initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<73. Epistola ad Hebreos**>

Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 
Unde,
interl.| interl.| o vos||
marg.| marg.| UNDE. Ex omnibus superioribus infert quia potens, quia passus pro nobis et potest auxiliari.||
fratres, sancti vocationis celestis
interl.| interl.| vocati ad celestia, id est ad celestem herditatem habendam||
participes,
interl.| interl.| hereditatis cum Christo||
considerate
interl.| interl.| diligendo et que precipit operando||
apostolum
interl.| interl.| quem Deus vobis misit||
et pontificem
interl.| interl.| mediatorem||
interl.| interl.| per quem itur ad Deum||
confessionis nostre
interl.| interl.| fidei||
interl.| interl.| quem nos confitemur||
Iesum Christum,
interl.| interl.| alio non egemus||

Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,2 
qui
interl.| interl.| Christus||
interl.| interl.| Deo Patri||
marg.| marg.| QUI  FIDELIS. Incipit comparare Moysi sicut supra prophetis et angelis ita ut sit pre Moyse fidelis, quia non suam sed Patris gloriam quesivit nec eius mandata abscondit.||
marg.| marg.| Qui Christus fidelis est Patri, sicut Moyses, in omni domo Iudeorum et gentium. Amplioris enim. Quasi : quod fidelis effectus indicat, quia dignus est glorie ut Moyses. Quia etiam amplioris pre Moyse, id est quam Moyses vel pre Moyse ens in merendo.||
qui fecit illum,
interl.| interl.| ex semine David secundum carnem||
interl.| interl.| secundum hominem||
sicut et Moyses
interl.| interl.| fidelis fuit||
in omni domo
interl.| interl.| Iudeorum||
illius.
interl.| interl.| non Moysi quia ille minister fuit non dominus||
interl.| interl.| Iesu vel Patris||
Numérotation du verset Hbr. 3,3 
Amplioris enim glorie iste pre Moyse dignus habitus est,
interl.| interl.| tanto amplioris||
quanto ampliorem honorem habet
interl.| interl.| quam qui dispensat in ea ut famulus||
domus,
interl.| interl.| id est in domo vel de domo facta quod de spiritalibus intelligendum est||
qui
interl.| interl.| ut Dominus||
fabricavit eam.

eam] illam Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,4 
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit Deus est
interl.| interl.| domus fit ab aliquo qui autem et domum et omnia facit est Deus quem constat omnibus preesse et ita Christus quia creator et Deus pre Moyse est||
interl.| interl.| ideo etiam amplioris glorie||
marg.| marg.| OMNIS  NAMQUE  DOMUS. Favricavit dico. Per se enim non potest fieri sed ab aliquo. An ideo a Christo ? Vere, quia Deus qui omnia. Etsi omnia et domum.||
marg.| marg.| Qui autem et domum. Et omnia creavit Deus est. Utriusque enim domus quam rexit Moyses et Christus, factor est Deus.||

est] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,5 
Et
interl.| interl.| id est quia||
Moyses
marg.| marg.| ET MOYSES. Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen quia Christus fabricator est domus non Moyses. Hic alia ratione idem ostendit, quia Christus Filius Moyses famulus est qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritalia.||
quidem fidelis erat in tota domo
interl.| interl.| non sua sed||
eius
interl.| interl.| Patris vel Christi||
tamquam famulus
interl.| interl.| qui non adeo diligit domum ut cuius est propria||
in testimonium illorum que dicenda erant :
interl.| interl.| non ut gratiam daret sed ut testaretur ea que conveniebant dici carnalibus qui nondum spiritalia capere poterant||

illorum] eorum Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,6 
Christus vero
interl.| interl.| fidelis est||
tamquam filius in domo sua
interl.| interl.| qui heres est cum Deo Patre||
que domus
interl.| interl.| Christi||
sumus nos,
interl.| interl.| renati||
si fiduciam
interl.| interl.| id est spem cum fiducia non dubiam||
et gloriam spei
interl.| interl.| gloriosam spem que de iocunditate celesti||
usque ad finem, firmam retineamus.
interl.| interl.| id est perdurantem usque ad finem vite quando habebitur quod modo speratur||
Numérotation du verset Hbr. 3,7 
Quapropter
interl.| interl.| quia hoc modo sumus domus Christi : « Videte » etc., vel « nolite obdurare » ||
marg.| marg.| QUAPROPTER. Sicut supra cum pre angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit non opertere observare que ab illo audivimus. Ita nunc commendato ipso pre Moyse.||
marg.| marg.| QUAPROPTER . Hic incipit terrere ne sint increduli Christo per patrum similitudinem {t. 4 : Erfurt, f. 1134va ; facsim., p. 428a} [Rusch, f. 1134va ] et post ne amittant requiem blanditur et per opportunitatem temporis.| ||

Hbr. 3, 12 : « Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo ».
Ps. 94, 8.

