initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<73. Epistola ad Hebreos**>

Capitulum 4

Numérotation du verset Hbr. 4,1 
Timeamus ergo
interl.| interl.| quia illi perdiderunt requiem ||
interl.| interl.| si non amore vel timore hoc faciamus||
marg.| marg.| TIMEAMUS. Nequis desit quasi ad nos pertineat. Pertinet enim. Etenim et nobis nuntiatum est, et ingrediemur credendo sicut illi perdiderunt non credendo.||

1 ergo] + fratres Md044
2 = Md044 3 si non] sine Md044 | hoc faciamus] om. Md044 4 non credendo] om. Md044
ne forte relicta pollicitatione
interl.| interl.| per hoc quod relinquatur et contemnatur frequens promissio Dei vel quam Deo in baptismo fecimus||
introeundi in requiem eius
interl.| interl.| quam terra promissionis significat||
interl.| interl.| vero iudicio etsi impudenter presumat inde||
existimetur aliqui ex vobis deesse.
interl.| interl.| a requie||

aliqui] aliquis Md044
Numérotation du verset Hbr. 4,2 
Etenim et nobis
interl.| interl.| et merito quia non possumus excusari quasi de re non dicta ||
et merito... dicta Rusch] merito quia excusari non possumus quasi de non dicta re Md044 (f. 193r)
nuntiatum est
interl.| interl.| tempore gratie||
interl.| interl.| per Filium||
interl.| interl.| de eterna requie sicut illis per figuram terre promissionis||
quemadmodum
interl.| interl.| per famulum||
et illis,
interl.| interl.| illis nuntiatum est sed||
sed non profuit illis
marg.| marg.| quia non fuit creditus||
sermo auditus
interl.| interl.| promissio de requie||
non admixtis fidei
interl.| interl.| ut sermo et fides simul iungerentur||
marg.| marg.| NON  ADMIXTUS  FIDEI etc. Egressi enim de Egypto cum multam viam perambulassent et multa indicia virtutis Dei accepissent in Egypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terre. Illi vero cum perrexissent reversi sunt. Provinciam quidem magnorum fructuum et virorum inexpugnabilium et fortium procreatricem esse dicentes. Quibus auditis obstuproverunt qui eos miserant, non credentes veram esse promissionem.||
ex his
interl.| interl.| propter hec||
que audierunt.
interl.| interl.| ab exploratoribus||
marg.| marg.| EX HIS. Id est propter hec.  QUE  AUDIERUNT, ab exploratoribus qui mala retulerunt non crediderunt, vel fidei sumpte ex his que audierunt.||
Numérotation du verset Hbr. 4,3 
Ingrediemur enim
interl.| interl.| nobis nuntiatum est ingrediemur enim vel quia non crediderunt non profuit quia nobis qui credimus prodest||
in requiem
interl.| interl.| veram||

Codd. : nonne illis… in requiem = Md044 (collation. f. 193r)
eius qui credidimus, quemadmodum dixit :
interl.| interl.| nos qui credimus sicut ex opposito Spiritus sanctus dixit de incredulis per quod patet quod qui credunt intrabunt||
interl.| interl.| quid dixit ? Hoc scilicet||

eius] om. Weber
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam,
interl.| interl.| illi nec in Palestinam nec in veram nos in veram||
interl.| interl.| que fecit||
marg.| marg.| ET QUIDEM  OPERIBUS. Quia dixerat nuntiatum esse de requie dicit quando. Et ante legem et post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati. Et sub lege quando per terram promissionis designabatur. Et tempore gratie in David nuntiatum est, et sic quidem quando nondum completio istius vere requiei et significate quia ea nullus ad huc potitus erat. Et isto rursum. Perfectis. Quod fuit facto homine pro quo omnia et ipse apud Deum glorificandus. Requievit dei septimo. Sex diebus fecit omnia ut post nihil fieret nisi de materia ibi facta, vel ad similitudinem factorum. Septima quievit que significat requiem. Sic et sexta etate homo natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus operamur, inde exeuntes quiescimus. Si tamen opera nostra valde bona inveniantur.||
marg.| marg.| Vel operibus perfectis nuntiatum est. Dixit enim.||
ab institutione mundi
interl.| interl.| inchoando||
interl.| interl.| id est ex quo mundus cepit institui quia ipse omnia fecit||
huius perfectis
interl.| interl.| postquam poterat quiescere||

