de Deo
interl.|  homo spiritalis et celestis
quoniam
interl.|  per hoc
visitas eum ?
interl.|  resuscitando
interl.|  quasi infirmum
interl.|  presentia gratie
marg.|  VISITAS  EUM. Hominem per Filium hominis, quasi per medicum infirmum.
Numérotation du verset Hbr. 2,7 
Minuisti
interl.|  in hoc indiguit visitari
interl.|  per passibilem naturam
eum
interl.|  Filium Dei
paulo minus ab angelis,
interl.|  quia et si passibilis tamen imperabit angelis
interl.|  sed post
gloria et honore coronasti eum,
interl.|  undique circumdedisti
interl.|  ad similitudinem triumphatoris
et constituisti eum
interl.|  stabilem
super opera manuum tuarum.
interl.|  angelos homines
Numérotation du verset Hbr. 2,8 
Omnia subiecisti
interl.|  non solum super ut dignior sed omnia ei subiecta
sub pedibus eius.
interl.|  ut omnia adorent eum
In eo
interl.|  in eo quod dicit omnia subiecisti
autem
interl.|  vel 'enim'

autem] enim Weber
quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei.
interl.|  dum dicit omnia nec terrena excipit nec celestia
Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.
interl.|  quotidie aliqui sed non omnes donec in iudicio
marg.|  Homo. Quando fragilis, despectus, peccator. Memor. Quando peccata dimittit. Aut filius hominis, iam surgit a membris ad caput ascendens, id est Christus. Qui non ex duobus hominibus, sed de Virgine ibi : Memor, quando patriarchis de celo misertus. Hic visitas cum medicus ad infirmos venit. Minuisti, dum se exinanivit foram servi accipiens. Minus angelis, quia mortalis. Paulo, quia sine peccato. Gloria, in resurrectione et ascensione. Honore in consessu Patris. Constituisti. Ecce potestas. Super opera, ut a Domini opere nihil excipitur ita nec a Christi potestate. Nihil dimisit. Hic universalem sive voluntariam, sive necessariam subiectionem significat. Necdum videmus. Hic tantum voluntariam fidelium credentium in eum.
marg.|  Gloria. Caritate immortalitatis. Honore quod sibi flectitur omne genu.
marg.|  SUPER  OPERA  MANUUM. Digniora, scilicet angelos et homines que per excellentiam dicuntur opera manuum.
marg.|  IN  EO  AUTEM. Exponit sensum David. Ait David : Omnia subiecisti. In eo autem quod Scriptura subiecit, id est subiecta ostendit omnia nihil dimisit, id est nihil excepit de omnibus. Vel bene dico orbem terre futurum Christo subiectum, quia in eo quod dixit omnia nihil dimisit non subiectum, sed dixit omnia subiecit, sed tamen nondum omnia subiecta et ideo dixit futurum.
Numérotation du verset Hbr. 2,9 
Eum autem qui modico quam angeli minoratus est,
interl.|  nondum omnia sed pars prophetie iam est impleta in quo constat quia implebitur et altera et ideo ne doleas de adversis
marg.|  EUM  AUTEM  QUI  MODICO. Minor angelis non propter naturam hominis, sed propter passionem mortis. Natura humane mentis que ad imaginem Dei sine peccato qualem Christus assumpsit solus maior est Deus. Minor ergo angelis corpore, non mente. Maiores tamen angeli et homine dici {t. 4 : Erfurt, f. 1133vb ; facsim., p. 426b} [Rusch, f. 1133vb ] possunt, quia maiores sunt hominis corpore. Maiores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi maior est qua maiores videntur et angeli non recte cogitas nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura que condita est ad imaginem Dei, cui tamen iniuria facta non est cum Christus dicebat : « Pater maior me est » qui non carni sue solum, sed etiam menti quam gerebat humane Deum Patrem preferebat, que tota sine dubio forma agnoscitur servi quoniam servit tota creatura creatori, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem.