Codd. : Md044, f. 192ra ; Rusch ; PL192.
Quapropter] om. Rusch PL192 | ne PL192] nec Md044 | et Md044 Rusch] etiam PL192 |
sicut dixit Spiritus sanctus :
interl.| interl.| ita hoc dico sicut dicit Spiritus in David : hodie, id est tempore gratie quod presens erat David in Spiritu,  si audieritis quod vere erit,  nolite obdurare.||

dixit] dicit Weber
hodie
marg.| marg.| HODIE. Modo per se loquitur qui prius per precones, si tunc duri modo estote molles.| 10  ||
marg.| marg.| Historia est de eo quod miserunt11  videre terram et cum audirent12  ibi esse inexpugnabiles viros, obliti13  virtutis Dei totiens probate14  dixerunt revertamur in Egyptum. Unde iuravit Dominus quod non intrarent in terram promissam, que esset requies15  laborum et sic omnes perierunt preter duos. Tres requies memorat : unam sabbati, secundam in Palestina, tertiam veram16  que in celo de qua hic dicit loquens ad veros Israelitas dicens : Nolite duri esse Christo loquenti sicut Spiritus sanctus17  premonuit, ne similia patribus vestris patiamini qui per Moysen tunc vocem Dei18  audierunt, vos19  modo per ipsum.| 20  ||

10  Codd. : Md044, f. 192ra ; Rusch.
20  Codd. : Md044, f. 192rb ; Rusch
11  miserunt Rusch] promiserunt Md044 | 12  audirent] audissent Md044 | 13  obliti] et praem. Md044 | 14  probate] ex parte Md044 | 15  requies] + eius Md044 | 16  veram] vero Md044 | 17  Spiritus sanctus] Christus Md044 | 18  Dei] Domini Md044 | 19  vos Rusch] nos Md044 |
si vocem eius audieritis,
interl.| interl.| Christi per se loquentis||
Numérotation du verset Hbr. 3,8 
nolite obdurare corda vestra, sicut in {t. 4 : Erfurt, f. 1134va ; facsim., p. 427a} [Rusch, f. 1134va ] exacerbatione
interl.| interl.| agentes patres vestri fecerunt||
secundum diem temptationis
interl.| interl.| nolite obdurare secundum diem, id est sicut illi obdurati sunt in die temptati hec est una de exacerbationibus||
in deserto,
interl.| interl.| ubi magis egerent auxilio ita in deserto huius mundi cavete ne temptetis Deum ut non pereatis sicut illi||
Numérotation du verset Hbr. 3,9 
ubi temptaverunt me patres vestri,
interl.| interl.| patres secundum carnem videte vos ne secundum spiritum||
probaverunt
interl.| interl.| probabilem invenerunt quia viderunt||
marg.| marg.| PROBAVERUNT. Id est curiositatis causa exquisierunt an posset offensus valde et culpabiliter iratus.||
et viderunt
interl.| interl.| oculis||
opera mea
interl.| interl.| magne virtutis||
Numérotation du verset Hbr. 3,10 
quadraginta annis21  ,
interl.| interl.| in quibus me omnia posse experti sunt||

21  annis] annos Weber
propter quod
interl.| interl.| quia temptaverunt||
infensus
interl.| interl.| iratus||
marg.| marg.| INFENSUS. Vel proximus, adhibendo correctionis flagella.||
fui generationi huic,
interl.| interl.| tam male||
et dixi :
interl.| interl.| de illis||
semper errant corde.
interl.| interl.| ex propria deliberatione quia serio peccant et licet sic monerem, tamen noluerunt cognoscere opera mea, et ideo si intrabunt hoc dico sicut iuravi, id est firmiter statui quando iratus fui et ideo videte fratres||
Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Numérotation du verset Hbr. 3,11 
sicut iuravi in ira mea :
marg.| marg.| IN IRA. Irasci dicitur per figuram anthropospathos.||
si introibunt
marg.| marg.| SI INTROIBUNT. Aposiopesis est, id est non introibunt.||