huius perfectis] factis Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,4 
Dixit enim
interl.| interl.| Spiritus sanctus||
quodam loco
interl.| interl.| egregio loco Scripture||
de die septima
interl.| interl.| per quam significatur eterna requies||
sic : et requievit Deus
interl.| interl.| a nova operatione||
die septima ab omnibus operibus suis.
Numérotation du verset Hbr. 4,5 
Et
interl.| interl.| dicit Spiritus sanctus||
in isto
interl.| interl.| loco||
marg.| marg.| ET IN ISTO. De secunda que significatur per signum et figuram requiei terre promissionis.||
rursum :
interl.| interl.| de eadem requie per signum||
si introibunt in requiem meam.
interl.| interl.| terram promissionis que signat veram quam Moyses promiserat||
Numérotation du verset Hbr. 4,6 
Quoniam ergo superest
interl.| interl.| restat post promissionem||
marg.| marg.| QUONIAM  ERGO. Bis per diem septimam et terram promissionis requies est significata et promissa. Et quia hoc est ergo iterum, id est sub eiusdem requiei designatione, terminat Spiritus sanctus et distinguit diem quamdam, id est tempus egregium gratie, scilicet in adventu Christi, dicendo in David : 'hodie' qui David futuris tempore gratie representat verba patribus dicta. Post tantum temporis ex quo illa patribus dicta sunt in deserto. Unde patet non de terra promissionis agi que iamdudum habebatur. Ideo terminat diem intrationis quoniam superest introire, et nisi videret intraturos non terminaret. David licet sub lege positus mente in tempore gratie, dicens 'hodie' tertio nuntiat requiem in illo tempore consummandam.||
marg.| marg.| Vel alio verborum ordine potest legi hec littera QUONIAM  ERGO etc. Quasi : hoc et illo modo promissa est, et signata requies celestis ergo superest quosdam introire in illam requiem. Et quoniam hoc est. Et quia hoc non sufficeret ad inferendum quod illaturus est addit aliud, scilicet : Et hi quibus etc. Ut ex his duobus tertium necessario infertur hoc modo, quasi : Et quia hoc est scilicet. Quoniam superest quosdam intrare. Et qui hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem. Ideo iterum terminat diem, quasi : quia necessarium erat dicere in David 'hodie' post tantum tempori. Ex quo illa dicta patribus et filii Israel in terram promissionis intraverant. Unde patet quod hec est illa requies. Sicut etc. que non mutantur.||
quosdam
interl.| interl.| egregios||
introire in illam
interl.| interl.| requiem eternam que significabatur||
et hii quibus prioribus annuntiatum est
interl.| interl.| et quid opus erat illis dicere nolite obdurare corda vestra quia hi quibus prioribus||
non introierunt propter incredulitatem,
interl.| interl.| in veram requiem quam terra promissionis significabat ad quam non pervenerunt||
Numérotation du verset Hbr. 4,7 
iterum
interl.| interl.| Spiritus sanctus||
terminat
interl.| interl.| distinguit||
diem quemdam hodie
interl.| interl.| quo pronuntiata impleantur||
marg.| marg.| DIEM  QUEMDAM  HODIE. De tertia significata, et quando datur quamvis obcure que per Christum credentibus promissa est.||
in David dicendo
interl.| interl.| in hoc patet quod hec est alia||
post tantum temporis,
marg.| marg.| POST  TANTUM  TEMPORIS. In hoc patet quod hec est alia requies de qua David dicit 'hodie' quam illa ad quam Iosue duxit. Nam si illa esset non loqueretur de alia David, ergo certum est esse aliam ad quam Christus duxit que per illam in Palestina signabatur.||
sicut supra dictum est
interl.| interl.| dicendo hodie sicut iam||
hodie :
interl.| interl.| tempore gratie||
si vocem eius audieritis
interl.| interl.| sicut vere audietis||
nolite obdurare corda vestra.
Numérotation du verset Hbr. 4,8 
Nam
interl.| interl.| vere hec est alia||
si Iesus
interl.| interl.| id est Iosue qui induxit in terram promissionis||
marg.| marg.| NAM SI  IESUS etc. Superest quosdam intrare sicut David terminat :  NAM SI  EIS etc. Ne videretur dictum hoc de terra promissionis. Eis, id est filiis Israel quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis requiem prestitisset ut in littera. Numquam, id est nullo tempore post hanc, id est in sequenti tempore. Loqueretur de alia die, id est tempore gratie quasi quo deberet dari. Vel numquam post loqueretur de alia, scilicet requie preter terram promissionis dicendo hac die quam supra hodie etc. Sed locutus est de alia :  ITAQUE  RELINQUITUR.||
eis10  requiem
interl.| interl.| veram||