Io. 14, 28.
videmus
interl.|  iam
Iesum
interl.|  salvatorem
propter
interl.|  hoc merito
passionem
interl.|  non quamlibet sed
marg.|  Propter passionem. Hic iam incipit ostendere non pro potentia tantum vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos ut pro nobis moreretur.
mortis gloria et honore coronatum, ut gratia {t. 4 : Erfurt, f. 1133vb ; facsim., p. 426b} [Rusch, f. 1133vb ] Dei
interl.|  id est per gratiam Dei quia homo non meruit
marg.|  UT  DEI  GRATIA . Minoratus ideo, ut gustaret mortem pro omnibus predestinatis, vel quia omnibus hominibus generaliter, quia omnibus pretium sufficit.
marg.|  Ipse est gratia Dei, qui pro omnibus mortuus, etsi non omnes credunt, ipse quod suum est fecit.
sic Rusch
pro omnibus gustaret mortem.
interl.|  quia amara vel cito transiit
Numérotation du verset Hbr. 2,10 
Decebat
interl.|  gustaret
enim eum,
interl.|  Deum Patrem
propter quem omnia
interl.|  glorificandum facta sunt omnia
et per quem
interl.|  auctorem
omnia
interl.|  facta sunt
qui multos filios
interl.|  adoptivos
interl.|  ille Filius et nos filii sed ille salvat modo coniungit modo distinguit
in gloriam adduxerat,
interl.|  adducendos previderat
auctorem
interl.|  id est Christum
salutis eorum
interl.|  filiorum
marg.|  AUCTOREM Christum.  SALUTIS  EORUM. Id est filiorum. Ipse enim est Filius per naturam cuius heredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantum est in medio nostrum. Et ille Filius et nos filii sumus. Sed distat quod ille salvat nos salvamur. Ille sanctificat nos sanctificamur. Modo coniungit nos Scriptura, modo disiungit. Multos inquit filios, hic coniunxit auctorem salutis eorum hic discrevit.
per passionem
interl.|  mortis

passionem] passiones Weber
consummare.
interl.|  quod in resurrectione intendit
interl.|  perficere
marg.|  PER  PASSIONES  CONSUMMARE. Quia aliter homo non redemptus periret, quod si esset frustra omnia facta essent. Cetera enim homini serviunt homo Deo. Nec in aliquibus Deus glorificaretur, cum ad hoc omnia facta sunt falsa esset et predestinatio de adducendis filiis.
marg.|  CONSUMMARE. Quod in resurrectione incepit quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et actum in ascensione quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in iudicio 'quando ei omnia subiicientur et erit omnia in omnibus'.

Cf. 1Cor. 15, 28 : « Cum autem subicta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus ».
Numérotation du verset Hbr. 2,11 
Qui enim
interl.|  Christus
marg.|  QUI  ENIM. Probat quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit. Vedetur enim indecens quod auctor salutis pateretur, sed non dedecet quia ex Deo pendet et est ei subditus, ut alii homines et ideo convenit pati si opus est. Et quod opus fuerit post dicit ibi : Quia ergo pueri etc. et ipse similiter participavit eisdem, nisi homo esset qui diabolum vinceret non iuste sed violenter homo ei tolleretur, sed si homo eum vincit iure hominem perdit, et ut homo vincat necesse est ut Deus in eo sit, qui faciat eum sine peccato esse. Si enim homo per se vel angelus in homine facile peccaret, cum et utramque naturam per se constat se scivisse.
sanctificat
interl.|  predestinatos in Christo
et qui sanctificatur
interl.|  per eum, id est nos

sanctificatur] sanctificantur Weber
ex uno
interl.|  Deo sunt et pendent
omnes.
interl.|  eque
marg.|  EX  UNO  OMNES. Sed ille ut proprius Filius nos adoptivi. Cum dicit non erubescit fratres vocare, ostendit quod non ei nature est fraternitas nostra sed misericordie. Quod probat per prophetam ne putetur novum.
Propter
interl.|  probat quod ex uno omnes
quam causam
interl.|  id est quia utrique caput et membra ex eodem
non confunditur
interl.|  vel non erubescit Christus licet a peccato immunis
fratres eos
interl.|  qui peccando sunt degeneres
vocare dicens :
interl.|  in psalmo