< Parall . > Glossa ordinaria (Ps. 88, 36 ; Ps. 94, 11 ; Ps. 131, 3-4 ; Mc. 8, 12 ; Hbr. 6, 11).
in requiem meam.
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset Hbr. 3,12 
Videte fratres,
interl.| interl.| quia propter incredulitatem patribus vestris requies negata est||
ne forte sit in aliquo vestrum
interl.| interl.| quia facile potest contingere||
cor malum incredulitatis,
interl.| interl.| quia de multis non dubitat quin perfecti sint||
marg.| marg.| COR  INCREDULITATIS. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve quia hoc est cor discedendi.||
discedendi a Deo vivo,
interl.| interl.| a quo qui discedit perdit vitam||
Numérotation du verset Hbr. 3,13 
sed adhortamini
interl.| interl.| de incremento virtutum||
vosmetipsos
interl.| interl.| alii alios vel unusquisque seipsum||
per singulos dies, donec hodie
interl.| interl.| quamdiu||
interl.| interl.| tempus gratie||
marg.| marg.| DONEC  HODIE. Id est tempus gratie, de quo aiebat propheta superius in psalmo, quia non minus modo prestatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo presente. Si quis enim peccat usquequo est hodie potest reverti. Nemo ergo desperet dum vivit.||
cognominatur,
interl.| interl.| quia non minus modo quam ipso Christo presente||
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
interl.| interl.| scitis enim quia diabolus fallit eum qui obduratur unde post cadit in peccatum||
marg.| marg.| FALLACIA  PECCATI. Id est diaboli ente causa peccati.||
Numérotation du verset Hbr. 3,14 
Participes enim
interl.| interl.| habentes partem cum Christo in hereditate||
marg.| marg.| PARTICIPES  ENIM. Debetis hortari et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam habentes partem cum Christo in hereditate, tamen hac condicione si initium substantie, id est fidei que est initium bonorum, per quam Deus existit in nobis, et per quam deificamur et divine substantie participamus, usque ad finem retineamus.||
Christi
interl.| interl.| ipse caput vos membra||
effecti sumus,
interl.| interl.| per gratiam qua ei uniti sumus||
si tamen initium substantie usque ad finem
interl.| interl.| vite||
firmum retineamus.
interl.| interl.| ut numquam deseramus||
Dum
interl.| interl.| quamdiu||
dicitur :
interl.| interl.| nobis||
hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare
marg.| marg.| NOLITE  OBDURARE. Ut patres, quia quidam eorum duri fuerunt et {t. 4 : Erfurt, f. 1134vb ; facsim., p. 428b} [Rusch, f. 1134vb ] ideo perierunt.||
corda vestra,
interl.| interl.| quemadmodum sua obduraverunt patres||
quemadmodum in illa exacerbatione.
interl.| interl.| scilicet obduraverunt patres ut per penas eorum deterreat hoc addit||
Numérotation du verset Hbr. 3,16 
Quidam enim audientes
interl.| interl.| vocem Dei in deserto||
exacerbaverunt,
interl.| interl.| increduli et duri fuerunt||
marg.| marg.| Exacerbaverunt. Quidam audientes. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt sed non omnes pervenerunt.||
interl.| interl.| id est omnes exacerbaverunt ut Caleb22  et Iosue his sitis similes||
22  Caleb] scrips., Caleph Rusch
qui profecti sunt ab Egypto per Moysen.
interl.| interl.| ita nos a tenebris per Christum||
Numérotation du verset Hbr. 3,17 
Quibus autem infensus est
interl.| interl.| horum exacerbantibus an non||
quadraginta annis23  ?
interl.| interl.| quibus notatur tota vita nostra||
marg.| marg.| QUADRAGINTA  ANNIS. Quadragenarius enim integritatem seculorum indicat, et totam vitam nostram significat. Infensus ergo dicitur illis quadraginta annis, quia peccantibus usque ad finem vite sue irascitur Deus.||

23  annis] annos Weber
Nonne24 
interl.| interl.| quasi non est dubium||

24  nonne illis… in requiem (Hbr 3, 17-4, 3) Codd. : Md044 (f. 193r)
illis qui peccaverunt quorum cadavera
interl.| interl.| in hoc apparet ira Dei||
prostrata sunt
interl.| interl.| sine sepultura||
in deserto ?
interl.| interl.| bestiis et avibus||
Quibus autem iuravit
interl.| interl.| non solum prostravit sed etiam iuravit||
marg.| marg.|+ Sedulius Scotus SED<ULIUS>. Sicut mentiri non potest qui loquitur, sic periurare non poterit qui iurare non appetit. Cavendum est igitur iuramentum nec eo utendum nisi sola necessitate. Non est contra Dei preceptum iurare, sed dum usum iurandi facimus periurii crimen incurrimus. Numquam iuret qui periurare timet. Quacumque arte verborum quis iuret, Deus tum qui conscientie testis est ita hoc accipit sicut ille cui iurat intelligit. Non est servandum iuramentum quo malum incaute promittitur, veluti siquispiam adhultere perpetuam cum ea manendi fide polliceatur in stupri flagitio. « Iurare Dei est illa que providentia statuit non evellere statuta. Penitere Dei est rerum mutatio . Non penitere Dei est statuta non mutare ».| 25  ||

Cf. Ivo Carnotensis, Decretum, 12, 67, PL 161, 797C : « Iurare Dei est illa providentia quae statuit non evellere statuta. Poenitentia autem Dei, rerum mutatio est. Non poenitere autem, statuta non revocare ; ut est illud : Iuravit Dominus, et non poenitebit eum (Ps. 109), id est, quae iuravit non mutabit ».

25  Codd. : Md044, om. Rusch
non introire in requiem ipsius,
interl.| interl.| eternam que significabatur per terram promissionis vel in ipsam terram promissionis ad litteram||
nisi illis
interl.| interl.| et non aliis||
qui increduli fuerunt ?
interl.| interl.| Domino promittenti||
Et videmus quia non potuerunt intrare26 
interl.| interl.| iuravit non introire in requiem et ita videmus et aperte scimus||

26  intrare] introire Md044 Weber
in requiem ipsius27 
interl.| interl.| eternam sicut nec in terram promissionis||

27  in requiem ipsius Rusch Sixtina Wordsworth (F D)] om. Weber cum LXX
propter incredulitatem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hbr. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber73.xml&chapitre=73_3)