10  Iesus eis] inv. Weber
prestitisset,
interl.| interl.| ipse prestans ut dux dedisset||
numquam de alio loqueretur post hac die.
Numérotation du verset Hbr. 4,9 
Itaque relinquitur
interl.| interl.| futuris servatur Deo promittente||
sabbatismus
interl.| interl.| plene quietis feriatio et iocunditas sabbati||
marg.| marg.| SABBATISMUS. Vera requies significata per sabbatum, id est plene quietis feriatio et iocunditas quo Dominus requievit, et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia maiore refecti et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad regnum cuius non est finis ?||
populo
interl.| interl.| futuro||
Dei.
Numérotation du verset Hbr. 4,10 
Qui enim ingressus est
interl.| interl.| vera requies est||
in requiem eius
interl.| interl.| quam Deus dat||
etiam ipse requievit ab operibus suis
interl.| interl.| quibus hic laboravit||
interl.| interl.| ita perfecte||
sicut a suis
interl.| interl.| operibus||
Numérotation du verset Hbr. 4,11 
Festinemus ergo
interl.| interl.| et quia hec est vera requies||
ingredi in illam requiem, ut ne quis in idipsum11  incidat incredulitatis exemplum.
interl.| interl.| per fidem et bona opera ut ne quis, id est ut non aliquis, incidat in illam incredulitatem in qua patres fuerunt que est vobis exemplum, unde peius est nisi caveatis||
marg.| marg.| IN IDIPSUM  EXEMPLUM. Vel in penam qualem illi per incredulitatem habuerunt exemplum dicit, ut mentem nostram habeamus illic ne similiter excidamus. Et ut magis terreat addit : Vivus est enim, id est qui illos iudicavit vobis iudex est, scilicet Filius Dei cui qui obedit mortem non videbit in eternum.||

11  quis...idipsum] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,12 
Vivus est enim
interl.| interl.| debemus festinare in illam||
interl.| interl.| et ita in eo vivetis||
marg.| marg.| Vivus quem infideles mortuum putant.||
sermo Dei12  ,
interl.| interl.| Filius Dei||
marg.| marg.| Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit.||

12  sermo Dei] inv. Weber
efficax13 
interl.| interl.| potens omne quod vult facere salvando vel damnando||

13  efficax] et praem. Weber
et penetrabilior
interl.| interl.| id est perspicacior ne qua occulta putetis latere eum||
omni gladio ancipiti,
interl.| interl.| omni ingenio carnali vel spiritali||
et pertingens usque ad divisionem anime
interl.| interl.| id est ad discretionem carnalium et spiritalium cogitationum||
ac spiritus,
interl.| interl.| rationalitatis||
marg.| marg.| Pertigens usque et tota consideratione perveniens ad separationem anime, id est sensualitatis et spiritus, id est rationis.||
marg.| marg.| DIVISIONEM  ANIME AC  SPIRITUS. Anima vivimus cum bestiis, spiritum intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata id est que actu corporis fiunt ut luxuria, per spiritum vero spiritalia id est que sunt mentis ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia pecccata et spiritalia quisquid quo animo agat.||
marg.| marg.| Vel ita ut per animam accipiantur carnales cogitationes et male, per filium spiritales cogitationes et bone. Et est sensus pertingens usque ad divisionem anime ac spiritus, id est usque ad discretionem carnalium et spiritalium cogitationum.||
marg.| marg.| ANIME AC  SPIRITUS. Pertingit sermo Dei cognitione insuperabili quod cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione et ipsa a se dum plus dedita infimis rebus inferio est, vel ab his revocata dignior sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhitat de divina usia cogitans, vel inferius celestia considerat. Vel item inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est superat quod in illa altius est. 'Compages' dicitur iunctura ipsius sensualitatis et rationis quam videt Filius Dei, scilicet quomodo et inter se cohereant in aliquo, vel hec et illa id est ratio et sensualitas quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis pressa et captiva aliquando consentit inferiori differentie sensualitatis. Medulla que interior est dicitur quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu quod etiam videt Filius Dei. Discernit etiam cogitationes, id est que diversa diversi cogitent. Descernit et intentiones earum cogitationum quo singule tendant ad bonum vel malum. Et ut plus dicam nulla creatura terrena vel celestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta et etiam aperta quia ex omni parte plene visa. Vel compages dicit coniunctiones cogitationum, medullas intentiones earum. Quod ipse apertius dicit cogitationum et intentionum. Et est ordo discretor compagum. Si enim cogitatio cogitationi coniungitur ipse novit que sit secundum Deum et que secundum seculum. Novit quorum quo vergat intentio earum.||
compagum quoque ac14  medullarum,
interl.| interl.| ad divisionem pertingens||
interl.| interl.| compages sunt cogitationes que sibi iunguntur quando altera alteram sequitur medulie subtiles intentiones||