Ps. 21, 23 : « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te ».
Numérotation du verset Hbr. 2,12 
Nuntiabo
interl.|  post resurrectionem
interl.|  vel 'narrabo'
nomen tuum fratribus meis,
interl.|  famam gloriam deitatis toto orbe
in medio Ecclesie
interl.|  in toto orbe circumquaque
interl.|  positus ut columna
laudabo te.
Numérotation du verset Hbr. 2,13 
Et iterum :
interl.|  idem auctoritate Isaie probat

Is. 8, 17 (iuxta LXX).
Ego
interl.|  Christus
interl.|  quod non nisi ex eo esset
ero fidens
interl.|  ut homo
in eum.
interl.|  Patrem
Et iterum :
interl.|  idem probat auctoritate Isaie

Is. 8, 18.
Ecce ego
interl.|  presto sum servire
et pueri mei
interl.|  apostoli et alii fideles
quos mihi dedit Dominus.
interl.|  tamquam capiti membra in unitate nature et gratie
interl.|  in hoc patet quod ex Deo sunt

Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Hbr. 2,14 
Quia ergo pueri
interl.|  qui sanctificandi
marg.|  QUIA  ERGO. Quasi cum ex uno omnes. Et quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant, id est erant homines ex anima et corpore que per sanguinem accipitur corruptibiles. Et ipse Christus. Participavit eisdem pueris. Vel eisdem, id est carne et sanguine et hoc similiter id est passibilis et mortalis, ut posset mori et sic destrueret diabolum, et per mortem legem evacuaret et Iudeos liberos faceret per gratiam qui timore penarum servi erant legis.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1134ra ; facsim., p. 427a} [Rusch, f. 1134ra ] QUIA  ERGO. Quasi : constat quod ex Deo ipse et sanctificati et ita non dedecet eum si opus sit sed quid opus erat pati ? Ergo quia ex Deo omnes et pueri communicaverunt.
communicaverunt carni et sanguini et ipse
interl.|  sanctificans

carni et sanguini] inv. Weber
interl.|  pueris vel carni et sanguini
marg.|  PARTICIPAVIT. Ecce vera fraternitas in Christo et non ficta humanitas.

eisdem] hisdem Weber
ut per mortem
marg.|  PER  MORTEM. Mirum quid ? Mors erat arma per que vincebat diabolus et per eam victus est a Christo. Et liberaret. Quantum bonum operatus mors ? Timore mortis obnoxii servituti, servi siquidem erant qui mortem timebant, et omnia patiebantur ne morerentur. Nunc sancti ad regnum transituri irrident eam. Unde : « Cupio dissolvi et esse cum Christo ». Et hec est victoria fidei que utique defuisset si credentes immortalitas mox consecuta esset. Poterat quidem hoc Deus dare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem. Sed si hoc fecisset carni quedam felicitas adderetur minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam beatam vitam que futura est ad Christi gratiam festinaret, sed propter removendam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum esset que fides enervis et debilis. Quid magnum esset credere videndo non mori eos qui crederent ? Quanto fortius ita credere ut se speret moriturus sine fine victurum, exemplo Christi qui post mortem in gloria resurrexit et beata sine fine vita vivit desideremus ergo vitam Christi quia tenemus pignus mortem Christi. Quomodo enim nobis non dabit bona sua qui passus est mala nostra. In terris istis et in seculo isto maligno quid abundat nisi nasci laborare et mori ? Hec sunt mercimonia regionis nostre. Ad tales merces mercator dat et accipit. Dat quod habet et accipit quod non habet. Etiam Christus in hac mercantia dedit et accepit. Sed quid accepit nisi quod hic abundavit, scilicet nasci laborare et mori. Et quid dedit ? Renasci resurgere et in eternum regnare. O bone mercator, gratias agimus, quia emisti nos sanguinem tuum bibimus, evangelium legimus instrumentum nostrum servi tui sumus, creatura tua sumus, fecisti nos, redemisti nos. Emere quis potest servum suum creare non potest. Dominus autem servos suos et creavit ut essent et redemit per mortem, ne semper captivi essent sic et mortem gustavit ut timorem mortis fideles vincerent. Ut enim medicus non habens necessitatem ex cibis illius degustat, ut persuadeat egroto promptius illos cibos accipere. Sic et Dominus cum omnes homines mortem timerent, persuadens eis, ut fiducialiter ad mortem accederent et ipse gustavit mortem nullam habens mortis necessitatem.

sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum,
Numérotation du verset Hbr. 2,15 
et liberaret
interl.|  per gratiam
marg.|  IMPERIUM,  ID  EST  DIABOLUM. Auctor est mortis, quia peccati ex quo mors, de quo : 'Ecce venit princeps huius mundi', id est diabolus qui potestatem habebat mortis et in me nihil inveniet, quia nihil invenit in Christo ut moreretur sed pro voluntate Patris ipse mori voluit non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de obedientia et iustitia 'factus est obediens usque ad mortem', per quam nos a servitute diaboli redemit. Incideramus enim principem huius seculi qui seduxit Adam, et servum fecit et cepit {t. 4 : Erfurt, f. 1134rb ; facsim., p. 427b} [Rusch, f. 1134rb ] nos tamquam vernaculos possidere, sed venit redemptor et victus est deceptor. Et quid fecit redemptor captivatori nostro ? Tetendit muscipulam crucem suam posuit ibi quasi escam sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non debitoris, per quod iussus est reddere debitores, fudit sanguinem innocentis, et iussus se recedere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum ad hoc fudit ut peccata nostra deleret. Unde ergo diabolus nos tenebat, deletum est sanguine redemptoris. Non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum. Iste erant catene captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis sue, intravit in domum eius, id est in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa eius eripuit. Nos sumus vas ista que impleverat ille amaritudine sua, quam nostro redemptori in felle propinavit. Deus autem noster eripiens vasa eius et sua faciens fudit amaritudinem et implevit dulcedine.

Cf. Io. 14, 30 : « Iam non multa loquar vobiscum : venit enim princePs. mundi huius, et in me non habet quidquam ».
Phil. 2, 8.
eos qui timore mortis
interl.|  corporis vel anime servabant legem quos Christus liberavit ab inferno vel iugo legis
obnoxii10 
interl.|  subditi

10  obnoxii] per totam vitam praem. Weber
erant servituti
interl.|  legis
Numérotation du verset Hbr. 2,16 
nusquam enim angelos apprehendit
interl.|  angelicam naturam ut angelos redimeret
marg.|  NUSQUAM  ENIM. Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte hac causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est in nulla Scriptura, legitur apprehendisse angelos.
sed semen Abrae apprehendit.
interl.|  id est carnem de Abraham ut filios eius salvaret
marg.|  APPREHENDIT dicit non assumpsit, quasi longe fugientem consequens. In quo humane nature dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit et cura, quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam et longe fugientem, longe enim eramus insecutus apprehendit non angelice sed humane nature data est hec dignitas, ut Deus ei in unam personam iungeretur.
Numérotation du verset Hbr. 2,17 
Unde
interl.|  quia semen Abrae apprehendit
debuit per omnia fratribus assimilari11  ,
interl.|  ut passibilis et mortalis
marg.|  PER  OMNIA. Quod natus, educatus, crevit, passus, mortuus. Qui supra figura Paterne substantie dictus est.

11  assimilari] similare Weber
ut
interl.|  ideo ut sic
misericors
interl.|  quod erat in natura
fieret,
interl.|  actu
et fidelis
interl.|  nullum fallens
pontifex
interl.|  mediator
interl.|  pons ad Deum
ad Deum,
interl.|  seipsum offerens
et12  ut repropitiaret delicta populi.
interl.|  prope vocatus removeret

12  et] om. Weber
In eo enim
interl.|  quod potest
interl.|  in inferiori substantia, in carne scilicet
marg.|  IN  EO  ENIM. In carne quam suscepit multa seva passus est. Novitque quid est ista tribulatio patientium per experimentum.
in quo passus est
interl.|  a Pilato
ipse temptatus
interl.|  vel expertus
interl.|  a diabolo
potens est eis qui temptantur auxiliari.
marg.|  QUI  TEMPTANTUR. Temptat Deus ut probet, diabolus ut decipiat, homo ut sciat quod nescit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hbr. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber73.xml&chapitre=73_2)