14  ac] et Weber
et discretor cogitationum et intentionum cordis.
interl.| interl.| voluntatis||
Numérotation du verset Hbr. 4,13 
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius,
interl.| interl.| in presentia deitatis||
omnia autem nuda
interl.| interl.| revelata discoperta||
et aperta
interl.| interl.| manifesta||
sunt oculis
interl.| interl.| visioni||
eius
interl.| interl.| Filii Dei||
ad quem nobis sermo.
interl.| interl.| id est cui oportet nos reddere rationem de operibus nostris||
Numérotation du verset Hbr. 4,14 
Habentes igitur15 
interl.| interl.| quia talis est sermo Dei ergo teneamus et merito quia idem pontifex est qui obtulit se secundum quod homo et hoc est||
marg.| marg.| HABENTES  ERGO 16  . Hic incipit de pontifice Christo quomodo sufficiens quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat et legem que sub illo est per meliorem legem suam,et quomodo necessarius nobis ad iustitiam et salutem.||

15  igitur] ergo Weber
16  sic Rusch
pontificem magnum
interl.| interl.| super omnes pontifices||
qui
interl.| interl.| Moyses nec terram promissionis||
penetraverit
interl.| interl.| penitus intravit ut possimus sequi||
celos
interl.| interl.| non sancta sanctorum templi||
Iesum Filium Dei
interl.| interl.| qui etiam salvator et Filius Dei||
teneamus confessionem
interl.| interl.| ut fides etiam sit in ore||
interl.| interl.| id est fidem cordis cum confesione oris||
interl.| interl.| que est causa||
nostre spei17 
interl.| interl.| future beatitudinis quam speramus||

17  nostre spei] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,15 
interl.| interl.| hoc ideo dicit ne pro prioribus desperent||
interl.| interl.| tenere debemus||
marg.| marg.| NON  ENIM  HABEMUS etc Quasi teneamus et tenere debemus, quia cum sit potens est etiam misericors nostram expertus infirmitatem.||
pontificem
interl.| interl.| etsi altus, ne dico videatur eos abiicere||
qui non possit compati
interl.| interl.| condescendere per similitudinem||
marg.| marg.| QUI  NON  POSSIT  COMPATI. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus secundum quod omnia novit, sed et per hoc quod homo et similia sustinuit.||
infirmitatibus nostris,
interl.| interl.| fragilitatibus||
interl.| interl.| et ideo potest compati||
temptatum autem
interl.| interl.| a diabolo||
interl.| interl.| irrisum crucifixum||
per omnia pro similitudine
interl.| interl.| genera temptationis||
interl.| interl.| id est quia similis aliis hominibus vel ut exemplum daret||
absque
interl.| interl.| tamen||
peccato.
interl.| interl.| et ideo potest liberare||
interl.| interl.| et quia potest compati||
Numérotation du verset Hbr. 4,16 
Adeamus ergo
interl.| interl.| fide, intentione, opere||
cum fiducia
interl.| interl.| fiducialiter quia compatiens||
interl.| interl.| licet peccatores||
ad thronum gratie eius18  ,
interl.| interl.| non dico ad tribunal iudicii||
interl.| interl.| id est ad eum in quo gratia regnat||

18  eius] om. Weber
ut misericordiam
interl.| interl.| remissionem peccatorum precedentium||
consequamur
interl.| interl.| per eum||
et gratiam inveniamus
interl.| interl.| et de reliquo gratiam in auxilio ut auxilietur ne recidamus in hac vita||
in auxilio
interl.| interl.| nunc est tempus auxilii||
opportuno.
interl.| interl.| est enim quod non congruit||
marg.| marg.| IN AUXILIO  OPPORTUNO. Nunc enim tempus est auxilii, nunc est tempus donorum cum post baptismum peccantes per gratiam invenire penitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarche venerint qui eo fuerint digni. Tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem dum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum sed cum fiducia, id est sine dubitatione, accedendum ut per gratiam accedatur inveniatur auxilium opportunum. Est enim auxilium quod non congruit.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hbr. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber73.xml&chapitre=73_4)